Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

hinc & dixit, philosophiam esse μελι ν Θανατου, meditationem mortis; de qua legi merentur,

quae conlegit I vs TVs L IPSI Vs: adde Io. FRANCISCVM BvD DEUM. Stoici quo-.que in emendandis aliorum animis erant occupati, quorum morbis id est adfectibus omni studio adhibebant medicinam, ut isti ex mente exterminari atque expelli; pristina vero sanitas seu tranquillitas possent reparari: uuam in rem nota est doctrina ipsorum, qua defendebant οέπαΘειαν, ex quibus diserte dicit s E N E C A 3 virum fatius sit, modicos hahere adfectus, an nullas δ sepe quaesitum est. nostri expediunt i Peripatetici temperant: &alio loco: ' non diminutionem malarum in hono viro instet go, sed vacationem: nutu debent esse, non parua. nec Epicurus aliter sensit, atque ultimum bonorum posuit in Vol , Plate animi quo non obscure significauit. ab hominibus omni cura & diligentia expetendam esse eiusmodi mentis felicitatem, Ut nul-Ιos adfectuum atque cupiditatum impetus experiri debeati quam ipsius Epicuri sententiam sectatores eius corruperunt, persuadentes sibi, extremum honorum contineri in voluptate corporis, eoque ipso auctoritatem Epicuri per longum temporis tractum in magnum coniecerunt discrimen. tantum Vero

abest , ut philosophiam moralem Platonis, , Stoicorum atque Epicuri probemus, Ut istam . multis iisque grauimmis erroribus plenam es.

se censeamus. namque fatemur ingenua mente, quod quamuis effata horum philo1bpho

352쪽

tum ad speciem splendida sint, ista tamen, sinspiciantur penitus, atque ad principia, undesnt deducta, adplicentur, veritati pietatique maxime aduersentur. Pythagoras & Plato, quum de rebus morum dissererent, eo principali errore sese implicuerant, quod anima nostra pars sit mentis diuinae; Stoici autem dicebant, omnia necessitate fati fieri, &inde miligebant, omnia, quibus alios instituerunt, praecepta, etiam απια αν, & Epicurus eiu modi sibi fingebat Voluptatem animi, ut Perillam praefracte tolleret dei prouidentiam. quapropter quum existimemus, Aristotelem lauae meritorum de doctrina morali aliis philosophis esse inferiorem, id tantum volumus significare, quod hi ipsum finem disciplinae,

quae graeca adpellatione ethica Vocatur, Verius cognouerint, id est felicitatem internam seu tranquillitatem animi, quamuis ipsis media, illam consequendi minus fuerint cognita. monet quidem Io.sCHEFFERVs, quod Aristoteles consentientia plane cum sententia Pythagorae ac Platonis docuerit; & sIMpLI-orvs ex Versione sEBAsTIANI FUSCARENI mentem ipsius ita exprimit: utrique

parti philosophia communis is, quem homo assequi debet, ipsa extrema re perfectismo

felicitas. de qua nisu exerigens ae praestans Himi philosophorum, etiam eorum, qui ad extremum philosophati sunt, Ariuoteles retia quit . quo isium attingere possent, immo nec minem adpellandum esse. sed deum cen- fuit, qui ad illam peruenisset. sed ea, quae

hunc

353쪽

hunc in modum disserit Aristoteles, respiciunt doctrinam de intellectu agente. quod sita est, non possumus satis mirari hominum tot seculorum vel ignorantiam, vel nimium pietatis cultum erga Aristotelem, quod ex ipsius libris ethicorum ad Nicomachum compendia doctrinae moralis conficere & ad ista iuuentutem instituere sibi sumserint, quoniam illis non disciplina ethices, sed prudentiae eiusque politicae continetur. f. VI. Sed de momento hoc agamus distinctius ac speciatim in ipsas Aristotelis do ctrinas inquiramus, demonstrando, quod

omnes istae felicitatem externam respiciant. ratio totius philosophiae moralis in summo bono continetur, de quo inter veteres philo - , sophos magna fuit diuersitas, ut patet ex CICERONE & LACTANTIO; φ .n et iam auctor est A vGusTiN vs, Varronem

ducentas octoginta & octo hac de re collegisse opiniones, quamuis facile cuique adpareat; uod magis verbis, quam te ipsa instituerint issensiones. namque si spectamus celebriciis res philosophiae magistros aeui vetustioris, tria imprimis sententiarum de summa felicitate genera fuerunt: primum pertinet ad Stoicos, ex quibus ZENO Cittieus bonum ultimum

esse dixit ομολογουμενως ζῆν conuenienter vive re ; CLEANTHES autem vocem natura adis didit asseruitque, extremum bonorum viti. mumque finem esse οριολογουμεν- ΤῆVel συμφωνι- 'ῆ φυ - cmuenienter, vel confor viter natura vivere. nomine Vero

naturae

354쪽

naturae designabant ipsum deum , Per quem animam mundi materiae alligatam, fato obno-aciam, & per cuncta corpora diffusam intelligebant, Vt pluribus ostendit Io. FRANCI s CVs BVD DEUS secundum genus constituit opinio Epicuri, qui eum summe felicem esse ceniebat, qui praeienti mentis Voluptate per frueretur, confideretque se fruitinum aut in omni, aut in magna parte vitae, dolore non interueniente, etiam nec mortem nec deos ex

timelceret. tertius est Aristoteles, cuius disputationem de summo bono penitus inspiciamus. eXistimauit quippe, omnium aliorum persectionem Contineri in certo quodam monere atque operatione, quae ipsorum naturae

sit propria, adeo Vt quodvis animal perfectum sit: si opera sibi consentanea proserat; ac omne animalium membrum, si praester id, ad quod a deo sit conditum, item omnis artifex exsistat persectus, quando absolutum artis

suae edat opus, atque ita εκαςον κία Την ο αειαν

αρμὴν αποhλε-M. ex his collegit, hominis quoque formam beatae & felicis vitae consiste re in munere quodam; quod ipsius indoli humanae sit proprium, quumque mortales cum aliis animantibus habeant communes Τήν Θ ρεπτικην - άυξτεικὴν μήν, vitam alendi augendique vi ac facultate praeditam, item αιΘμῆικήν, vim sentiendi, reliquit illis πραίδειη Τινα

του λογον εχονδες, vitam activam partis animae,

qua rationem habet, in quo summa hominis felicitas posita sit, & quidem V1ν καῖ ἐνεργιαν, quae sit in ipsa operatione. quum autem singula καΤα ὶὴν οικείαν αρύ ν ex propria virtute

355쪽

perficiantur, putauit quoqueAristoteles , χῆς

me ιαν κατ άρύῆν. anima operationem secundum virtutem esse hominis summum bonum; ac quum plures sint virtutes .postulauit,ut ope. ratio illa debeat esse κατα τὴν αμ ν καὶ τελειοτα--ν αρετὴν, secundum virtutem optimam sperfecti fimam, hanc que ipsam ἐν βίω τελειω, in vita perfecta. sic homo sim me felix est, quan do anima operatur secundum persectam atque optimam virtutem, per quam Aristoteles nihil aliud intelligit quam sapientiam, hinc & alio loco dicit, optimam illam virtutem, quam heic adpellat κρατή- , esse illius, quod in homine est optimum, ibi teneat principatum, renotionem rerum honestarum & d;umarum ha beat, cuius secundum propriam virtutem operatio, quae omnino est contemplatio rerum ho-hestarum diuinarum atque aeternarum, seu, absoluat persectam. felicitatem. uuinimmo quod Aristoteles Per Uτυ αρὰν leu κραῖ- intelligat iapientiam,patet ex ipsius verbis 3 hisce clarissime: i ,1-των κατ αρ τὴν ἐνεργείων η κῶα Γν σοφίαν ομο γουμένως ωι, iucundi a autem ex virtutis operationibus ea

trocul dubio es, quae secundum sapientiamsit;

quibus, quam antea diXerat mργειαν κατ αρ τηντην κρατι ην, eam heic diserte pronunciat ἐνέογειαν κατα τὴν σοφίαν. Praeter hanc vero felicitatis in contemplatione Positae speciem adhuc aliam constituit, quae vita virtuti morali seu ciuili consentanea contineatur, ' &adhaec sibi persuasit, quod talia bona animi debeant esse coniuncta cum bonis corporis ac sortunae,

356쪽

quibus vere beatus & felix homo carere non possit. quarum alteram cum altera dum comparat, priorem felicitatem, quae absolu tur contemplatione atque operatione menti consentanea, posterrori praesert adeoque exi stimat, summum bonum theoreticum nobilius esse ac praestantius summo bono practico. ne Aristoteles aliter sentire poterat pro vi princi piorum, quae antea posuit. namque animum tantum sibi induxerat, viam ad selicitatem externam praeparare hominumque mores ad

eiusmodi honestatem,quae a lege ciuili pendet;

conformare, quapropter duo esse media tra

debat per quae quis in hac vita felix esse possit. alterum si quis se diligenter exerceat medi-

ratione contemplarioneque ac per huiusmodi

studium philosophiae laudem sibi comparet;

alterum vero, quum homo vitam ad formam legum ciuilium adcommodet ac prae se ferat honestatem, etiam deliciis opum, honorum voluptatumque perfruatur. verum satis haῶhebat compertum atque exploratum Aristoteles, quam incerta sint talia bona, quamve fragilia & caduca, hinc melius esse iuuicauit, sepientiae negotiis operari ac per istam amplissimam nominis famam sibi conficere. quae quum ita explanentur, omnia sine apta sunt inter se ac cohaerent, ac principiis, quae philosophus noster adhibuit, eleganter atque accurate respondent.

g. VII. Miramur igitur iterum, quod Aristotelis sectatores iique christianae professionis huiusmodi doctrinam de summo nono in disciplinam ethices, qua de interna mentis feli-

357쪽

DE ATHEISMO ARISTOTELI s. 337

citate differendum est, intulerint, qua omnino nihil continetur, quod rectum, sanum ac pium emet. nam si formam verte beatae vitae, quae tranquillam mentem efficere debet, spe mus , sanitas quidem corporis bonum est, sed bonis animi cum intellemis tum voluntatis multo ignobilius, adeoque nec absolutum nec perfectum. multo minus ea, quae debemus fortunae benigniori, dignitates, diuitiae, commoda, iucunda ac suauia in censu verorum ho norum debent haberi, cuiusmodi res homini-hus & adiumento & detrimento esse possunt, prout quisque illarum usum ad normam autianae rationis, aut prauorum adfectuum adcommodare instituat. in tanta autem hominum prauitate ac malitia talis doctrina, qualis ab Aristotele prosecta est, magnam habet vim ad perditas mentis cupiditates rerum humanarum excitandas, alenuas, fouendasque, eoque ipso aditum communit ad Omnia perturbationum aliorumque motuum, qui mentem de se de tranquillitatis deiiciunt, genera. nec vi

tus moralis, in qua Aristoteles alterum honum summum posuit, quidquam habet commune cum vera Virtute, uue pnilosophica, siue christiana, quoniam, Ut ex superioribus constat, omnis iustitiae atque honeitatis originem p tiit a ciuili lege; quaeue de altera perfectae s , licitatis specie eaque adhuc nobiliori, sapie tia quippe disseruit, ubique prae se ferunt cra sissimum errorem de intellectis agente. quam

. ωμονκατος, homini ea es vita Mosasi optu

358쪽

ma i quae menti conuenienter traducituro qua-dem haec pars homo es maxime. haec gItur υι- ta es beatissma; ac per mentem. quam clutinouit ab anima, intelligit intellectum agentem. hinc etiam iunctiones, quae Virtuti morali consentaneae sint, adpellat humanas, illas Vero,quae λectent ad intellectum, diuinas; δ & paullo uost addit: ο δε κατα νῆν ἐν γων τουτον πε- ηm --ε- αρκα , ηrs πεοφιλες -

menti consentaneis s hanc colit, estque optime animo asectin, eum probabile es deo caraῬ- VIII. Ex his, quae de Aristotelis sententia disseruimus, non Obscure patet, quanta Inter ipsum & alios philosophiae doctores, quos aetas antiqua sibi vindicat , fuerit diue stas.

erant quidem Peripateticis disceptationes cum Stoicis, num habitus, an operatio & actio ultimum in bonis hominum absoluat 3 quae controuersia nostra sententia, nullius dignitatis nullius fructus fuit. namque mentis li bitus per actiones saepius susceptas a nobis comparantur, qui adquisiti & 1n virtutum exercitiis occupati nunquam ab Operationibus , quae in lucem atque aliorum conlpectum sese produnt, separari aut dis Iungi pollunt. at vero, si rem iDuam, quae hominem essicit vere felicem, spectamus, in ea dissensio omnino erat inter Aristotelem & Stoicos, quamvis Interdψm verborum similitudo apud illos esse videatur, quando quippe sENECA 3 dicit: liuiomine optimum quid sy ratio: hac an-be dis animalia, deos quitur. ratis ergo

359쪽

perfecta, proprium hominis bonum est, cetera di cum animalibus satisque communia siunt; & paucis interiectis pergit: quid in homine oroprium y ratio. haec recta s consummata felicitatem hominis impleuit: item: homilii

suum bonum ratio es . si hanc perfecit, laudabilis es s finem natura suae attigit. nam-oue effata Stoicorum, quibus deus erat veluti forma informans, de ratione humana aliter' sunt explicanda, ac doctrina Aristotelis, qua idem persequitur argumentum, cuius opimo- . nem de intellectu fatis perspicue exposuimus, etiam quale hac de re inter ipsum ac Stoicos fuerit discrimen, Ostendimus. quid multa pextremum bonorum apud Stoicos erat ecundum naturam viuere, id est secundum deum, animam mundi, cum materia arctissimo coniunctam vinculo, & legibus fati subiectam viuere, a qua Aristoteles sententia longe abest,

id quod inprimis contra Io. CHRIST FRIE-DVM s AGIT TARI VM obseruamus.

g. VIIII. Sed prout generatim monuimus, quod Aristoteles philosophia sua morali rationem eXternae felicitatis tantum habuerit; .ita etiam huic instituto resipondet ipsius doctrina de virtute, quod adtinet cum ad eius in dolem, tum diuersas species, quas posuit. existimat quippe, virtutem absolui mediocritate. cuius definitio a Peripateticis recepta, quod virtus sit habit, electivus consi res in medio critate , frequenti bonarum actionum exerciatio comparatus, satis est nota. atqui de hae Aristotelis mediocritate multum fuit disputatum, nec defuerunt, qui huiusmodi definitio-

360쪽

nem ieiunam, etiam falsam pronuntiarunt, siue intelligatur mediocritas vitiorum, siue ad- . fectuum. sic ex vetustioribus iam LACTAN: T I v s 3 ita iudicauit. quid tandem nobis i mediocritas proderit ' quaero, utrumne sapien

ti laetandum putent , fi quid inimico suo mali

videat accidere, aut utrumne laetitiam frenare debeant, si victis hostibus aut oppresso e ranno tibertas s salus eluibus parta fit ' nemo dubitat, quin-in Ego exiguum laetari, sin hoc parum laetari , fit maximum crimen.

eadem de ceteris afectibin dicere licet. atque ex recentioribus HVGO GROTIus 3 copiose ostendere annititur, non omnes virtutes duo habere extrema, alterum in excessu, in defectu alterum: alii autem obseruant, quod pamtim virtus proprie & accurate dicta non adquiri possit bonarum actionum exercitio ; pa tim mediocritas sequatur Virtutem, non autem ipsius naturam essiciat, vide PHILARE

quibus etiam adiungere Possumus ANDREAM RV DIGERUM. , hic enim monet, quod vi tus moralis nihil aliud sit, quam modus aliquis affectuum, qui nobiscum nascantur, a recta ratione additus: quum autem affectus naturalis vel bonus sit, vel malus, vel indifferens, bonus semper stimulis tractandus, uti pietas & iustitia; malus semper frenis, ut odium & inuidia, indisserens vero &ssimulis & frenis, ut cupiditas pecuniae, quae frenis coercenda, ne abeat in

SEARCH

MENU NAVIGATION