Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

891쪽

Felix potius pronuntianda est disciplina quaedam, si secundum suam indolem ita colatur, Vevtilitatem, quae inde debet proficisci, cultoribus possit praebere. quod si ita est, sicuti est, Prosperiorem logicae sortunam a modo istam tradendi & colendi merito derivamus, qui naturae atque indoli eius consentaneus esse de-het. dantur autem gradus huius felicitatis di prospera quidem fruitur logica fortuna, si viri negotio huic sese consecrant, qui & iudicia& animo veritatis studiosissimo valent; pro sperior tamen ista erit, si per rationem status ciuilis & ecclesiastici ista, quae acutissimus philosophus excogitauit bene, possint feliciori Propagari successu. quodsi haec a se velimus distinguere, possumus priorem adpellare fortunam priuatam; posteriorem Vero publicam,

quam utramque respiciamus, .

g. II. Tempore vetustiori interdum logicasterat fortuna prosperior priuata; minus autem publica. nam quamuis multi ex philosophis graecis eclecticam philosophiam tractandi rationem sequebantur, quod eXempla socRΑ-

TIS, PLATONIS, ARISTOTELIS, EPI-

cvlli & aliorum confirmant; ipsi tamen host ilosophiae genus discipulis suis haud commendabant, sed ut isti in verba sua supersti

tioso cultu iurarent, elaborabant. Quapropter Primus omnino fuit poTAMON ille Aleriandrinus, qui stholam eclecticam constituit, quam differentiam si obseruamus, facile possunt conciliari cliuersae sententiae, quod nonnulli originem philosophiae eclecticae, quam LIPs Ius & vos s Ius electivam dicunt, no minato PO T AMo NI,Vindigent, alii autem

892쪽

istam a vetustiori aetate repetendam esse cense- Inti nam quamuis ARISTOTELES, EPI-cvsvs a doctrinis suorum magistrorum discesserint; ipsi tamen haud scholas eclecticas constituerunt, id quod fecit P o T A Μ Ο Ν , quam in rem pluribus legi possunt WEsEN-

g. III. Prosperior igitur fortuna logicae multum debet primum so CRATI, qui quamuis nihil scripserit; studio tamen veritatis occupatus sophistis atque auctoribus fallaciarum sese opposuit, & acuta iudicii facultate praediis

tus, viam monstrauit ad Veritatem eruendam cognoscendamque. Cui addimus ARIs To- TELEM, quippe qui de meliori artis huius facie multum meritus, ac primus Operi huic manus admouit, ut illud ad certam formam re digeret , etiam Praecepta non Penitus Conte mnenda dedit, ii mouo eius sectatores atque assectae pari fide, eruditione atque industria salutem huius diiciplinae promouere atque augere voluissent. tertius est EPICURUS, C ius canones, quamuis sint breuiores, superioribus iure ac merito multa adfecimus laude, quoniam solida atque utilia contineant praece pia, a multis aliis philosophis haud cognita, multo minus tradita. atqui hi sunt, quos ex antiqua aetate nominare possismus. Plures quidem adhuc logica praecepta scripserunt

893쪽

aliosque docuerunt, quorum & supra copiosum fecimus indicem; illis tamen prosperior disciplinae fortuna non multum debet, quoniam plerumque sequebantur magistros, atque accessiones, quibus nonnulli istam auxerunt, leuioris erant momenti.

g. IIII. Tempore medio fortuna logicae erat durior; quam autem felicius sidus ortum si quebatur; quum caelestibus auspiciis LVTHE- stus noster doctrinas diuinas purgare ac pristinam lucem restituere nobis institueret, qub factum est, ut non solum religio christiana; sed& bonae litterhe, & in his musae philosophicae

priorem dignitatem, puritatem ac splendorem Ieciperent: ab hoc tempore sanae libertatis cogitandi, per tot secula penitus oppressae&in perniciolissimam seruitutem immutatae fundamentum ponebatur, quae posthac sensim ae sensim redire coepit, in quo maximum fortu-ctae logicae momentum positum esse, iudica, mus. ipse Lu THERus alienus fuit a studio

sectarum, ac praecipue philosophiae Aristotelicae. iam anno MDXVI. Iodoco Isenaeensi epistola quadam multas dubitandi rationes adversus Aristotelem & Porphyrium fgnificaverat; & anno MDXVII. ipso praeside disputatio quaedam a M. FRANCISCO GUNT HE-Ro habita, qua Lutherus de Aristotele ita sentit: sita fere Aristotelis ethica pessima est gratiae inimica. error es, Aristotelis sententiam de felicitato non repugnare doctrina ca-uholle errores, dicere, sine Ari tele nau

894쪽

836 DE v ARIA LOGICAE FORTUNA.

st theologus. immo theologus non fit, nis id sat fine Arsoteu. nulla 'orma figogistica tenet in terminis diuinis. non tamen ideo sequitur, veritatem articuli trinitatis repugnare δεν-

mis Logisticis. si forma Bigorifica tenet is

diuinis, articulis trinitatis erit scitus re non creditus. breuiter, totus A soteles ad theologiam es tenebrae ad lucem. bonum erat ecclesiae, theologis natus non set Porpurius cum fuisviniuersialibus. Utatiores definitiones Ars telis videntur petere principium, ut de aliis testimoniis taceamus, ex quibus patet haud Obicure, quod Lutherus Aristotelis logicam, ethicam & physicam minus probauerit. nec deerant, qui hac in caussa ad Lutheri sente tiam accedebant, Vt demonstrat IO. HERMANNVs ab ELSWICΗ. 3g. V. N on negamus, quod Lutherus interis dum iusto vehementior fuerit erga Aristot Iem; qua in re autem facile per temporis illius rationem & nimia ac bona studia in puriorem doctrinam debet excusari. Ceterum quamquam Aristoteles non penitus de sede auctoritatis ac dignitatis deiiciebatur,praecipue quum PHILIPP Vs ΜELANCHTHON ipsi multum esset addictus; philosophia tamen scholastica magnum capiebat detrimentum ac noua illius facies oriebatur, ex quo logica quoque multa bona liberali spe sibi poterat polliceri. alii operam studiumque collocabant in humani ribus litteris resincitandis & barbarie schol sticorum profliganda, IO. LUDOVICUS VF

895쪽

DE UARIA LOGICAE PORTvNA. 83'VES, LAURENTIUS VALLA, MARI UsN I Z o I. I V s; alii reiecta stholastica philosophia, Aristotelem ipsiam eligebant, in quibus

Itali inprimis eminuerunt. ac quamuis PHILIPPUS MEL ANCHTHON Compendia philosophica ex Aristotele ita componeret, Vt in terdum ornamenta quaedam ex elegantiori

doctrina adferret & a magistro ac duce discederet, quae multorum adplausum nacta sunt; fuerunt tamen alii ex germanis, qui exemplis Italorum purum Aristotelem reuocare voluerunt, quales simi PHILIPPUS SCHERHIVS, MICHAEL PICCARTUS, ERNESTVS SONNERVS, CHRISTI ANVS DREI ERVS, MELCHIOR TE ID LER US, IO. ZEIS OL-D Vs. equidem seculo sexto & decimo P E-TRvs RAMus ab Aristotele magno strepitu discessit, suoque exemplo praeclare demonstrauit, ab unius auctoritate haud veram penderephilosophiam; minus tamen de Aristotelis sectatoribus potuit triumphare. g. UI. Hac ratione logica a nugis scholasti- eorum liberata fuit, quae felicitas non exigua

quidem; nondum autem consummata erat, quum disciplina haec neutiquam ea ratione Coleretur, Ut munus de cognoscenda veritate

potuisset praestare. quapropter seculo decimo septimo seliciora adhuc tempora oriebantur, quibus accessiones maximi momenti logicae fiebant, haecque ars nobilissima noua induebatur facie: scilicet FRANCIs CVS BACode v E R V L A M I o in philosophia naturali viam monstrabat ad eiusmodi illius culturam, qua non aliorum auctoritate; sed propria observatione di meditatione absoluebatur, quem

896쪽

RENATI CAR TE sIi, quippe qui in philosophiam Aristotelis magnos impetus institue. bant multaque adserebant ad stabiliendam eclecticam rationem philosophiae, quamuis

G AssENDI merita adhuc ampliora esse, quam C ARTE fra censeamus. praeter hos, iuris naturae doctores multas operas ac labores in libertatem philosophicam, libertatem cogitandi e exilio reuocandam contulerunt, hocque ipso solidum ac verum fundamentum prosperioris logicae posuemni. HVGO GRO-Υ I v s magni quidem fecit Aristotelem, ac varias doctrinas scholasticorum retinuit; ita tamen ut simul libertatem cogitandi usurpaverit; hinc dicit: nobis propostum est, Ariuot lem munifacere, sed cum ea libertate, quam

ipse sibi in suos magistros veri studio in ussit.

quid multa 3 GROTius tempori interuiebat,& ut operi suo multorum fauorem Concilia ret , disserebat varia ex mente scholasticorum, quamuis animo suo ista nullius esse momenti, nulloque niti iundamento cognosceret. huius exemplo incitati THOMAs HOBBESIVS,

avnDEvs in eo studia Collocabant, Vt veram cogitandi libertatem ab omni vi vindi

carent.

g. VII. Sic propulsata seruitus philosophi- ea fuit: sicque genuina ars cogitandi sensim sensim coli, scriptis monimentis tradi, in aca demiis

897쪽

demiis explicari, adeoque fortuna prosperiOri eaque publica frui coepit. sectatores CAR-ΥΕs ii elaborabant, praecepta logicae litteris Consignare, quumve CARTEs Ius sibi effecisset sectam quandam, haud deerant, qui ab Omni partium studio cum Aristotelis, tum Cartesii alieni ad opus hoc adgrediebantur ac solam rationem secuti logicae disciplinam explicare ac perpolire connitebantur. quo ii

terarum genere meritorum laude summa omnino digni sunt eX germanis CHRISTI Α- Nus ΤΗOMAs Ius & ANDREAS RUDIGER, qui & viribus ingenii & fortitudine animi , quod utrumque hac in caussa necessarium est, operi huic satisfecerunt. illustris THO-M A S i I merita, quae in Veram philosophiae rationem contulit, numquam satis possumus laudare, quippe qui primus eX gente nostra de saniori logica cogitare coepit & per varios casus, permulta rerum discrimina effecit, ut in academiis Saxoniae eclectica philosophia

fuerit culta. AN DREAS autem RV DIGER

diligentius errores Aristotelicorum & Carteissianorum emendauit, ac noua multa, studioso veritatis maxime necessaria atque utilia eXcogitauit.

898쪽

16 I DE VARIA LOGICAE FORTUNA

LIBRI III. D E

VARIA EXISTIMATIONIS

LOGICAE FORTUNA.

N O et I Σ. Varia genera fortuna aduersae logicae generatim recem sentur. Ι. de illis, qui logicam coluerunt, faeteruersa ratione, generatim isseritur, II. quo spectant primum, qui verum logicae finem haud e nouerunt. III. deinde, qui finem quidem

vere cognytierunt, minus tamen genuino modo

blam coluerum propter prauos aspectus, quo perinsinent sectarii & cultores syncretismi phil sophici. f. IIII. de illis, qui logicastidium reiecerunt, cum fundamentum eius euenendo, ut sceptici. V. tum philosophiam omnem damnando , quo pertinent Danie, Hos anneius assectae. f. VI. omnes cultores philosopbiae theosophieae. f. VII.

g. I. Qid per fortunam logicae aduersam intel---ligamus, facile illis, quae paullo ante di-Ximus, potest colligi. aduersa illi sunt fata. quando ipsi non debita dignitas habetur,quod duplici ratione fieri solet, quando illius cultura aut peruersa ratione instituatur, aut Plane reiiciatur ac negligatur, id quod ex histo; ia-xum

899쪽

DE VARIA LOGICAE FORTUNA. 8 trum monimentis illustrabimus, rationem habentes fortunae huius aduersae cum priuatae, tum publicae. g. II. Quod ad prius sortunae aduersae genus adtinet, quod logicae cultura peruersa ratione instituta fuerit, ista peruersa culturae ratio in eo consistit, quod quamuis disciplinae huic operam dederint; proprium tamen ipsus finem, id est sensum veri & falsi haud potuerint assequi, id quod duplici ratione euenit. alii enim proprii logicae finis nullam habuerunt cognitionem, Vt adeo haud mirum sit, quod eiusmodi tradiderint Praecepta, quae cum vera ac solida cogitandi arte nihil habe-hant commune; alii Vero, quamuis ipsis esset cognitum &perspectrum, quod logicae munus in eo sit positum, vi intellectium nostrum adsensum veritatis reddat aptum; minUs tamen genuinam rationem, ista mentem excolendi Obieruarunt, de quo Vtroque genere iam disseramus distincte.

g. III. Prioris generis sunt, qui verum logicae finem haud cognitum habuerunt, quorum iterum duas nominare possumus species. alii enim peruerso sensu existimabant,logicam re- ispicere facultatem disserendi, quumve sophistae veteres id imprimis agerent, Vt de quacunque re dissererent in utramque partem, hunc quoque sincm logicum sibi propositum habere, censebant. atqui haec opinio uniuersam fere graeciam oppleuerat quo euenit, ut logica publica fatorum acerbitate adflusta iaceret, id quod breuiter atque eleganter IO. FRAN-

900쪽

quum litterarum sudia maxime es rescerent, dialecficae satisplerique eum infinem operabantur, ut promte persuadere populo possent, quod eum credere, e re hisa esse arbitrabantur, qua tutisma ratio erat.honores,mopes'potentiam pariter ac auctoritatem indipiscendi. ix

prima profecto siua origine dialectica nihil aliud

erat, quam ars de re qualibet verba faciendi, nullaque veritatis habita rationes, ad cupiditates sum fictis in veri speciem argumentis, im- pedendi populi animum: quam in rem adhue

legi potest Lu Do v ICvs CREsoLLIUS. quibus de caussis hoc proposito fine, non pinterant non talia tradere praecepta, quae ad falla cias struendas tantum accommodata adeoque a vera cogitandi arte longissime erant remota. in idem vitium incidit R A v MVNDVs LVLLIV β, de cuius arte grauissimi viri obseruarunt, quod magis ad sermonis copiam; quam rerum cognitionem fuerit comparata. nec negari potest, quod PE TR vs RAMus dialecticae usum in eo praecipue quaesiverit, Vt spe eius iuuenes in ciuili oratoria arte fierent exercitati, quamuis iis de caussis magnam mereatur

laudem,quod auctoritati Aristotelicae ac scholasticorum quisquiliis forti animo sese opp0suerit. alii putabant, logici munus esse, ut soli speculationi sese traderet ac componeret syllogis Mum, quae sententia fuit doctoribus scholasticis, quorum aetate excellentissima c0 gitandi doctrina durissima fatorum sorte adfiicta erat. proscribebatur omnis sentiendi li-

Praefat. ad artem cogitandi. a theatra rhetorum, σνώο st

SEARCH

MENU NAVIGATION