Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

meditationes 1uas dirigere primus institue- 'rit. quando igitur H vGo GROΥIvs dicit: inter philo ophos merito principem obtionet locum Ariuoteles, siue tractandi ordinem, Aue distinguendi acumen, siue rationum pon- dera consideres; de laude obseruati ordinis, quae Aristoteli vindicanda est, cum eo consentimus. namque primus fuit, qui logicae disciplinae operam dedit, eamque redegit informam artis, quum ante Socratem illud αὐ-το ἔφα atque insignis philosophorum auctoritas veluti norma veritatis haberetur; ipse autem Socrates, praeclaris intellectus facultatibus a natura praeditus sophistas eXercens, id tantum essiceret, ut adpareret, dari quamdam ratiocinandi artem. ac quamuis prae

cepta, quae in hac disciplina tradidit Aristo

teles, suis iisque grauissimis laborent morbis, siquidem regulas ratiocinandi nimis generales posuit, modum tantum aliqua ratione verum fit falsum diiudicandi, non autem inueniendi demonstrauit; genuinam probabilitatis indolem minus attigit, etiam Dreuiora de fundamento ac variis generibus ratiocinationum, quam par est, fecit praecepta; ipse tamen eo nomine dignus est laude, quod primus talis auctor eXtitit, atque animum ad doctrinam moralem methodo, uti dicitur, is-stematica conscribendam adpulit r confer

GEORGIUM PASCHIVM. y quapropter Io.

BARBE YRAc 3 profitetur, quod Aristoteles tractauerit de virtutibus ae une mani re pluae

372쪽

distincte, plus: etendue , plus methorique. que n' auolt fait Fon marire. sed licet methodus sit optima, ab ista tamen ipsa operis cuiusdam praestantia minus t3ntum pendet, quippe quae imprimis ab argumentorum aE rerum, quae exponuntur, dignitate dimanat. XIII. Sussicit, nos demonstrasse, doeti Inam moralem ab Aristotele explanatam, ciuilem modo felicitatem spectare, quod etiam fatetur RAPINus: y la morale δ' Ari te es tros humarare , trop renfermee dansles hornes de cette vis; il ne propine, stresqued' autre felicite a I' homme, que erige de la vis ciuile. quod si ita est, sicuti est, magna inde oritur sulpicio, Aristotelem pietatem exuisse, ac mentem virtutibus , quae animi felicitatem respiciunt, exercuisse minime. nam

quis crederet, huiusmodi philosophum, qui magnam habebat auctoritatem, qui tam copiose de qualibet fere re disputauit, multosque libros etiam doctrinae moralis protulit in lucem, quiue philosophiae penitus sese tradidit, nihil de cultu ac religione erga deum

scripsisse, si ipsi pius quidam adfectus fuerit p

sed quid mirum 8 Aristoteles, quum tam pra- .ue de deo eiusdemove mente diuina, ac speciatim prouidentia senserit, non potuit, quin omne pietatis studium animo suo abiiceret, ac vitam ad leges ciuiles, quo in coetu hominum felix esse posset, componeret. quod si enim pietas amore ac timore erga deum Continetur; illi autem affectius per cognitionem diuinae potentiae, iustitiae ac henignitatis in animis nostris excitantur; remota tali co-

373쪽

gnitione, affectus quoque remouentur. quo nomine ossicio doctoris morum satis fecisse sibi videbatur, si modum ostenderet,quo quis societatem ciuilem colens, eiusmodi vivendi rationem posset obseruare, ut quietem publicam tueretur atque opinionem honi ciuis sibi adquireret. sic philoibphus hic male existimauit de indole diuina; sic negauit prouidentiam dei atque animae immortalitatem, sic nulla praecepta virtutum moralium tradidit, sic nec pietatis secit mentionem e & quis ex hisce momentis probabili ratione concludere dubitaret, Aristotelem mente sua nul- lum de deo habuisse sensum, praecipue si etiam praue & corrupte transegerit Vitam, quam nunc contemplari, nobis est in animo.

CAPITIS II IL

IPSIS ARISTOTELIS

MORIBUS.

Σ Υ N o Ψ I Σ. Dicendorum ratio I. I. character Ari telis g. II ipsius ambitio g. III. qua occasione isa inpriamis fuerit excitata g. IIII. quod ambitio sis causa athei ini I. V. studium eius fimulandi dissimulandi S. VI. de ipsius voluptate g. VII. d. mortis genere A. VIII. VIIII. X.

Z g. 1. Nunc

374쪽

M EXERCIT. HISTORICO-PHILOSOPH.

g. I. Nunc ad alterum momentum quo nititur atheisimus Aristotelis practicus, animum nostrum conuertimus. supra quippe obseruauimus , cognitionem de moribus auctorum magnam habere vim ad illorum atheismum diiudicandum; quod quum ita sese habeat, non ab re erit, breuiter adhuc de ipso vitae genere, quod secutus est Aristoteles, disputare. qua opera muneris est, Partimi scriptores de vita Aristotelis consulere; partim Obseruare, quodo momenta a nobis pro lata animum philosophi huius significent, a sensu & cultu dei alienum. auctores, qui vi-. tam Aristotelis scripserunt, sunt cum ex Vetusta aetate, DIONYSIVS Halica assens, DIOGENES LAERTIVS, 3 AN ONYMus latinus, quem edidit PETRUS IO. NVN- NEs Ius, ' AN ONYMUS graecus, quem exhibuit atque obseruationibus illustrauit AE-

PINus, y ut de aliis taceamus, de quibus videre possumus Io. IONsIVM & IO. ALB. FABRI cIvM; illorum autem, qui Aristotelem contra adcusationes defenderunt, varios commemorat L ILIENT HAL. 3

375쪽

g. II. Nobis haud est propositum, accuratius vitam Aristotelis tradere, sed ea tantum momenta attingere, quae ratio disputationis nostrae postulat, ut subinde possit illustrari. quapropter inprimis respicere debemus Aristotelis indolem animi, in qua cognoscenda actiones ab eo susheptae clarissimum nobis praeserunt lumen & emciunt facultatem, conis clusionem de mentis ipsius conditione conis flandi. nec dicemus quid a veritate alienum, si in philosopho hoc partim ratione intellectus magnam iudicii vim, partim ratione Voluntatis indolem ambitioni & voluptati deditam.ita ut studium gloriae adhuc fuerit grauius cupiditate rerum ad voluptatem spectantuum, notamus. patet enim satis manifeste ex ipsius monimentis, quae in gratiam posterilla tis fiant conseruata,quod alios philosophos nominis quoque fama clarissimos iudicandi se

cultate superauerit , PYTHAGORAM&PLATONEM quippe, apud quos vis illa intelle chus , quae recipit rerum imagines. inprimis vigebat, atque essiciebat, ut multa ficta & coma mentitia , quorum ingenium ferax est, ad mitterent. cuiusmodi intellectus indoles, si adhuc cum mentis ambitione coniuncta est, facile viam ad atheismum parare potest, Vehomines gloriae studio incitati ,noua proferre& in illis heciem grauissimi & magnifici tu dicit demonstrare, adeoque prae aliis sibi faumam adquirere elaborent, id quod multa

atheorum exempla testatum faciunt. siegio riam libere cogitantium sibi vindicant, quam uis reipsa veram cogitandi libertatem colicentia quiduis cogitandi prauisque adfe-

i Z a ctibus

376쪽

ctibus indulgendi de industria confundant, cuius rei exemplum habemus in ANTONIO

9. III. Sed Vero pro ratione argumenti nostri, praecipue intueamur indolem, voluntatis Aristotelis, in qua principem tenuisse locum ambitionem, iam adfirmauimus. quam in rem dignis argumentis confirmandam qua dam illius actiones perlustrabimus , ut inde fiat apertum, honoris atque existimationis studio singulari occupatum fuisse philosophum nostrum. atqui primum sua indole adductus litteris eiusmodi operam dedit, ut etiam tempus somno consecrandum illis tradiderit, hocque vitae instituto sanitati ac fortunae corporis magnam vim intulerit. hinc DIOGENES LAERTIvs dicit , tradere

quum se ad quiescendum componeret, aeream θhaeram tenere in manu pelui sebiecta, eo conflio, ut eum e dormientis manu

inhaera aerea in subditum vas incidisset, sono

istius expergisceretur. quod & Aristotelis diascipulum Alexandrum magnum fecisse com

Alexander aenea concha supposita, brachio exintra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut quum neruorum vigorem sopor laxasset in fu τ, gesaminis lapsi tinnitus abrumperet δε- mnum. ac quamuis nimiam eruditorum industriam, qua litterarum studia sunt prosecuti,

377쪽

non omnem eX ambitione derivemus; in Aristotele tamen ea deprehendimus momenta, quae plane nobis persuadent, ipsius tanta in litteras studia manasse ex cupiditate gloriae. sic porro ingrato animo erga praeceptorem PLATONEM Gtitit, qui regnarese non puse

cessit a Platone, dum adhuc ouperuiueret. unde dixisse ilium tradunt, Aristoteles in nos re Icitrauit, non secus atque in matrem pusti geniti. de quo Aristotelis dissidio a Ρlatone

Praeclara quoque multa tradit AELIANVs, 3& aperte lignificat, quae indoles mentis ipsi fuerit, etiam alibi ' ea, quae DIOGENES CO- memorauit, confirmat, quod PLATO adpellauerit Aristotelem πωλον, pultam. quemadmodum enim pullus lacte materno saturatus, calcibus petit matrem; ita quoque Aristote-Ies a Platone formatus & cognitione honarum litterarum mpletus, aduersus ipsum prae-Ceptorem pugnauit adeoque documenta animi beneficiorum haud memoris edidit. quamuis paullo aliter rem hanc referat HELLA-

πος τον ἐαυia ποιηρα δάκνα, hisque significet,

quod

378쪽

quod Aristoteles in comparationem eum equo, qui & patrem soleat mordere, fueritque s. AMMONIVS quidem sue PHILOP o Ν v s obseruat, falsum esse. quod Aristoteles ex odio erga Platonem instituerit scholam; nec iste magistro suo, sed ipsius haud genuinis interpretibus contradixerit; sed

Vero num AMMONII sue pHILOPONI in

causis Aristotelis tanta sit auctoritas, ut ipsi debeamus habere fidem, quisque bona mente poterit iudicare. g. ΙΙΙΙ. Nec defuit Aristoteli occasio. tan

tar ambitioni atque arrogantiae tradendi animum. namque relicta academia anno aetatis X LII. venit ad regem Philippum atques ALEXANDRI magni tum annum quintum& decimum agentis studiis priefectus est, eumque litteris formauit per quinque annorum spatium. hinc ivs TIN vs de Alexandro: exacta pueritiq per quinquennimn sub Aristitiae doctore incidito omnium phialosophorum crevit. utriusque regis gratia usus est singulari, ita ut P R I L I Ρ P v s ipsiuS precibus adductus, Stagiram patriam a se euersam instaurauerit, in cuius honorem, Ut A M-MON Ius siue PHILOPON v s obseruat, Stagiritae singulis annis celebrarunt Αρι πλειο se & ALEXANDER magnus insgnes sumtus fecit in Aristotelem, quo felicius ea, quae in natura sunt arcana, eruere ac perquirere posset, vide pLI Niv M. 3 qua fortuna quum uteretur philosophus, illa sane magnam vim.

379쪽

ad ipsius elatum ambitione animum adferre potuit, qui quo prosperiores sunt casus, eo maius capit incrementUm. qUUmue huiusmodi homines magno studio lectentur adu dationem, blanditias, assentationem; Aristoteles in id ovoque vitium delabebatur, ita ut Alexandro maxime fuerit assentatus, hincque dictus apud LvCIANVM ἔ κολακωνἐπιτρι 'οτ ς assentatorum omnium perditi Amusig. V. Hominibus ambitioni deditis id primae & maximae curae est, ut singulares foueant sententias, quibus se ab aliis eruditis

distingui posse, sibi persuadent, hinc & soli

sibi sapere videntur, reliquosque veluti Vera sapientia atque eruditione destitutos parui faciunt. quae & caussa est, Cur tam procliues sint ad eius modi errores, quibus Clarissimas veritates, etiam istam, quod sit deus, negent, saltem vocent in dubium, ne quid cum aliis commune habere videantur. idem a Veteribus ecclesiae doctoribus obseruatum est. i IUSTINUS martyr, Vel quisquis est auctor quaestion. s responsion. ad orthodoxos:

τῆς συςασεως οἰίων, manifestum est, omnes haereses occasionem habuisse ex ambitione s mu- sua inuidia haeresiarcharum THEOPHY-

380쪽

CISCUM BUD DE v M. quod si ita est, sicuti est, non mirum, Aristotelem tam praue se sisse de deo, rebus diuinis; nulla tradidisse raecepta de cultu dei, ex ipsa mente eiecise senium & pietatem erga summum numen, ut ambitione captus singulari se ab aliis philosophis seiungeret. equidem libenti sat mur animo, quod errores ac speciatim atheiasmus etiam ex aliis caussis possit gigni, nec quisque ambitione captus delabatur in tam crassam & pestiferam mentis conditionem, ut deum existere neget. deprehendimus enim quosdam ex ipsis antiquis philosophis, qui eodem animi vitio laborarunt, quamuis a plerisque immunes habeantur atheismi , ut

ex eXemplo PYTHAGORAE patet. namque

si ipsius vitam inspiciamus penitus , multa sane indicia elati spiritu quodam philosophico animi obseruamus, quidquid alii dicant, de praeclara eius humanitate & modestia; athessimus autem, cuius nonnulli illum adcusarunt, nullo nititur fundamento. sed vero quod ad Aristotelem adtinet, ideo eius atheismum derivamus ex ambitione, quod non solum constat, illum corrupisse mentem

lioece vitio; sed etiam male iudicasse de deoae doctrinam de ipsius cultu, quem & sana ratio iubet, reliquisse intactam. g. VI. Solemnis est ars simulandi& dissse imitandi hominibus ambitiosis, quod ita et

SEARCH

MENU NAVIGATION