Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

viribus aggressus est Cartesum, Ut neque Car tesius, neque alius ex sectatoribus ipsius istas opprimere seque tueri potuerint. hinc etiam GER HARD vs de vRIEs hortatur Cartesii asseclas: confutauris tandem δε accingant ,Aquid valeant, Gassendi insantiis. PETRugPO IRET quoque Cartesii dillertationem dcimethodo de meditationes confutare, errores demonstrare instituit, quae censura multa praeclara prodit ac significat, Poiretum in rem tandis aliis esse feliciorem, quam in Veritatibus ac praeceptis suo ingenio expromendisa

multa hoc doctrinae genere obseruauit aduersus Cartesium, ut de aliis, qui ei sese opposueHrunt, taceamus, qua de re scriptores de vita ac

setisCartesii eiusque philosophiae legi possunt

- g. XVI. Duo praecipue Cartesius sibi pro

po1uit explicanda: alterumest, ut demonstraret viam, qua quis errores generales euellere atque vitare posset, quam in rem dubitatio inem commendauit maxime. ita enim de se δloquitur: animaduerti iam ante atiquot annos, quam multa ineunte aetate falsa pro veris a

miserim. quam aeubia snt, quae sis posea super exstruxi; ac proinde funditus omnia invita esse euertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandums quid aliquando firmum s , mansurum cupiam in scientiis sabuire. veli

Ss a autem

702쪽

autem dubitandi rationes ostenderet, istas a sensuum fallacia & somniorum ludificationibus deduxit, siquidem ita dixit: nune itaque cum tantum veritati quaerendae incumbamnae, dubitabimus inprimis, an vlia res sensibiles aut imaginabiles exsant: primo, quia deprehendimis interdum sensus errare, ac prudentiae est, numquam nimis sidere iis, qui nos velfemel δε- ceperunt : deinde quia quotidie in somnis innumera videmur sentire aut imaginari, quae nus-, quam sunt: nunque sis dubitanti signa apparent, quibus somnum e vigilia certo dignoscat. quum vero praeter haec, quae cadunt in sensus externos, dantur adhuc Principia, quae omnino vera habentur, qualia sunt mathematicorum, & de illis dubitari posse existimauit Ca lesius, quoniam aut deus hominem & in his rebus ad errores procliuem condere atque es fingere potuerit, aut si hoc diuinae sapientia ac benignitati repugnaret, quis facile sibi posset persuadere, esse genium quemdam malum, qui fraudes faceret, hominesque deduceret inierrores, ut falsa haberent maxime vera & cer :ta. en verba Cartesii: ' na ue vigilem, e dormiam, duo s tria simul iunctissunt quinque, quadratumque non plura habet latera, quam . quatuor 1, nec feri postse videtur, ut tam peripicuae veritates in suspicionem salsitatis incumrant. verum tamen infixa quadam est meae menti vetus opinio, deum esse, qui potes omnia. eae a quo talis, qualis exso, i um creatus: υnde autem scio, illam non fecisse, ut nusia plane'

terra, uulgum caelum, nusia res extensa, vulga Agura, vulga magnitudo, nusius locus, s tamen .

703쪽

DE PROGREssu AC FATII LOGICAE. 6 shaec omnia non aliter, quam nunc mihi videantur exsi re in immo etiam quemadmodum iudico, interdum alios errare circa ea, qua seperfecti me scire arbitrantur, ita ego ut DPar quoties aeuo.tria Amul addo, vel numero quadrati latera; vel si quid alis facilius gi potes' at forte noluit deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sedβ hoc eius bonitati r

pugnaret , talem me creasse, visemper fasiar, ab eadem etiam videretur esse alienum permi tere , ut interdum fallar, quod ultimum tameu non potes dici. ac paucis interiectis: supponam igitur, non optimum deum fontem veritatis, sed genium aliquem malignum eumdemque summe potentem re callidum omnem sitiam industriam in eoposuisse, ut me falleret: putabo,

caelum, aerem, terram, colores, figuras, sonos

cunctaque externa nihil aliud esse, quam ludi eationes somniorum, quibus infidias credulitati meae tetendit. quum igitur hac ratione omnia .incerta, ac falsa secum reputaret, id unicum certum ac Verum ipsi videbatur, quod quuna dubitaret, necesse ut, se cogitare, quumve cO-gitaret, inde sequatur necessario, se existere,.quia alias cogitare haud posset. quapropter putabat, principium hoc: ego cogito, ergo sium, esse maxime solidum ac prima Veritas, quae possit opponi dubitationi. alterum, in qu CARTESIVS singularem operam potuisse sibi videbatur, est doctrina de demonstratione , quam quatuor regulis tradidit. prima illarum est: vi nihiIunquam veluti verum admitteres , nisi quod certo s euidenter verum esse cognosceres; hoc es ut omnem praecipitantiam

a dissert. de methodo.

Ss 3 atque

704쪽

6 6 DE PROGRESSU AC FATD LOGICAE.

atque anticipatronem in iudicando diligenti

me vitares, nihilque amplius conclusione complecteris , quam quod tam clare s distincte rationi tuaestateret, ut nullo modo in dubium po ses reuocare. secunda: vi di ultates, quas esses examinaturus, in tot partes diuideres,quot expediret ad illas commodius resoluendas. tertia: ut cogitationes omnes, quas veritati quaerendae impenderes, certo semper ordine promo-

meres: incipiendo scilicet a rebus simplici is cognitu facillimis, ut paulatim qua ister gradus addi illorum ae magis compostarum

cognitionem ascenderes; in aliquem etiam oredinem illas mente disponendo, quae se mutuo ex natura sua nonpraecedunt; quarta: ut tum in quaerendis mediis, tum in in ultatum partibus stercurrendis, tam perfecte singula enum rares s ad omnia circum iceres, ut nisu a te omitti esses certus. ψ f. XVII. Quamuis fateamur ingenue, CAR- Esto magnam laudem iis de caussis esse tria 'buendam, quod diligenter non solum sit m ditatus, quo modo nimia auctoritatis studia, quae cum vera philosophia eiusque prosperiori progressu nullum habent Commercium,

evellantur; sed & ipse libertatem cogitandi. quae propria est philosopho, usurpaverit. qua

ratione id effecit, ut ab eius aetate musae hae maiora felicioraque ceperint incrementa; etiam alia ingenia grauissima sint excitata ad meliorem artis logicae culturam promouendam. nam ipse C ARTE fius disciplinae huic haud multa praeclara adtulit. siue praecepta, quae praecepit, siue propriam eXercitationem, quam in cognoscenda demonstrandaque veritate

705쪽

ritate adhibuit, respiciamus. regulae eius ac praecepta iusto sunt breuiora nec ingenium quodciam possunt aptum reddere ad sensum veri & falsi, praesertim quum nimis sint generalia, cuius rei eo maiori admiratione tenemur, quo largior ipsi fuit occasio, logicae Aristotelicae vitia emendandi, modo per summam auctoritatem, quam dialectica Peripatetica longo temporis tractu tenebat; modo per ipsius apertos defectus atque errores; modo per proprii ingenii excellentiam ac modo de

nique per studium gloriae philosophicae, quo

trahebatur CARTE si v s. sic nihil tradidit de ratione verum inueniendi. de probabilitate, de definitionis legitimae indole, de variis Tatiocinandi modis, nec quod inmimis Obseruare decet, discrimen inter ratiocinationem philosophicam & mathematicam cognouit, quin etiam vitium hoc auxit maXimo opere.

scholasticorum quidem malorum stirpem, id est nimium auctoritatis Aristotelicae studium

exscindere elaborauit, quum de omnibus rebus dubitare iuberet; sed verae ac sanae dubitationis modum tenere haud poterat, quam cum negatione confundebat quumque certitudinem sensuum tolleret, viam sceptici simo aperiebat. en dubitationem Cartesianam:

Deile quidem, inquit, supponimus, nullum

esse deum, nullum caelum, nulla corpora , noS-que etiam ipsos non habere manus, nec pedes, nec denique vitam corpus, quae non indicant dubitationem, sed negationem. nam primum dubitare decet de argumentis ac probationibus .

quae ii firmae sunt, absurdum est, de re ipsa du-

Ss 4 bitare,

706쪽

bitare, quod tum fieri potest ac debet si deprehendimus, adhuc adlata argumenta nullum babere pondus nec vim quamdam probandi. nec ista, quae tradit de criterio veritatis, quod

Iositum sit in clara &distincta idea, recte sese

abent, quoniam neque ad existentias rerum, quae etiam ex idea confusa probari potest, neque ad probabilitatem stuplicandum est, Vt taceamus de eo, quod conceperit obscure claram ideam. namque dicit: δ perceptionem claram voco illam, quae menti attendenti praesens s aperta es; sicut ea clare a nobis videri icimus, quae oculo intuenti praesentia, satis fortitermaperte illum mouent; qua definitione explicat claram ideam mathematicam,qua ve omnes quoque ideae fictae sunt clarae, qui . bus autem in philosophia nullus est locus. ipse saepius contra regulas artis bene cogitandi peccauit, ac quamuis de omnibus dubitandum esse existimauerit; in doctrina tamen rerum naturae maXime dubia posuit veluti vera &summe certa, quum optimo iure instituere potui lici dubitationem. g. XVIII. cARTEs II philosophia adeoque etiam ipsius opiniones, quae ad logicam fiertinent, nactae sunt sectatores, qui non so-um eius diisertationem de methodo ac meditationes; sed & alia monimenta, praesertim principia philosophiae euoluerunt, ex illis praecepta collegerunt & ista ad certum artis Ordine radcommodata uberius interpretati sunt atque illustrarunt. alii studia sua contulerunt

ad intcgram philosophiae doctrinam, ac simul cum reliquis disciplinis tradi derunt logicam;

alii

707쪽

alii vero speciatim artem cogitandi explican dam sibi proposuerunt, quorum principes recensere instituamus, ut qui Progressus logicae Cartesianae fuerint, pateat. atqui huc pertinent ANTONI V S LE GRAND, cuius instutio

philosophiae fecundum principia Renati des

Cartes noua methodo adornata re explicata, prodiit ΜDCLXXXIII. ac diuisia est inde- cem Partes, quarum prima continet logicam ad mentem Cartesii propositam. anno MDCCVIII. Vitembergae prodiit examen succinctum artis recte cogitandi Antonii le

cuti Amstelod. MDCXCI. 4. prodierunt. inter haec eXtat quoque logica vetus renoua, - modum inueniendae ac tradendae veritatis in

genes simul'analisi faciti methodo exhi-- hens; ac quidem ex tertia editione primae partis, & secunda reliquarum, quae lucem vidit anno MDCLVIII. huic accessere pro- , legomena de caussis errorum & imbecillita- tum humanae mentis & logica ipsa multis lo-- , cis emendata fuit, cuius praefatione scribit:

meliorem fortassis logicam scripsissem, nisi

- veteras ν nouae conrunctionem haec tempora postulassent. diuidit CLAVBERGIus lo-. gicam in partem geneticam, quae mentem humanam ducat ad rectam genesin cogitationum; dilanal icam, quae ducat adanalysin cogitationum alienarum. Vtramque

iterum diuidit: geneticam in cogitantem, Sβ s quae

708쪽

quae doceat, quomodo ipse homo quiduis

rite debeat cognoscere; & loquentem, quae dirigat hominem ad alios, ut cum illis de cogitationibus possit communicare; anubtiacam vero in interpretantem & iudicantem i

haec Claubergii logica in epitomen siib inscriptione: logica contra redasti est,quae etiam in operibus eius deprehenditur: nec non anno MDCLXXXVIII. prodite in lu-ι cem: D. Claubergii Jecimen logica Cara sanae seu modus philosophandi ; ubi certa Cartesianorum veritatem inueniendi via ostenditur s in quibusdam noua introdu-mionis in philosophiam aulicam veritas examinatur : sudio Pauli Michaelis Rhegenti. quod scriptum cur dicatur: Clauberni specimen logicaeCartesian non patet,quum neque Claubergius ipsius sit auctor, nec illius praecepta in breuius compendium Contracta exhibeat. ceterum contra illustris T Η Ο-M A s ix introductionem in philosophiam au-ῶ ticam disputatur, Cui censurae autem THO-M A s I v s solide respondit ac satisfecit.

PETRUS SYLVANVS REGIS, cuius cursus

integer philosophicus sue ooema generale

fecundum principia Cartesii, continens Mactrinam Iogicam, metaphsicam, st sicam smoralem prodiit Amstelodami ad exemplum Parisinum MDCXCI. 4. constans tribus tomis. in logica ordinem sequitur, qui ad quatuor mentis operationes accommodatus est, quales sunt perceptio, iudi

ia Cium,

709쪽

dium, ratiocinatio ac methodus, atque existimat, partem hanc doctrim philosophicae AvCTOREM artis cogitandi tam solide tradidisse, ut nulla accessio momenti cuiusdam

fieri possit.

A v C T o R artis cogitandi. quod opus primum prodiit lingua gallica hac inscriptione: lalogique ou ι an de penser: contenant outreles regles communes, plinteurs obseruations nouuesies, propres a former te iugement, ex editione secunda Parisiis M DCLXIIII. ia. quam plures aliae editiones lingua hac sub-1 ecutae sunt, & iam accessionibus auctae. posthac vero logica haec translata est in sermonem latinum a variis, cuiusmodi verso edita est Trai. ad Rhenum MDCLXVI. hoe titulo: logica flue ars dirigendi cogitationes, continens praeter regulad vulgares plurima noua, quae iudicio formando inseruiunt, ex gallico traducta per CORNELIVM aACKERsDYCR. sed istam valde mendosam esse, obseruat VINCENTIUS PLACCI us; δ ac omnino probabile est, quod ex priori gallica editione minus perfecta fuerit translata. Praeter hanc adhuc aliae sento natae editiones latine, Lond. MDCLXXIV. Lugduni Batauor. MDCXCIV. MDCCII. Amstelodam. MDCCVΠΙ. ex quibus, Ut de pluribus aliis taceamus, inprimis Commemoramus versionem latinam, quae Halae Magdeburgicae anno Μ DCC ΙΙΙΙ. &MUCCXVIII. prodiit. aucto illius est IO. CONRAD BRAvΝ, quae Prioribus

multum

710쪽

multum praestat, quoniam accessiones editionum gallicarum, in versonibus illis latinis omissae heic quoque latine sunt additae. de auctore libri nutus disputatum est multum. plerumqueΜesIeurs du PORT R O Y A Ldicuntur, opus hoc composuisse; cmis autem speciatim heic industriam suam locauerit, id non satis apertum est. alii existimarunt, auctorem logicae illius esse de YRI, G N Y, cui debemus grammaticam generalem; alii vero putant, opus hoc vindicandum esse ANTONIO ARNALDO, Vt illustris LEIBNI Zivs litteris ad PLACCI v M conscriptis significauit, quod & pu-hlice professus est praefatione ad ΝΙΣ Ο L I 1 antibarbarum. sunt quoque, qui auctorem libri esse te BoΝ, item NICOLE Credunt ; in qua sententiarum diuerstate multi nihil definiunt, ac nonnulli obseruant, eum fuisse ex Iansenti discipulis, romanae e Clesiae sacris imbutum ac voluisse religionis, quam fuerit secutus, vestigia hoc ipso in libro exstare. praemissae fiunt libro ipsi duae

dissertationes, quarum altera noua huius logicae coscribendae consilium explicatur; altera vero iis obiectionibus occurritur, quae contra hanc logicam factae sunt. pro diue sis mentis operationibus diuersas logicae huius partes constituit, quumve illarum Prae- Cipue commemoret apprehensionem, iudi-eium, discursum & dispositionem, in quatuor, quoque partes librum hunc diuisit, quarum prima proponitur doctrina de ideis; fecundo de iudiciis & propositionibus; tertia de

SEARCH

MENU NAVIGATION