장음표시 사용
611쪽
pluribus persequitur PAGANI Nus GAV
g. XX. Quae cultura fuerit Veterum romanorum artis logicae, id accurate definire haud Possumus, quamuis magna veri specie liceat adfirmari, quod artis huius a graecis acceptae non penitus rudes fuerint, eamque saltem in disputationibus usurpaverint, etsi simile sit quoque vero, quod istam neq; in scholis, neq; scriptis tradiderint, adeoque nihil effecerint, quo illa magis potuisset ornari, ac post graeco-Tum curas meliori studio perpoliri. colligimus id ex his TvLLIi verbis: didicissenim non posse nos Amafanis aut Rabirii Iuniles esse, qui nusia arte adhikita, de rebul ante oculos postis vulgari sermone disputant: nihil Aefiniunt, nihil partiuntur, nihiI apta interrogatione concludunt, vulgam denique artem esse nec dicendi. nee disperendi putant. nos autem praeceptis dialecticorum oratorum sic parentes , ut legibus, verbis, quamquam nouis cogimur uti. ALEXANDER sARDVS 3 putat, quod dialectica primum a M. v A R R O N E latinitate donata fuerit; cuius rei fides sit penes ipsum. saltim ex recensione librorum Varronis huius deperditorum, quam diligenter secit Io. ALBERTUS FABRICIUS, 'haud videre possumus, quod iste scripserit Iogicam, nisi istam libro Gephiloμphia aut libris disciplinarum expositam fuisse dicere veli
I huc resert CICERONEM, quando dicit:
612쪽
primus inter latinos Cicero juit, qui logicam ederet laticlam; de paullo post: is incidit in secula ilia oratoria, idcirco rerum contemplator usquequaque subtilis non fuit, nec potuit esse ob practicas sue politicas occupationeS. non ergo logicam ad proprium sinem direxit , primarium, sed minus principalem, usum videticet forensem: proinde non mirum, si me obliquo consituto praeceptorum etiam Iasema peccet: cui tamen plurimum debemus vel hac sola de caussa, quod nobis Aristitelis reales locos'inuentionem medii realis squam in hodiernis eius topicis ne quicquam habemus voluit exprimere; atqui ipsum sequitur IACO
negamus, quod Cicero peritus fuerit dialecticae, ac inprimis sit secutus praecepta Stoicorum, id quod obseruat GER H. IO. v SSIVS, quibus & meliora facile potuisset excogitare, si pro singulari per naturam sbi indita vi
hac de re cogitasset intentius. sed tamen quod in gente romana primus logicae auctor extiterit eiusque praecepta consignauerit litteris, id est, quod firmioribus argumentis debet muniri. nam Ciceronis elegans liber topicorum praecipue viui eloquentiae est consecratus. quem s dialecticam velimus adpellare, & aliorum rhetorum opera , quae de inueniendis argumentis disserunt, huc referre debemus. aliud est, ex proposito conscriberelopicam; aliud vero, partem quamdam illius au eloquentiae institutiones adhibere, eiusque utilitatem in hoc litterarum genere demon-
613쪽
accedere possumus, qui etiam in studio logicae artis Pharisaeos cum Stoicis; Sadducaeos cum Epicuraeis & Essaeos cum Cynicis contenis dere instituit. nam neque de Sadducaeorum,
neque Essaeorum logica quidquam legimus relatum; qua in re praecipue debet probari, quod ea tempestate in gente Iudaeorum hae litterae floruerint, nec sufficit, caussam suani solis coniecturis munire. quid quod perspicere haud possumus, cur clarissimus REIMMANNVSeX eo, quod Sadducaei disputandi artem haud felici 1uccessu exercuerint, efficiat conclusionem, illos in dialecticae studio
sectatos esse Epicurum, quasi philosophus
hic omnem abiecerit disputationem, quum tantum ab ea, quae in scholis Stoicorum erat recepta, abhorruit; ipse autem Verae ac genuinae logicae extitit aestimator. quod Pnarisaei more Stoicorum struxerint sophismata, ac saepius disputando aduersus seruatorem nostrum fecerivi fallacias ac fraudes, id satis clarum ex scripturis diuinis adparet. HI RONYMus 3 obseruat, quod ad speciem a gumentationum Eubuldiis dictam audisi. Pertineat argumentum, quod Pharisaei obi cerant Christo: de Galilaea, inquit, venerae adsidaeam, idcirco Phari orumscribarumque factio interrogat eum: virum licet homini dimittere uxorem suam qualibet caussa p vequali cornuto teneant eum γύogismo re quo cumque ressonderit, captioni pateat. s dis
diis r dimittendas esse uxores qualibet ex cau
614쪽
D& ducendas alias, pudicitiae praedicator sibi videbitur docere contraria. si autem respon-κerit: non omnem ob caussam debere dimitti , quasi sacrilegii reus tenebitur & aduersus doctrinam Moysis ac per Mosen Dei, facere iudicabitur. igitur Dominussis responsionem temperat, ut decipulam eorum transeatueripturam sacram adducens in testimonium S naturalem legem, primamque Dei ententiam se cunda opponens, quae non voluntate Dei , sed peccantium necessitate concessa est. sed illi, qui fallaces argumentationes proferre Vult, non opus est arte quadam, si modo ingenii quadam vi valet, quam Per Prauam mentis indolem ad talia argumenta adhibere potest.
quid igitur de dialectica Pharisaeorum sit sentiendum, ex dictis patet. g. XXII. His explanatis, fata quoque logicae a nato seruatore generis humani usque adseculum sextum per strare, ordinis ratio i heia quo temporis tractu sortuna disciplinae
huius haud prosperior fuit, siquidem philo
sophi Aristotelem tantum sequebantur, ac satisfecisse operi videbantur sibi, quum ipsius scripta logica obseruationibus ac commentariis illustrarent. etenim notum est, Peripateticorum alios esse textuales; alios vero methodicos, uti vulgo dicuntur. illi sunt, oui verba Aristotelis intespretantur eaque eXplanant commentariis; hi autem, qui ad certam tractandi rationem Aristotelis sententias ad- Commodant. Priores κατ ἐξοχήν adpellati interpretes praecipue hac tempestate floruerunt, quos quamuis BARTHOLO M. R E
615쪽
BER Tvs FABRIT Ius ' aliique 1 commemorauerint; non ab re tamen erit, principes quoque illorum heic recensere. sunt illi vel graeci, vel latini. ad graecos pertinent
1. ALEXANDER Aphrodisiensis, sic dictus
: ab Aphrodisiade Cariae urbe, qui audiuit Herminum & Aristoclem Messenium, peri pateticos. scripsit commentarium in pri- mum priorum sussi licorum , qui prodite: graece Venetiis Μ CCCCLXXXIX. apud Aldum sol. etiam posthac saepius; latine autem interpr*te ID. BERNARDO FELI-- C I AN O. Porro composuit commentari.
um in octo rapisorum libros, quem diserte ipsi quoque tribuit sV1 DAs, quod contra
FRANCIs CUM PATRICIUM Obseruandum, cuius obiectiones remouet Io. A L-BERT Vs FABRICI Vs. - Maece editus est ab Aldo Venet. MDXIui. latinam autem eius interpretationem fecerunt GVILE L Mus D ORO THEVs, ac meliori cura Io. BAPTisTA R As ARI V s; libri autem septimi M v R E T v s. tandem scripsit commentari
um in eunchos sophi,ticos , qui Venetiis M o xx.apud Aldum prodiit in lucem ; la
tinis autem versionibus Operam dederunt GVILE LMvS DOR OTHEUS, IO. BAPTIsTA RASARIV , GAsPAR. M A R-C E L L v s. praeter hos editos commenta
616쪽
rios,adhuc alios elaborauit, qui partim Perierunt; partim Vero adhuc extare dicuntur, scilicet commentarium in Aristotelis si γοριας in librum e , in librum secundum analyticorum priorum & in libros analyticorum posteriorum. magnum nomen fuit inter Peripateticos, quem P . steriores plerique libenter sunt secuti, ne
solum graeci, THEMISTI VS, AMMONIVS, - PHILO PONUS, OL YMPIODORUS, SIM-
PLICI Vs, MICHAEL Ephesus; sed & latini, ut BOETHIVs, quid quod A rabes, ut A VERRHOES. quapropter ab aliis pecu-- liari ratione adpellatur ἐσύης, explanator.
dieit: inphilosiophia Peripatetica magnum atq; ita e nomen habuit toto orbe terrarum usque adeo, ut nemo olim Ari otelei nomen consequipotuit, qui Alexandraeus non babe
II. AMMONIVS, praeceptor Simplicii. Io.
Philoponi, & aliorum. ex ipsius monimentis quaedam sunt conseruata atque in lucem edita, quae huc minant: quippe in categorias Aristotelis. item in lia brum πεου ἐροκροώσκ, quorum Commentari Ο- . rum editiones, ut& aliorum diligenter re- Censet FABRICIvs. interpres hic non - tam sancte adhaesit Aristoteli, ut ab eo interdum discedere, sibi duxisset religioni, si, quidem etiam pmbat Platonis doctrinas, quem cum Aristotele conciliare conatus est. qualem autem interpretem Aristotelis oporteat esse, his verbis, quae latine tan-
617쪽
tum adferamus, tradit: δ qui explicare m sotelis libros velit, eum decet, neque beneuolentia adductum dare operam, ut falsas sententias defendat, neque eas perinde a cipere, ac fl ab Apollinis tripode manarent: neque ut quae vere ac recte dicta sunt prope uersis per odium capiat, sed incorruptum esse eorum, quae dicuntur, iudicem, ac primum quidem auctoris debet explicare sententiam, quae illi probantur interpretari. deinde de eisdem ferre iudicium , quod monitum haud contemnendum est. l . III. THEMISTIVS, magnus quoque i ter Peripateticos philosophus, qui praecipue scriptis, quae obscuriora videbantur, Aristotelis operam dedit,uc ista per paraphrasim redderet clariora. inter omnia apfius monumenta eminet paraphrasis in posteriora anablica, quam IACOBUS Z AB A R E L L A Omnibus aliorum operibus praesert.
IIII. SIMPLICIVS, Ammonii Hermeae &
Damascii discipulus natione Cilix. extat ipsius commentarius in και σομας, qui in-l rimis elaborauit, sementias tam Aristot is, quam aliorum, qui ab eo discedunt, di ligenter enarrare. U. IOANNES Philoponus, cuius extat eOmmentarius in priora anablica & poseriora, de quo dicit ic EcκERMANN Simplicius eum acerbe nimis insectatur, cum tamen cem tum sit, Philoponum in logicis commentariis
suis Simplicio magis saepe perspicuum esse s
618쪽
planiorem. interim HI ematicum s methodicum etiam nihil in logicis reliquit. antequam vero hos graecos interpretes Aristotelis dimittamus, non postumus, quin e iam mentionem saciamus P LOT I N i, qui doctrinam Aristotelis de praedicamentis censurae 1uae subiecit, ad Cuius obiectiones r spondit o Exippus, Iamblichi discipulus, libris tribus quaestionum in praedicamenta Aristotelis, libro maxime secundo & tertio. g. XXII 1. Inter latinos interpretes prin
seriptor seculo post Christum natum sexto ineunte. scripsit in Aria elis categoriab; in Iibrum de interpretatione; anablica priora sposteriora; in libros topicorum & elenchorum pisulcorum, item introductionem ad categoricos θθogi os, libros du's de Pogismo eategorico; libxuin de diuisione & aitum de de i-tione, nec non libros quatuor de inferentiis topicis, qui cum aliis Boethii scriptis ad log cam disciplinam spectantibus prodierunt V
ceterum heic obseruari debet, quod interpretes graeci Aristotelis omnibus sint praeserendi, quoniam graecae linguae, sine qua heic nihil praeciari emci potest, erant periti ac sententias Aristotelis percipiendi, largiorem habebant copiam; quum contra larini, posteriores. Praesertim, Peripateticam doctrinam corruperint vehementer, quia ob inscitiam linguae
619쪽
graecae ipsum Aristotelem adire haud pote-
g. X XIIII. Sic floruit logica Aristotelis,
quam sunt interpretati, minus autem emendarunt nec auXerunt. equidem si multis credimus, hoc quoque temporis tractu disciplinae hujus facta sunt incrementa. namque laudant di Commendant GALEN v M, qui non stium Aristotelis libros logicos explanauerit, & opere, quod composuerit ἀπολέξεως, omnes ipsius demonstrationes, quae in liuris physices exstent, examinauerit; sed etiam scripserit περὶ ἀρ- λδασκαλιας, de optima doctrina contra Favorinum & alios, qui veritatis totilebant ; & adhaec monimentis medicis demon strauerit satis, quam peritus fuerit artis logicae. in primis autem creditur, quod praeter tres fi- fluxas syllogismi, quas commendauit Aristote- es, quartam adhuc eXcogitauerit, quae etiam ab ipsius nomine adpellatur Galenica, id quod tradit A VERRHOEs, y cuius fides si pondus quoddam haberet, omnino per hoc GAL N v s incrementum quoddam logicae effecisset. nam quamuis scholastici aliique religiosi Aristotelis sectatores hanc quartam figuram reiecerint; ob ieiunas tamen rationes id saetium est, quoniam modus ratiocinandi omnino didistinctus est a tribus illis figuris, & producit elegantissimas conclusiones, quapropter AUCTOR artis cogitandi φ & ANDREAs RV DIGE.R 'iure ac merito ipsi priorem dignitatem restit ere elaborarunt. sed tamen alii dubitant, num GALE Nus medicus figurae huius sit auctor,
620쪽
uia in ipsius scriptis hac de re nihil deprehenatur, ac modo istam Arabi cuidam, modo
Scoto adtribuunt, vide ROETEN BECCIVM & IO. CHRISTI A N UM LANGIVM. cet rum non negamus, quod G ALEN Vs artem
medendi coniunXerit cum philosophia, prout ex instituto opus quoddam litteris consignauit de eo, οτι άρι ς ἰούρος νος Φιλοσοφος, quod optimus medicus sit quoque philosophus. nec ex ipsius monimentis patet obscure, quod disciplinam logicam coluerit, ac in scriptis Aristotelis versatus sit diligenter, unde etiam Obseruante PETRO PETITO apud AEGIDIVM M E N A G I v M 3 dicitur a THEMISTIO AtDςοτελους ἐσύαμ1ς. quid quod obseruat P E T n v sR A M v s, ' quod G A L E N v s Aristoteli haud unice Iddictus, ex omnibus optima ac rationi consentanea collegerit atque ea probauerit, quae sibi viderentur meliora: itaque, inquit, nusii secta se praecipue addixit, neque acad micus, neque Arisotelicω, neque Stoicus, neque Epicureus esse voluit; sed electivus tantum, o singulis eligeret, quae placerent. XXV. Praeter GALENVM nonnulli quoque inter eos, quibus quaedam logicae i
crementa debeantur,referunt PORPHYRIVM.
scripsit quippe librum, qui organo Aristoteli. eo ubique praemittitur, περι γε - - ειδους, - διασοροῆς, υῆ ιδ, ,-ο αβε κοτος , Vt istum
Commemorat SVIDAS; BOETHIVS autem
commentariis suis Vocat librum de generibus, speciebus, infrentiis, propriis s accidentibus,
