장음표시 사용
431쪽
hus, quos haec animae humanae adpellatio respicit, perspicue sane positamus obseruare, uod daemones a mente nostra plerique plane
istinxerint, ut paullo post pluribus id exponere i nstituamus. hinc & ApvLEius de deo Socratis librum inscripsit, quo de daemone Socratis egit. ac sunt nonnulli, qui per genium ipsius nihil
aliud intelligunt, quam ingenium eius ac Prudentiam, vide GABRIEL. NAUDAE V Μapol. pro vir. mag. suspect. cap. XIII. S. 6. PETRUΜ GAssENDv Μ syntagm. philos Epicur. P. II. se'. a. cap. 6. auctorem libri:
Platoni sene devolia p. S6. g. XIII. Hisce ante positis, inquiramus in ipsum enthusiasmi veterum sophistarum fundamentum, quem quum ipsi oratores non modo sibi vindicarunt, sed & alii crediderunt, eosque diuino adflatu incitatos habuerunt, dehisce duobus momentis distincte ac disti ibute dicere non ab re erit. quod ad ipsos sophistas atque oratores adtinet, iterum hoc loco duplex existit quaestio: altera est: nuin sophistae ipsi sibi, siue per speciem quamdam rationum, siue minus, tplem enthusiasmum persuaserint paltera Vero: num res ex fraude, mendaciis,
fallaciis ad quaestum constare videatur λ quod
trumque certo modo adfirmare adeoque veteres cum erroris, tum Prauae voluntatis insimulare possumus. nam ut de priori dicamus, probabili ratione existimamus, quod quidam per doctrinam praecipue Pythagorae ac Platonis de daemonibus proprie sic dictis & de geniis in opinionem de instinctu diuino fuerint deducti. varia enim spirituum genera posue
432쪽
πι- , manifeste post deum quatuor 1pirituum classes constituit, in quarum prima deos immortales; secunda daemones; tertia heroas, &quarta denique homines, qui aureis carminibus adpellantur δαμονες κα Oomu, collocat, quam diuisionem inprimis sequitur iAM-BLICHVS. PLATO autem post deos immortales tres spirituum ordines posuit, quorum primus complectebatur angelos; secundus bonos daemones, oc terrius heroas, de quibus pluribus videri potest MARsIL Ius FI-c1Nvs. 3 quod ad daemones speciatim adtinet, illorum indolem ac naturam A PVLE- ivs ' ita tradit: daemones sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiua, corpore aeria, tempore aeterna; dc CHALCIDIVS, sdaemon es animal rationabile, immortale, patibile , aetherium, diligentiam hominibus impertiens , de quo momento copiose disseruit
tem hoc officium administrare crederentur, ut ad deos humanas preces & sacrificia; ad homines vero deorum leges & sancta instituta referrent, 3 illorum fauorem conciliare sibi, ac cum istis habere commercium &consuetudinem elaborarunt, quo omnis Veterum the-
urgia spectabat. adhibebant quippe varios
433쪽
ritus & ceremonias, quae dicebantur τελεταὶ, ac inprimis in eo positae erant, Vt partim animum a labe & contagione, quam mens ex ipsorum sententia per coniunctionem cum corpore sibi contraxerat, purgarent, ipsumque ad consuetudinem cum daemonibus & congres-1um cum diis redderent aptum; partim visacrificia in honorem daemonum ipsisque grata& accepta facerent. cuius theurgiae effectum esse dicebant diuinos adflatus, quo & theurgi prae se ferebant, uti testantur EVΝApivs &IAM BLICHus, cuius verba latine tantum adferamus: ea vero alia non est, quam iliu-
minatio ab ipsis usque diis promanans spiritruque ab iis prouementes, re obsessio, qua nos tenent plena s absoluta, quae quidem omnes nostraου facultates absorbeat, motruque s Uerationes humanasVfensum no ri prorsuς exterminet : sermones proterens , quos tamen non intestigant, qui loqui videntur, sed sur o- δε ore pronuncient, ut omnia prorsus, qua no
strasnt, occupantis dei potestati soli ministrene
tantum s obhecundentur. sic plena superstitionis opinio oppleuerat paganos homines, quod daemones adspectum ac praesentiam eX-hibeant, id quod tam firma mentis persuasione crediderunt, ut mirati Ant 'thagoraer oppi
do, squis se denegaret, unquam vidisse daemo
nem , auctore Ap VLEIO. 3 vri autem varia
talis deorum spirituumque praesentiae genera obseruamus in profanis veterum monimentis, de quibus legi possunt IAC. GOTHO FRE-
434쪽
s PANHEMIus; 3 sic inprimis celebris erat ἐμφανεια, quae Per ritus theurgicos fiebat, cuius iterum duae praecipue species notae sunt, ἀυτοιέοι atque ἐποπτεια, qua de re pluribus disserit IAM BLICHus, ' cui addas THOMAM GALE. , ' atqui hos daemones variis fungi muneribus in utilitatem ac tutelam hominum, ipsisque multa adferre bona existim hant; hinc si animam humanam tantum respicere velimus, dicit sALLusTIus si ex
BLic HI 7 etiam per eorum βουλων ἀγαθὴν
την ἀγγελικην, benignitatem π infusam ab illis illaminationem saepe altius ascendis,' inordinem maiorem angelicum prouehitur: qui& alio loco 3 scribit: οσα λοψομεθα, ἀυτοῦ
τας αρχας πιμῖν ἐνλδοντος, διανοουμεθα, πρατ' μέν τε τοιαυτα , οῖα αν ἀυτος ἡμῖν ἐπὶ νοῦν αγη,
quae cogitamus, ab eo s daemone) principium habent, re ea agimus, quae nobis in mentem is induxerit; quodue etiam nobis ea suppeditent, quae debeamus loqui, MAXIMVS TYRIus ' ex hisce HOMERI ' probat;
435쪽
Telemache, alia quidem in mente tua per
ι' crediderunt, hos daemones tanta celeritate. - adparere, ut sint τοῦ qua formula apud graecos scriptorcs vittata indicatui summa & mentis nostrae notiones iuperans celeritas. HEs Io D Us de Perseo scut. Herc... v. 222. o F ύς τε μοτοιτο, ipse autem v Iut cogitatio volabat. adde IO. CLERI Cum in h. I. p. I7o. unde haec dicendi ratio transiit ad latinos auctores, ex quibus CLAVDIA DIANVs de rapi. Proserp. lib. II. v. ΣΟΙ. scribit, Plutonis equos tam celeres fuisse, quantum non leae follicitae mentis dissurrit acumen.
g. XIIII. Hi daemones, quum in hominum conciliationem consuetudiriemque per the gicas ceremonias essent deducti, ipsi CE Nicerant, quorum plura genera a paganis fininhantur. namque crediderunt genios publicos locorum, regionum, ciuitatum, rerum publicarum, societatum, patriae & inprimis imperantium principum, nec ullus tam serdidus fuit locus, cui non aliquem genium, rutelarem quasi deum adsignarent, quorum ordines &munera etiam secundum loca diuersa distriabuerunt. Primum vero genus eorum erat,
qui geniturie praesiderent, nominisque vitam au ipso nascendi principio ad extrema Vsque fata tuerentur, de quibus differit CENso RI-Nus: genius est deus, cuius in tutela, ut
quisque natus es, vivit; & paullo post: ge-
436쪽
nius ita nobis visi iis obseruator adpositus est
ut ne stitincto quidem temporis longius abscedat, sed ab utero matris exceptos ad extremum vitae diem comitetur. quae doctrina atque opinio de geniis apud veteres magna consensione erat confirmata, adeo Vt CHALCl-DIus y testetur, illam fuisse insitam animis barbarorum, griecorum ac latinorum, eX quibus praecipue 1 chola Platonica ea de re erat celebris. nec est, quod existimemus , genium hominis fuisse mentem humanam, quos spiritus veluti diuersos plerique a se distinxerunt; ac quamuis apud nonnullos talis esset sententia, uti s ENECA scribit: facer iurea nossynritus sedet, malorum bonorumque nostrorum Oh- seruator re custos; haec tamen distincta eo nomine perturbarunt, quod mens humana interdum adpellata fuerit daemon & genius: conser
IO.'ALBERT. FABRICIV s. si ' haec sententia de angelis tutelaribus Iudaeorum quoque fuit, qui hominum tutelae prae-
. .. essent eosque perducerent ad variarum reis. Tum cognitionem, uti cabbalime nominant praeceptorem Adami Raetielem, Semi Iophielem, Abrahami Zedehielem, Isaaci Raphaelem, Iosephi Gabrielem, Mosis Metatron, vi de I. A. FABRICII codicem pseudepigraph. V. T. p. q. & interpretes ad Μatth. XVIII, Io.& Actor. XII, Is. nec omnes christiani primitiuae ecclesiae ab hac opinione penitus fue-
437쪽
i runt alieni, vid. HVET IV Μ Origenian. lib. . ' In quaest. s. & ex doctopibus Ius TiNUs ma Ir, ORI GENES, BA s I LI V S magmo, . HIERlO NYMUS, EU SEBI Vs, CHRYso ἔ i s ToΜ Vsita senserunt, singulis hominibus 2 a tempore, quo editi sint in lucem, adesse ge-
g. XV. Haec, quae expolimus dedaemollibus ac geniis bonis. ' quos veteres pagani coluerunt, ac de quibus inprimis Pythagoras &Ρlato disputarunr; argumentum dissertationis nostrae illustrant multum, Viamque monstrant, qua rationem enthus asini apud quosdam 1ophistas atque oratores eXPonere atque eX pla-' nare possumus. Vt enim altera veritas gignit alteram; sic homines quoque partim Propter intellectus imbecillitatem, partim mentis Pro cliuem ad id, quod a recto ac vero abit., indo-dem ex uno errore rapiuntur ad alterum, etiam ad varia non solum impia, sed & absona atque absurda animi studia commouentur. qu17 opter quum pagani in tantis tenebris erroris atque inscitiae de daemonibus eorumque indo- leti natura versarentur, quid mirum, quod ' cultui rerum theurgicarum tradiderint sese penitus ,' quod superstitiones aniles omnino produxerint in lucem, quodue multa enthu-
iiasmi genera sibi persuaserint 8 atqui si inde
originem persuasionis, quae de adflatu diuino nonnullos sophistas Occupauerat, repetamus,' amplectimur sane sententiam, quae rationibus haud contemnendis nititur, ac ipsi argumento. Harissimum praefert lumen. nam primum' mota sunt ea, suae PLATO cum generatim de
enthusiasino eiusque diuersis generibus diste--ne I Cc 3 ruit,
438쪽
ruit, tum speciatim de adfiatu caelesti orato-aum sensit, ut ex superioribus Constat. nec cuiquam, qui vel leuiore industria historiam litterarum philosophicarum persecutus est, obscurum esse potest, quam plena sint Platonis . monimenta doctrinarum de daemonibus aegentis, in quibus tradendis copiosus sane fuit & diligens, exemplum Pythagorae singulari secutus cura. ac quamuis ipse rebus the giae non amplissimam daret operam; credidit tamen non solum commercia cum diis daemonibusque, & inde in persuasionem de en-' thusiasmo es deductus; sed etiam per doctrinas de variis spirituum ordinibu , deque mente humana quae eX natura diuina emanauerit, ac Per Corpus contaminata ex ipsius vinculis liberanda, cumque deo iterum coniungenda sit, sectatoribus largam secit facultatem, qua se grauissimis errui ibus vitiisque theurgicis admiscuerunt atque implicuerunt. qua in re
aliosque, inprimis PLOTIN vs celebris extitit, qui plurimum temporis in acerrima cogitatione Ge spiritibus poluit, etiam sibi senium quendam ac spiritum familiarem adtribuit, quem non ex ordine daemonum, sed superiorum, Vel plane deum fuisse, '' adfirmat P O DPHYRI Us. ' at vero ut rem adhuc illustriorem faciamus, non alienum erit a proposito, Praeter PLATONEM etiam eXemplum APO 'LONII Danensis, ex vetuita aetate petitum adferre. hic enim, ut iam obseruauimus, s
439쪽
pientiam adeoque etiam probabili ratione eloquentiam dixit Θειασμον, diuinum insinctum; constat autem, quod magna opera se exercuerit in rebus magicis, & locum omnino inter illos, qui cogitationes ac studia ad congressus cum diis daemonibusque contulerunt, adquisiverit sibi non mediocrem, siue opera illa, quae PHILOs TR ATUS de eo Commemorat, 1icta sint ab hominibus paganis, Ut eo facilius dignitatem miraculorum 1eruatoris nostri labefactarent; sive vera & producta per vires aut rebus naturalibus insitas, aut a malo daemone suppeditatas, qua de re copiose atqUe erudite GoTT FRIED OLEARIus y disputat,
eui addas maxime venerandum Io. FRAN- CisCvM BVDDE v M. quin etiam recentiore aetate extitit IVLIVS CAESAR SCALIGER, qui adesse sibi genium quendam credi .dit, cuius adflatu incitatus animum conferret adscriptionem: quae cau1sa est, inquit, ut adscriptionem aut commentationem Nunquam
accingamur, nisi ab ipso genio inuitati, qui
nobi dum latus loquitur, neque auditur, oste; dens divinitatis late patentes campos in ani
mis ussiris, quos ab ossiciis corporis si pensios atque abstractos aliis distinet functionibus: ve
nou penitim temere dixerit, qui Aristotelis inteliectum agentem ''' eundem cum Platonico genio exi imauit. ν id quod exemplum iis de caussis obseritamus, quod sc ALIGER in rimis poesin. cuius magnam conlocutus est audem & gloriam, respiciat, etiam notum sit.
440쪽
esses militudinem inter enthusiasmum poeti
cum & oratorium.' quae ad huc de daemonibus ex phiIosophia veterum paganorum disputauimus, intelligi
debent de Hemonibus bonis.nam praeter hos adhuc malos e si e erediderunt, ac in monimentis vestigia cognitionis de lapsu angelorum reliquerunt, siue scientiam hanc ex operatio nibus spirituum pessimorum, siue ex traditione hauserint. sc mentionem facit PoRPHYRivs da abstin. lib. II. p. go. άγαθῶν
ά,οήτων. bonus daemon dicebatur quo- que apud CALLIMACHUM ' hvmn. in Cereri v. 32. ubi EZECHIEL SPANHEMI Us p. 686. bene obseruat, quod idem sit ac ἀγαθους, ut δεξιος ἔρνις de fausta ac bona aui, δ,ξιῶ φασμα Ψα de faustis ostentis apud AEsCHILvM Agam. U. Iψ'3. qua Propter P. D. HVETIVS quaest. Alneian. lib. II. cap. q. f. 3. p. Io7. male interpretatur δε-
ξιον infaustum. malus autem daemon adpellatur σήμων ετερ , quasi alter siue sinister daemon apud PINDARvM Ρyth. Od. III. quam adpe Hationem veteres critiei explicant per
ἔ' Ag NE Ri dissert. r. de daemonibus f. 17. discrimen hoc claemonum bonorum & malorumi non diserte apLATONE, sed Platonicis quibusdam & christianis propositum fuisse, Contendit FICI Nus ad conuiuium Ρlatonis, quam sententiam adprobat GoΥΤ FRIEDO L E A R I v s de Socratis genio. g. 3. alii Rutem loca quaedam ex Platone, quibus hanc dae-
