Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

haud cohaerent. quantum ex dialogis Plato nis cognoscimus, vocem dialecticae duplici si-i gnificatione adhibuisse videtur. primum in tellexit per dialecticam ipsam sapientiam, sue eiusmodi cognitionem rerum diuinarum ac spirituum, inprimis summi boni, per quam ingenia feliciora & multa scientia exercitationeque exculta satis istas res cognoscant vere de pure . sine imaginibus. scilicet quatuor cognitionis nostrae gradus statuit PLAT C, quo-xum primus sit scientia, secundus

νοια, ratio Inatio, tertius πι ις, saera, quartus εικοιμια, assimilatio. primum & vltimum vindieat dialecticae r conser ID. IACOBUM sYRΗ1vM. versabatur Plato in summo e rore, quod animae rerum singularum adeo quo hominum haustae sint ac tractae ex anima mundi, quae quum esset essentiae diuinae, credebat quoque, mentem humanam emanaste ex Deo ,

ut supra 3 pluribus id a nobis expositum estiquo errore, qua Verte mentis nostrae indolis

ignoratione ductius, porro sibi persuadebat.

intellectum nostrum esse scientem omnium reorum , quarum ideas illum continere, veluti ipsam tueam sue typum omnium formarum, ruae imprimantur reuus. at Vero quum Cre-eret, materiam fontem esse omnis mali, inde essiciebat conclusionem , quod anima cum corpore coniuncta, fuerit deprauata, ac spe clatim intellectus contraxerit sibi tenebras devenerit in obliuionem rerum omnium , quas antea, quum adhuc animo mundi, sue suo

562쪽

principio fuerit iuncta, habuerit cognitas. quapropter existimabat Plato, mentem humanam, veluti in specum tenebrarum plenam detrusam excitari per formas seu species rerum, quae sensibus percipiuntur, Vtiensum ac sensim per varios reminiscentiae gradus pristinum lumen recuperet, ac ad ipsius solis, id est, primi entis, primi principii, nec non formarum, specierumue intellectu tantum percipiendarum, hoc est idearum notitiam perueniat. atqui in eo postum esse finem dialecticae censebat. ut illius ope mens purgetur a prauis Opianionibus, ac germanam scientiam primi entis,

rerum materiae eXpertium, formarum,quae per 'intellectum tantum cognoscuntur, recuPeret.

nam tradit, quod illarum rerum, quae in sensus cadant, cognitio in opinione consistat, siquidem non solum sensus sint fallaces, sed res ipsae

quoque fragiles & caducae. antequam vero connitamur ad hanc scientiam, iuuet Plato, mentem praeparare litteris mathematicis, ut Conceptus ac rationes a rebus ipsis separatas.

capere, deque illis cogitare adsuescat. g. III. Deinde Plato nomine dialectices complexus est scientiam de via ad ipsum finem Perueniendi, ut hac significatione muneris se dialectici, viam monstrare, qua mens eX obli uione ad priorem notitiam & lucem deduci possit. hinc dialecticae ossicium esse docet, analysi quadam dirigere mentem ad primum Verum, quae quum ad hoc fuerit euecta, possit

se iterum conuertere ad res sensibus cognoscendas, illasque diligenter expendere, ita tamen ut ad ipsum primum reuertatur & in eo

denique conquiescat. ALCINOVS tres ana-

563쪽

ι eos species obseruat eX Platone. prima est quae considerat res singulares 1iue sensuum, &inde ascendit ad res, quas ratione atque animo

videmus, ut si a Pulcro, quod corporibus inest, ad id, quod animorum est, ab hoc ad aliud in vitae officiis, ab hoc rursus ad aliud, quod continetur legibus & ad ipsum tandem mare illius immensum adscendimus,adeo ut quod reliquum est, ieium pulcrum per se denique adsequamur. 1ecunda analysis est, qua ex demonstratis primas & quae medio carent, Pr positiones colligimus, quod hoc modo fit. quaestione posita: num animus sit immortalis struaeritur : nam idem siemper Moueatur φ quo emonstrato, alia quaestio instituitur: num id quod mouetur jemper. pers moueatur' it rumque hoc demonstrato: num quod per se ipsum mouetur, motus principium sit 8 & post hoc: num origine careat principium, quod ut certissimum ab omnibus admittitur, ita quoque hoc: quod ingenitum es, interitus quoque esse expers. a quo, quum sit perspicuum, d monstratio hac ratione colligitur; si principium originis expers, erit re interitus: at quoae per se mouetur, motus es principium: per se

autem anima mouetur: expers ergo s interitus oe originis, s immortalis es anima. tertia analysis est, quae ex 1hppositione ad ea, quae

sine suppositione sumuntur, pergit princi Pia, hac ratione. qui aliquid quaerit, illud primo ipsum supponit, deinde quid ex supposito sequatur, aduertit; tum vero si ipsius suppo-stionis reddenda st ratio, alio supposito, que rit. num id, quod prius fuerat suppositum,mrsus ad aliam sequatur suppositionem, idem que

564쪽

semper obseruat, donec ad illud, quod non ex suppositione sumitur, peruenerit principium, uti has species explicat ALCINO V s. y ut autem mens rectius his resolutionis generibus utatur, necessariam esse existimat Plato diuia sonem, quo genera in species & totum in partes distribuat, ac cum diuisione etiam definitionem, ut illius ope rei cuiusdam indoles cognoscatur. tandem commendauit inductionem, disputandi viam & rationem, quae vel a simili ad simile, vel a singulis transeat ad uniuersia, Vt idem ALCINO Vs habet: confer PETRUM GAssENDUM, ' qui haec philosophiae Pi tonicae momenta inter omnes clarissime exposuit, quem & secuti sumus, adhibentes simul

ALCINO VM. DANIEL GEORGIUS MOR-

nos 1 vis 3 dicit: malo ad dialecticam omnem reuocauit methapbiscam, & commemorat ad hanc rationem conscriptam dialecticam Platonicam, Ludou.de Morainuiliter de Orgueuiue, qui liber editus sit anno MDCL. 8. Mactouit, hac inscriptione: examen philosophiae Plat

' g. IV. Prior dialectica Ρlatonis ipsius ingenio ac philosophiae consentanea est, qua quum erroneis atque impiis opinion ibus nitatur, ac consequentias contineat absur das, quisque sanae mentis plane ab ista abhorret. ad haec viam parauit ad scepticismum, quod sibi sensus fallaces esse persuaserit, quorum certitudo si remouetur, non potest non continua oriri dubitatio. atqui haec ipsa sententia for

565쪽

san dedit occasionem dissensias, qui inter ipsos Platonis sectatores fuit de certitudine nostrae cognitionis, inprimis si adhue obieruamus, quod Socrates professus sit, 1e nihil scire. ipsique fuerit familiare magis interrogare, quam respondere. quo instituto quum Socrates Vteretur, factum est, ut effatum eius minus i telligentes, omnia haberent promiscue dubia, saltim dari certitudinem cognitionis negarent. Posterior Platonis dialectica prodit varia momenta, quae ad meditationem analyticam, uti dicitur, spectant: ac ciuamuis turbatim sine proposita, nec rei ipsisumciant; maiorem tamen artis huius lucem,quam illa antea in sch lis philosophorum fuit, prae se habent. Plato auditor fuit Socratis, qui acer Veritatum inu stigator atque amator erat; ut inde capiamus Coniecturam, quod haec dialecticae doctrina ha asta ex disciplina Socratis. apertum enim est, quod ingenii vis fuerit malo in Platone, quam iudicii, quo si quis destitutus, haud DPtus erit ad genuinam utilemque logicae artem

ornandam.

g. V. Qui Platonicam secuti sinat philos

Ibiam ex paganis, illorum variae Clastes Comituuntur quum de certitudine cognitionis nostrie discreparent sententiis, erit nobis Ο casio, de scepticismo, eius variis aetatibus, g neribus, cultoribus dii serendi, qua simul in philoiophiam ac placita academicorum breuiter inquiramus. quapropter tantum helcmentionem facimus XENOCRATIS cha cedonii. qui post Speusinum academiae praefuit Per annos quinque & viginti. cic Esto

566쪽

quando disputat de schola Platonica, in primis laudat hunc Xenocratem & Aristotelem &paulo post dicit: Dit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex: vva de vita es moribus ; altera de natura s rebus occultis a tertia de disserendo ου quid verum s quid falsum; quid rectum in oratione prauumue ; quid consentiens; quid repugnet, iudicando. scripta ipsius multa refert LAERTIVs, inter quae iunt nonnulla argumenti dialectici, quod quum tractaret, initium fecit a φωνῆς, siue Vo-

Cis consideratione, quo nomine reprehensum narrat PORPHYRIUS. VI. Pervenimus ad ARISTOTELEM,

principem philosophorum, quos Vetus graecia habuit, in primis laude ac meritis logicae. natus est Stagiris Macedoniae olympiad.

x C i X. I. ante natum Seruatorem nostrum CCC LXXXIDI. az patrem habuit Nicomaehum, medicum AmFntae regis; Praeceptorem vero Platonem, a quo discessit & ipse condidit scholam. quod ad ipsius scripta logica. quae exstant, adtinet, ista diligenter recenient

FABRI Q ivs. ' atqui huc spectant. I. ΚATHPOPIAI, Gregoriae siue praedicamenta. non desunt, qui librum hunc ab Aristotele haud scriptum esse putant; sed ab

Andronico, ut cum CAELIO SECUNDO CVR I o N E existimat auctor Snellio-Ramaei philosophiae syntagmatis a GOCLENIO s editi rSimplicius cum categorias explicat Andronici

567쪽

paraphrasin citat multis locis: quae ubique s re cum his, quas habemus, categoriis congruit rit nulli iam dubium e sse possit, hasce no ras e regorias ad Andronicum, non ad Ariuoreum pertinere. Io. IONSIVS δ dicit: auctor Iibri de categoriis, quicumque malonicorum vel P thagoricorum is demum fuerit; & an

brum illum sibi videri esie vel Pythagorici vel

Megarensis. ac quamuis Archytas Tarentinus, Pythagoricus etiam de decem scripserit praedicamentis, Ut supra a nobis mit obseruatum; veterum tamen Clara testimonia s1MPLICII, AMMON M. LUCIANI, quae Collegit vos s Ius, 3 pro Aristotele pugnant.' II. IEPI EPMHNEΙΑΣ, de interpret tione , qua voce intelligitur λόγος ἀποφανΤὸς oratio enunciata. librum hunc ex veteribus Aristoteli abiudicauit Andronicus Rhodius, te stibus AMMON io & BOETHio; sed illum vindicant ei contra Andronicum Alexander Aphrodisius, Ammonius, Boeth ius, atque alii Peripatetici. dicitur opus hoc a RAPINO Φωne Ustece de gramaire rasonnee. III. ANAΛΥTIΚΩN προΤερων βιβλία β λέοων - , anablicorum priorum Iibriduo, s poteriorum libri duo. prioribus agit de syllogismo; posterioribus vero de demonstratione. hinc GALEN Us innuit, veram& antiquam inscriptionem analyticorum priorum fuisse περί συλλογισμοῦ, quod etiam Confirmat BOETHIUS; M posteriorum autem

568쪽

analyticorum antiquum titulum fuisse περὶ άποδει, de demonsratione, idem GALE Nus indicat. άπολυειν enim est resoluere quaestio nem ad propriam cauisam quod colligimus ex THEMisTiΟ, ut adeo αναλυῖκή sit ars probandi quaestionem per rationes rei subiectae propria S.

IV. ΤΟΠΙΚΩN 3λα η. de locis, unde argumenta probabilia petuntur libri VIII. atqui haec est dialectica, quae Opponitur ana-blicae, ubi obteruamus, quod vox dialectica, varia sumatur significatione. sic PLATO, Vt ex superioribus constat, per dialecticam intelligebat ipsam sapientiam ; Stoici, Cicero &alii hoc nomine comprehendebant integram logicam. Peripatetici autem opponunt analyticae, quae ad demonstrationem spectet, dia- Iecticam visit ars ex probabilibus diiterens. at vero adhuc monent, quod dialectica quum

sit ars disputandi ex probabilibus, ac aliquid vel vere sit probabile, vel eiusmodi adpareat;

Iaxe dialectica utramque partem comprehendat; Stricte autem ac κά έ χὴν sic dicatur, duae vere probabilia tractet adeoque doceat, e rebus vere probabilibus disserere, bene in . terrogando apteque ad interrogata respondendo, usque dum eliciatur, quod verum vel vero proximum sit. V. IEPI Σων IΣTΙΚΩN ΕΛΕΓΚΩN,

mentationibus lib. II. σο mia, apud Peripateticos est altera pars dialecticae, ac tractat de fallaciis, siue eo, quod probabile videtur, nec est.

569쪽

obseruant, quod haec pars discatur non ad insidias struenda sed vitandas, ut adeo 1ophista aliquis sit novi, sed dialecticus δυνάμει. hi libri a LAεRΥio haud commemoranturi qu d autem ab Aristotele libris topicis sine subiecti, colligit sAMvEL PETITVS ex capite ultimo si bri posterior. elenchor. g. VII. Haec scripta Aristotelis logica, quae

Commemorauimus, iuncta edi silent sub titulo RG ANI, cuius inscriptionis ratio haec est, quod Aristoteles logicam suam vocaverit γανον ιμ-φιλοσοφίας, instrumentum manumphiIosephiae, vide Io. NEL DELIUM R&GER H. I Q. V O S s I v M. 3 unde & in quihusdam academiis, ut Lipsiensi, qui rationalem profitentur disciplinam, dicuntur professores organi. quodii autem accuratius de hociorgano velimus iudicare, obseruandum est primum, quod opus hoc non omnia Aristot lis scripta, ad logicam spectantia complectatur, siquidem plures libri, argumenti logici perierunt iniuria temporum, qua de re praeter alios videre possumus Io. ALBERTUM FARRE-

CivM, ' qui scripta Aristotelis deperdita di- esta secundum ordinem litterarum enarrat iligenter. quin etiam monimenta illa, quae

Continet organum , non satis integra esse videntur. etenim LAERTI vs memorat priorum analyticorum libros octo,Vel nouem, Vt P A T R I C I v s, vel decem denique, ut HEN R. STEPHANV sin codice suo reperit,& ἀναλυφικων υεερων μιεγαλων libros duos. quid

quod

570쪽

quod AMMomvs y testatur, tempore Ptolemaei Philadelphi repertos fuisse in bibliotheca Alexandrina quadraginta libros analyticorum. deinde adnotare e re est,quod libri, ex quibus organum Compositum est, neque eo ordine, neque eo fine conscripti ab Aristotele videantur, quo nunc adparent, quemue iam prae se ferunt, id quod vel ex eo colligere possumus,quod Aristoteles ipse prioribus anaiasyticis mentionem faciat τοπικων, eX quo nihilominus ANDRONICvs Rhodius illos in eum ordinem, qui posthac a Peripateticis probatus est, digessit, graeci omnes interpretes usque ad AMMONiVM, dc PHILOPONVM s IMPLICI vM que ipsius discipulos eam ordinis causam dixerunt, quod quum logi ea sit philosophiae adeoque veritatis inueniendae instrumentum, ac subiectum eius argumentumst ip1a demonstratio , Cuius ope ad veritatem Polumus peruenire, ideo posterioribus anab- eicis agatur de demonstratione. quoniam au-xem demonstratio sit ilogismus, nec qualis sit syllogismus. intelligi possit, nili generatim de

ipsius indole tradantur praecepta, ea de Causiacie isto agatur prioribus avublicis. omnis

syllogismus constet ex propositionibus ; de omnis propositio ex simplicibus vocibus, quae

sit rati, cur libris ἀναλυδικων praemittatur Opus

cle interpretatione, siue de enunciatione; de huic illud de decem calloriis. denique quia demonstratio una sit sylloglimi species, quae initatur principiis ac propositionibus necessariis, ac sint praeter hanc duae aliae, quarum ait

xa fiat ex probabilibus, dicta ab Aristotela Dia

SEARCH

MENU NAVIGATION