Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

ad eruendam veritatem adhibuit, forti animo disputauit contra 1ophistas hisque exercitiis viam monstrauit ad maiorem logicae culturam philosophisque vehementiores admouit stimulos. CICERO magnificis laudibus ornat so CRATEM, quando dicit; Socrates stri is num philosophiam deuocauit de coelo N in urbi-hus colla catii min domos etiam introduxistis coegit de vita, s moribus rebusque bonis s maa tis quaerere: item quorum princeps Socrates fuit, is qui omnium eruditorum testimonio, totiusque iudicio Graeciae cum prudentia, craeumine,s venustate ubtilitate,tum vero es quentia , varietate, copia quam se cumque iis

partem dedisset, omnium fuit facile princeps.

nec desunt, qui adfirmant. Socratem artem quoque logicae habuisse explanatam ac cognitam, quoniam per temporis rationem audire potuerit Zenonem, & ex ipsius disciplina hareadiumenta colligere; quin etiam de eo testetur ARIsTOTELEs, 3 ipsi deberi artificiumaefiniendi, sue ut alii interpretantur, indurictionis; cuius cognitionis documenta ad haec Platonis dialogi exhibeant. quapropter P GYnvs RAMus ' dicit; Socrates uniuersos unus non tantum ethica ,sed hae logica phiD-

sophia longissime superauit; qui tamets magia

ser in schola nunquam fuit, nunquam artis cuiusquam professor ac doctor vi eri voluit, immo litteram nullam scriptam reliquis: cie dissicia pulorum tamen atque inponis Platonis se monibus, satis constat, omnium pbilosophorum

552쪽

BE ORIGINE ARTIS LOGICAE. o

superiorum nou Hlum natura, sed arte s usu

ta: g. IX In hanc aetatem ARCHYTAs Tarentinui incidit , cuius seruus fuit Plato, em-- a Policle nauarcho , cui ipsum vendidit Diodysi xyrannus, Vt.1ZET ZEs tradix. sub ipsius nomine adhuc exstat wι Τή πανJoς ευσι- libellus, dorice .lcriptus, quo primus uniuersam decem classes, quas vulgo caragorias sive praedicamenta Yqcamus, Archytas distribuit: prodiit graece, & latine Venetus MDLXXI

qui Iamblichi di pulus, litteris consigna tuit libros quaestionum in categorias. TH M I S T I v s vero negat, Architam, qui de decem praedicamentis scripsit, fuisse Pythagoricum illum antiquum; sed quemdam iuniorem Peripateticum, qui veteri nomine nouo operi conciliare voluerit auctoritatem, Vbi &pbseruandum esse putamus , quod ea, quae SIMPLICI us ex Archyta assert. in libato. qui eius nomen prae se habet, haud reperiantur. . est adhuc alius liber Archytae περί vς δέ-

ιδες, quem eundem esse cum libro πεο πῶς παχ- Τος censet I O. ANDREAS SCHMIDIUS, 'sed praeter veritatis speciem. nam in illo de natura & proprietatibus numeri egerat, quod in hoc περι παιδος minime facit, conser GER H. IO. VOS SIVM 3 & Io. ALnERTVM F Λ-

553쪽

B R I ea v M. δ quod si Archytas hic fuerit Pythagoricus ille, capere possismus coniecturam, quod hac doctrina eXplanare voluerit denarium 'thagoricum, nisi potius eo respiciat li-her πεσι δεκάδος. at vero siue Archytas Pythagoricus; sue alius quidam Peripateticus exposuerit decem Categorias, genuina tamen ars cogitandi per hane doctrinam haud

accepit incrementa, quoniam istie tantum notiones sunt mente separatae, nec accuratius in

suas distributae classes. g. X. Dilcipulus Socratis fuit EVCLIDEs Megareus, conditor disciplinae Μegaricorum, qui postes 'Aem οἰ, siue contentios, ac exindea nonnullis διαλεiclitol, quia se se in dialecticis exercerent, dicti sunt, quos ita primus Dionysius Carthaginiensis ideo adpellauit, quod interrogandoacrespondendo sermones librosque componerent, Vt habet DIOGENEs LA-ERΤivs. E E N O quidem Eleates a quihusdam dicitur auctor eristicae disciplinae, ut ex libro historiae philosophicae,qui inter GALEN Lscripta lagitur, iam obseruarent viri docti;

sed GER H. IΟ. Vos s Ius recte dicit: facia se haec concilirenturi primi enim Parmeni eseitisque disseipulus Zeno Eleates quaedam mouere circa dialecticen. Euclides autem -

rieus. Parmenidis librorum inprimis erat Ita-HUys, ut Laertius es auctori quare crediθiues in dialectieissecutum esse Parmenidem eiu que dycipulum Zenonem alii igitur Zenonem fecere auctorem sectae erificae. quia is striamus contentiones dialocticas mouit; alii Eu-

clidem

554쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. so

clidem, quia is promouit atque auxit. quod ad EvCLIDEM speciatim adtinet, DIOGENEs LAERTIvs de eo scribit: Τῶς άποδδε- ξ εων ἐνίσυλ, ου ι'ά-, αλλα καῖ ἐπι- φοραν, quae Verba plerumque latine ita transseruntur: utebatur probationibus non his, quae

per assismtiones, sed quae per conclusiones sunt; item: insistebat demonstrationibus non his, qua per propositiones, faequa er conclusioneinunt. sed si iudicium atque auctoritatem CICERO-N1s 1 equi velimus, ἀπο-ae significat argumenti conclusionem; & 'αατοι sumtiones, quando dicit: sed demus tibi isas duas sumtioues et ea quae λήμ μία appellant dialectici rsed nos latine loqui malumus; item : 3 itaque argumenti conclusio, qua es graece. . iita definitur: ratio, quae ex rebus perceptis ad M,quod non percipiebatur, adducit. qua propter existimamus, DIOGENEM LAERTIUM significare, quod moris fuerit apud Euclidem, aliorum sententias ac conclusiones confutare non per contraria principia; sed per conci siones, quae continebant Varia incommoda, adhaec de eo tradit LAERTius, quod di ut

tionem, quae fiat per similitudinem, sustulerit, dicens: illam aut ex similibus consistere, aut ex dissimilibus. si ex similibus consistat,circa ipsa potius, quam quibus sint similia, versari rationem debere; 1in autem ex dissimilibus,

superuacaneam esse comparationem. g. XI. EvCLIDEM audiuit EVBvLIDE

Praeceptor Alexini & rhetoris Demosthenis, qui reprehendit Aristotelem, ut IO. ION SI O

555쪽

sio HI Tost A LOGrCAEI obseruauit. hic varia argumenta captiosa adhibuit, quae commemorat D. OGENE LAERTIVs,' illustrant autem PETRUS GAMπENDVS, 3 AEGIDIUS MENAGIUS, ' THOMAS STAN LEIvs. non ab re erit, heic quoque ista argumenta adtingere breuiter: I. ΨΕΥΔΟMENΟΣ; mentiens, Vt FO tur a CICERONE, si quae argumentatio a

materia hanc adpellationem habet, quoniam exempli causa sumitur is, qui mentitur, hac ratione: num mentitur is, qui mentiri se dicit 'eui si respondeas mentiri; colligitur, non mentiri, quoniam vere dixerit, se mentiri. quod sophisma tanti habitum futile, testatur sENE-cA, 7 ut haud pauci libri de eo sint consist-

, pti, id quod LAERTrvs 3 de Chrysippo

Commemorat; ATHENAEus ' autem desv IDAs kψ produnt memoriae , Philetum Coum Propter nimium studium in eo soluendo positum contraxisse phthisin & illius vi Correptum, excessisse e vita. mentionem iulius facit quoque A RIsΥOTELES. II. ΔΙΑ ΛANΘANΩN, frigens, quod si phisma hoc modo struitur: nosti patrem tuum stnoui. nosti hominem illam, qui latet ' non nouI. ergo patrem tuum non nosti: nam illa

pater tuus es. .

III. H Λ E Κ T P A , Hectra, quod argumentum nomen habuit ab Electra, Orestis 1orore; quae in tragoedia Sophoclis Orestem fratrem

556쪽

D E ORIGINE ARTIS LOGICAE. snsuum nouit & non nouit. scilicet Electra cognitum habebat quod oreites sit frater; sed ipsi erat incognitum, quod ille, Cum quo dis serebat, sit frater Orestes, quod sophisma commemorat LUCIANUs. R . . IV. ET ΚΕΚΑΛΥ ME NOX, coopertus,quae argumentatio etiam hanc adpellationem accepit a materia. eXemplum illius exhibet Lvc x A N v s hac ratione ; C H R Y S I P P. r

sponde mihi. nosine patrem tuum y MERCATOR, maxIme, CHRYsIPP. quid igitur, flprope te statuerem opertum quempiam atque interrogar- , nosine hunc in quid diceres yMERC. scilicet me non nosse. C H R Y s. atque hic tuus erat pater, itaque si istam non nosti, st Iam est,patrem tuum non nosse. eX quo pater, quod sophisma hoc cum superiore, quod ducebatur δ αλα Θανων, conueniat.

V. SORITES, quem CICERO 3 adpella tacerualem, quoniam per hoc sophisma quis

cogatur fateri. quod aceruus, graece efficiatur uno addito granO,aut nunquam aceruus sit futurus. quaeritur enim et num unum ver uo a sint aceruus, nec ne. si hoc negaturι additur unum : num tria fini aceruus Z quae multiplicatio semper fit. donec quis fateatur, esse aceruum; quo facto, alter inde colligit conclusionem: ergo aceruus efficitur uno grano addito. Praeter CICERONEM huius a gumentationis etiam mentionem ficiunt L

557쪽

Mutus, quod sophisma etiam nomen sortitum est ab exemplo, hac ratione: habes, quod non omisiui; non amisi i cornua,ergo babes cornua. s E NECA recte iudicat: ceterum qui interrogatur , an cornua habeat, non es tam sultus. ωt frontem suam tentet, nec rursus tam ineptus aut hebes, ut non habere se nesciat, quod tu tui

btilissima collectione persuaseris. sic tua sine noxa decipiunt; quomodo praefigiatorum acetabula s calculi, in quibus fallacia ipsa ae

lectat : adde A. GELLIUM R- VII. iti ΑΛΑΚΡΟΣ, Cuius etiam DIOGENEs in EUBULI DE meminit. MEN AGI VE 3 autem haec Obseruat: exemplum huius argumentatiouis non memini me legere: neque unde

inuasit, noui. forte ab hoc exemplo r qui non habet pilos in capite, valvus est. rasus non Babet pilos in capite. ergo rases caluus es. Atqui haec sunt sophismata, quae LAERT

XII. quod si ic reliquos philosephos

disciplinae Megaricae persequi liceret, nihil aliud de illis commemorare possemus, quam quod logicam sophisticam lingulari studio

558쪽

DE ORIGINE ARTIS LOGICAE. yr3

siebat. dicebatque qui hominem diceret, neminem dicere. Non enim hunc aut ilium dic re. Fidenim hunc magis, quam iitam' non igitur hunc; quae verba maxime sunt obscura

quod si autem per Τα intelligamus illa uniuersalia, siue praedicabilia, quae in scholis

traduntur, & post verbum ἄνω, addamus aut λεγεre, videtur ST1LPo hoc sign ificasse, quod illa uniuersalia re ipsa haud reperiantur, sed quaecumque sensibus nostris percipiamus, sint singularia, qua interpretatione sententia haec haud reiicienda erit. legi autem adhuc potest liber PLVTARCHL προς κολω,1ν, quocpinionem Stilponis adfert, eamque Contra Colorem tuetur. Nihilominus deditus erae cauillatio Oibus, quarum eXempla suppeditat LAERT ivs. Eubulidis institutione usi sime

ίνην λογον καὶ κ Ιας, erat re bis dialecticus, primusque inuenisse a quibusdam existimatus es inuolutum s cornutum dissereningenus. g. XIII. Cognoscimus igitur ex his, quae iam disseruimus, quam rudi ora fuerint artis huius initia; di quam frequens ab ipsius incunabulis extiterit eius deprauatio. nam pleriasue, praesertim in schola Megarica dialecticae litteris eum in finem operabantur, ut promte disserere, ingenia ostentare, S per malitiami mentis incitati, aliis fraudes ac fallacias faceret possent. sed videamus de progressu huius diaiciplinae. quum maior & splendidior philos Diae lux in graecorum gente exoriretur.

Kk LIBRI

559쪽

si DE PROGRESSU AC FATIS LOG IcAE

LIBRI ILDE

PROGRESSU AC FATIS

CAPITIS LDE

PROGRESSU AC FATIS AM

TIS LOGICAE GENERATIM PER VARIOS A VCTORES. SECTIO Li TEMPORE ANTIQUO.

Dicendorum summo S. I. de dialectica veterum ta ante natum Chrullam, ac quidem vi ) pagano rum , primum graecorum, ubi disseritur de ae Dinea Platonis β. II. III. IV. Platonicorum f. V. de logica Ari telis f. VI. VII. HILIX. ejus discipulorum f. X. de dialectiea Sio eorum XI. XII. XIII. XIV. XV. de canon cea uisuri g. XVI. XVII. XVIII. deinde manorum 6. XIX. XX. ' iudaeorum S XXI. 1 post natum Christum, ubi disseria fur de interpretibus Aristotelis graecis f. XXII. 1atinis β. XXIII. de logiea Galeni g. XIV. Porptorii f. XXV. quorumdam patrum e etesiae: g. XXVI.

g.I. T Actenus de origine ac prima aetate L I artis huius, cuius progressus ac fata iam contemplabimur, ordinem temporis obstruantos. quapropter Primum vetustiora

560쪽

tempora ab aetate Platonis Vsque adseculum sextum post natam generis humani salutem illustranda nobis proponamus, ita ut quid esse

eerint philosophi pagani, iudaei ac Christiani,

videamus. eX gentibus graeci inprimis clari sima nomina a se dederunt propter philosiophiae litteras, apud' quos post Socratem quatuor praecipue sectae, Platonica, Aristotetica, Stoica & Epicurea, eXcelse floruerunt, qua tum studia in artem hanc, accuratius commemorare operae pretium ei te ducimus. quae si exposuerimus, transeamus ad gentem rom norum, ut quae fortuna logicae apud illos iu rit, cognoscamuS. g II. Secta Platonica originem ac nomensium debet PLATONI, Cuius dialecticam Perspicue eXponere, res omnino difficilis est atque ardua. ipse enim nunquam integram

Iogicae doctrinam ex instituto tradidit; sed quae hac in re sensit, in ipsius dialogis, Sophista, Phaedone, Menone Phaedro, item de republiea Cratylo fusa deprehendimus. nec A PHLEIus atque ALCINO Vs, qui operam suam in recensendis philosophiae Platonicae argu mentis posuerunt, nobis satisfacere possunt. namque ille animum quidem induXerat, triplicem Platonis philosophiam explanare, quod etiam ratione doctrinarum de natura ac moribus praestitit; rationalem vero disciplinam minus attigit, id quod etiam sere de A L-Q1 Noo adfirmare licet. dialecticam quippe Platonis ad rationem formamque logicae Aristotelicae adcommodauit, ac eiusmodi tradidit momenta, quae ipsi partim minus sunt ProPria; Partim Vero cum eius philosophia

SEARCH

MENU NAVIGATION