Joannis Bernhardi De Fischer De senio, eiusque gradibus et morbis, nec non de eiusdem acquisitione, tractatus, de nouo reuisus et abundanter auctus. Accesserunt praeterea desiderati Franc. Ranchini, et Floyeri gerocomicarum, amplae sciagraphiae. Nec

발행: 1760년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

. EORVM QVE CvRR IONT. Is Imo LHusIus arteriae temporalis cum serro candenis te amputationem, ob certissime, alias, aduenturam

cataractam suasit; magnam autem differentiam huius remedii a fetaceo perpendens, non arrisi huic consilio. CHIRACIvs t. t. adhuc Ducis Aureliensis medicus, et simul ophthalmiatriae cIarus,' duplic torum obiectorum causam in axis lentis remotione haerere putabat. Nihil ita fructuum, ex consilio aliorum capiens, ipse oleo anisi tempora et supercilia, leuiter inunxi, oculos contra aerem frigidum muniui, a lectione fatigatos, per quadrantem horae clausos tenui, tusses irruentes modico opii compe- 'scui, quin felicius granulo 'camphorae comestae,

quia e opsi non bene determinata dosi stuporem

leuem sensuum, et telarum augmentum obseruaui, camphoram autem et oculis robur quoddam largiari firmiter credidi. Forsan congeries talium accurate depictarum, huius affectus, historiarum, tandem litem de eius causa feliciter dirimet. Cons. Tentam. .

Edimburg. Tom. U. ni fallor. Interim licet data haec historia, iuuenis, cui haec visus passio insurgit, animum erigere possit, paulo minus id valebit in s ne sexagenarius quidam, militum Dux generalis,' queritur de telis et muscis oculos obuolitantibus, et obiecta ipsi duplicia apparent: licet visus ipsi munuatur, tamen solis splendor ipsi valde molestus est facis ardentis flamma capitis leonini simulacrum euadit, et post triennium completa ipsi formatur cataracta, quae acus ope ipsi quidem deponitur, sed infausto cum successu, sequitur enim grauis oculidplor, et pedetentim mors. Alius septuagenarius,

dii a vertigine vexatus, ante oculum sinistrum telas

152쪽

CAp. II. DE MORBIs sENILI Bus, dum umbram, quasi a latere oculi recedere. Anno insequente subito affectu quodam apoplectico assicitur,' et eodem die obiecta ipsi apparent duplicia 3 die insequente, cum ex affectu apoplectico melius haberet, omnia haec phoenomena duplicia, cum t . iis, etc. disparuere, successive vero rediere. Qualis tandem fuerit huius asseetus exitus, ob abitum visirascire non potui.

g. XX. '

Quae circa auditum senibus obtingunt mala, tanti quidem momenti non sunt, cum vel alta voce locuta intelligant, vel, si plane surdi sunt facti, literis

. mediantibus, vel alia methodo aliorum sensum capere possimi: interim res molestia non caret. Nais icitur surditas, vel ex retento et obdurato cra umino

aurium, vel ex vitio υ ami et os sum auditus, vel etiam ipsius nerui Mustici. Prius cognoscitur facile ex eo, quod aeger parcitatem ceruminis successive obseruaueris, vel quod ex propria negligentia, co- piam eius secretam non evacuaverit. Si parcitatem keri obseruat senex, id quod in multis, ob secreti num omnium languorem, contingit, non tum m desta expurgatione abstergendus est meatus audit xius, sed et ipsi interdum linteum carptum, oleo amygdalarum imbutum, immittendum, ut emollianis tur pori glandularum excretorii. Quod si autem retentum esse in vicinia tympani existimat, et inquia rens cerumen ibi reperit, oleum ouorum, cui parum Laponis nigri, cum pinguedine balaenarum parati, vel boni alecantini cum semigranulo camphorae animati, mixtum, auri calide instillari faciat, et sic modi ante linteo carpto aurem expurget, huncque m dum pG dies aliquot repetat, donec auditum sibi nacti

153쪽

meliorem esse sentiat, et postea diligentius aures

suas curet, ne uti in Collech. Vrati su memoratur, a circumforaneo, decem thalerorum pretio, aures purgare discere cogatur. Quod cerumen magna - medicina ocularia sit vidimus in s. XII.

Quod si vero ex vitio tympani. vel ossiculorum auditus. vario modo affectorum, surditas, vel subsurditas facta aestimatur, quae aestimatio multum circa fiustranea opera circa reliquas indicationes pendere debet, tunc reparatio auditus maioris est difficultatis. Si enim corrugatio, vel aridura tympani, seu tendinum ossum auditus facta, etc. quis medelam

spondebitὶ Atonia equidem simplex tympani, quam hariolari ex habitu corporis, ex praegressis fluxibus tharratibus, et ex inani cura surditatis pro indicationibus aliis, licebit, non desperare iubet de surdi-

. tate, inde nata, pellenda. Valet enim contra at niam tympani multum oleum silccini album, ad guta. tas duas, alterna luce, auri immiss-, nec non ve . tici, mane et cubitum eundo, ad plures guttas illitum. Antequam autem oleum hoc vertici illinitur, plana quasi via, aa intimiorem penetrationem, ipsi paretur, per quotidianam inutietionem, seponis nigri, prae aliis seponibus, ob piscis teneriorem pinguedinem cum alculi maritatam, in tali passu commendandi : cui vel soli de bono effectu confidere licebit, cum Obs. I 46. Λ. V. Dec. III. Ephem. N. Cur. talem virtutem de butyro malui, vertici et' temporibus illito in auditu difficili senili, praedicer. Quae autem cruditas, et minor penetratio butyri prae hoc saponet Multum valebis etiam guttula Κ c . Vnica,

154쪽

unica olei succini, sali volatili cuidam maritati P eau de Lyce appellati, gossipio excepti. f. XXII. Nee soli oleo succini inest vis elaterem donandi

tympano nouum. Succedunt ipsi essicaciter cast Teum, camphora, crocus et balsamus Peruvianus genuinus, nec non oleum anis et croci quod ultimum

omnium subtilissimum gossypio auri indita. . Neconiitti debent sementa, vel vaporoso-humida ex pane, cum aniso, foenic. baec. lauri, rad. valer. anget. cubebis, etc. pisto et cocto, et auri sub calore tolerabili applicato; vel sicca, ex sumo succini, castO- rei, mastiches, etc. mediante infundibulo admissa. Si nerui acustici relaxatio in causa esse videtur, ex prosundissima serditate aestimanda, nec non ex abientia aliarum notatarum, et suspicione agnitarum causarum, tunc quidem ipsa anteeedentia commendata remedia usum suum habent, adhibenda autem simul sunt sternutatoria ex 'bebis, vcl aliis, modo timui neruinis, usualibus, quae neruorum systema excitent et huiui nerui tonum reparent. Caput inprimis, uti in omni obauditione et serditate, ita maiaxime in hac specie contra frigus bene tegendum.

g. XXIII.

Recensetur iis Ephem. Nat. Cur. D. III. A. VII Obs. 337. remedium contra surditatem senilem, quod malum ipsum malignitate multis parasangis superat. Fuit nempe in septuagenario surditas unius 'auris, quae auditum recepit, ex perfecta paralysi eiusdem lateris; quam surditatem ex nerui multici relaxatione fuisse pro certo habeo, considerans, post, . . Cmnimodam neruorum eiusdem lateris relaxatioa

nem, neruo aeustico redditum suisse tonum; uti

saepe

155쪽

xORVMQvE CvRATIONE. Is saepe una parte relaxata, altera tono maiore, imo , spasimo afficitur, g. XXIV. obrepit saepe senes tinnitus aurium, qui, si grauior est, et saepe recurrens, Vel vertigine iunctus, periculum Apoplexiae minatur. Periculo obuiam itur, externe vertici, nuchae ςt spinae dorsi illinen do olea destillata, e. g. galbani, anthos, lauendulae, succini etc. interne autem camphora exhibita, calam. arom. cubeb. Ol. anisi, liqv. C. C. succin. Sp. C. C. et similibus, sermula conueniente adhibitis. Si plet hora, et senis vegetus. adest: status, venaeseetio. celebranda, imo verticis scarificatio. Capitis frequenti pectinationi eadem laus manet, in hoc auditus incommodo, quam quae ipsi fuit in visu debili. - Τinnitum aurium neruorum affectum esse, non

Ium superueniens interdum in senibus Apoplexia docet, sed et ille hystericas lypothymias praecedens

tinnitus et susurrus aurium.

g. XXV., Tinnitui huic aurium, interdum periculoso, addere placet minus periculosum, spurium grylli-λ- rium, senes tamen et iuniores 'interdum terrens, ' nullus enim sere, affectus senio solum proprius est, exclusa praegressa aetate 3 senilis enim audit, quia senibus est familiarior). Est autem tinnitus ille grylli-sonus, qui stridorem grylli domestici imitatur. Duo mihi conquesti sunt grandaevi splures sorsan , passi et non conquesti sunt, vel aliis) de hoc tinnitu stridorem grylli mentiente; cum autem si ut de sic-.citate insolita meatus auditorii conquererentur, facile illis persuasi, hunc pseudogryllum existere in ,

156쪽

xs6 CAP. II, DE NORBIS SENILIBus, amygd. dulc. extergant aures suasi. Interim prae ludere videtur hic tinnitus auditus debilitatem, seu obauditionem, in seinibus. Addam autem cum v

nia lectoris, tres alios casus, breuiter tamen, quos' nuper inter antiquas meas annotationes inueni, de

his pseudogryllis, aurem intrasse creditis. I. Rustica quaedam gryllum noctu aurem suam intrasse pertinaciter adseuerabat, et absque ambagibus petebat, ut ipsi suturas capitis, pro arte mihi compete te, ita ab aliis edocta, resuerem, gryllum caperem, et suturas in pristinum redderem statum: haec cum mihi risum vehementem soluerent, illa irata abiit, neque spatium rationes reddendi mihi dedit. 2. Virgo nobilis, habitus pleni, floridi, rure urbem petit, queriturque de gryllo, qui noctu, sub auris subito

dolore, aurem intrauerat: laborabat autem simul faucium quodam tumore. Meatum et remeatum

grylli ad suturam sagittalem iam fieri praetendit,

et ne in cerebrum penetret, .illam a gryllo ut, liberem anxie petit: addit a sternutamento quodam so tius cantillare gryllum. - Cum M cerumine aurium quaererem, hoc non amplius ex illo tempore secerni dicebat: huius itaque retentam secretionem ea

sam grylli sui esse dixi, et illam anxiam et in credulam licet, dimisi, addens consilium, de olei, amygdal. usu. 3. Femina nobilis, multorum liberorum mater, etiam ruricula in quorum domibus haec imsecta frequentiora sitiat, quam in urbibus) sub dolo. re hemicranico, gryllum aurem sibi intrasse narrat, et liberationem ab hoc hospite petit. Pullum sub ingressu fuisse dicit, nunc autem adoleuisse, forsan mox parituram, et familia sua caput repleturam.

Cum esset de reliquo Matrona iudiciosa, sedeb t

157쪽

EORVMQVE CvRATIONE. Is aliquatenus argumentis meis, de impossibilitate rei, interim mirabatur, quod nemo alius grylli cantum in aure sua audire possit, cum tamen Qetus in utero Vagiens ab aliis audiri possit. Obstupui ad haec vertaba, interrogans, an audiuerit vagientem in utero

laetum audiui, respondebat: regessi, sine dubio, iste sonus eodem modo te fefellit, quo hodie te auris senus fallit, ad haec simul. subridens; tunc illa, risum tuum iam per aliquot annos euitaui, familiaris enim mihi erat) diu enim est, quod audiui hoc prodigium, sed silui, bene noscens, me tibi risisi fore; addidit simul, ne numeres hoc inter res plane rarissimas; mulieres enim talia tacent, partim ipsae incertae de natura senus huius, partim et primario, quod istum senum pro prodigio praeternaturali temrifico, mali ominis, habeant, uti omne insolitum Contingens, et partim, ne rideantur ab incredulis, et tui similibus. Sed, extra oleas vagor: debuissem haec addere ethd obseruati em de Singultu et V gitu uterinis, insertam Ephem. Nat. Cur. Vol. X. Obs. 7 , et additam. obf. 99. Huic seminae tandem crama quoddam concretum siccum auriscalpitve, quod tamen pro exuuiis grylli sui laetabunda pertinaciter habuit, excretum est. Non optimae fidei itaque credo esse observ. 39. Ani IL D. II. narrantem, vetulae aurem intrasse gryllum, ibique pullos generasse cum eius interitu. Vide Dec. I. A.

, Pondetatis ita affectibus, qui sensus externos senum communit occupare selent, ad illos affectus, qui subus internos senum afficere lent, progrediamur, qui unita stru in incilioriae debilitate, et, si

158쪽

vis, in debiliore impressione obiectorum, seu phari-

tasia consistunt. Vti vero haec non adeo aniniaduerti potest in senibus, ita illa tanto magis. Causa 'triusque maxime recondita est in cerebri mutata. structura: condensatur enim per aetatem cerebrum, qua condensatione facile, in aliquibus subiectis ci culus lymphae impeditur, ut nunc partibus quibusdam magis assiuat et abundet, nunc illis exundet. Quicquid ex remediorum censu, inprimis in memoriae debilitate, commendari potest, sunt laxantia repetita, et diuretica, quae lympham superfluam iam ' mini subtrahant, et simul eius crasin roborent, qualia sunt, aloes, stabarbarum, et si locum habent. sortiora: tinctura antimon. acris, anisata, tinctura succ. balsam. sulph. terebinth. anis etc. Praeter alaec aromatum usus hic valet, tam in cibis, quam in sorma medica, masticatio cubebarum, camphorae, anisi, etc. Porro illitastio Ol. succini, anisi, etc. invertice, seu iuxta suturarum cranii d ictum. Abstuneant simul senes a curis, et laboribus magnis, tam animi, quam corporis, quibus neruosum systema labefactari possit: nec abutantur potu spirituose, . memoriae vera peste., g. XXVII.

cephalalaia, et Hemicrania saepius laborant mnes, plerumque et sanoinis detentione circa caput, uae etiam meninges, vel uniuersaliter, vel partialiter distendit. Interdum autem serum acre cranii periostium rodit. Non facile suaserim venaesectionem largam, nec in. his, nec in aliis affectionibus senum, venaesectionem indicantibus e inprimis in grandaevis et longavis, licet multi extent casus, in

quibus venaesectio grandaοuia nil periculi attulerit,

159쪽

quin bonum ediderit effectum, uti id legitur in Ephem. Nat. Cur. D. III. A. IX. de octogenaria, venaesectioni adsueta, et in iisdem Cent. III. Observ. 14. Terrent 'nihilominus etiam isti casus, qui sat funesti in senibus fuere: ita Zacutus Lusit in Praxi med. admir. Lib. III. Obs s 4. recenset casum septuagenarii, in ipso venaesectionis actu extincti, Medico fustibus . et stimulis sugato. Act. Erud. LipL 3692, Ramarino referente, recensent de Nonagenaria pleuritica mox a venaesectione exspirata. Ephem. Nat. Cur. D. I. A. IX. Obs. I 6 o. duas producunt matronas, quarum una sexagenaria, post venaesectionem aphona, paralytica et memoria priuata facta. Cons ibid.

D. II. A. I. Obs 97. et A. V. Obs. 34o. Alia sexagenaria statim a venaesectione in pede fit para- litica, ibid. Obs. ιο . Alia septuagenaria ruit in conuulsiones triduanas, ibid. Obs r.et. CARLin suis monitis vel commentariis medicis, ita sentit: iuuenes a praematura Venaesectione sunt arcendi. oon autem octogenarii. cum huic fuerint adsueti Valeat, cum circumspectione tamen, et absque audacia. Quidam octogenarius factus, habitus laxi, foridi, bene valens, prophylactica venaesectione sex consuetasi uncias sibi euacuari faciebat; sentiebat a tem eodem die torporem quendam inselitum, quem aucta in lecto transpiratione fugabat: increscentibus autem pluribus annis, non nisi uncias tres exsilire

.faciebat. Lege de illo g. LXIX. Cap. I. f. XXVIII. Si circulatio sanguinis semper, aequali curse,

Omnes corporis partes, absque interpolata mora permearet, talia non euenirente eueniunt autem, quod

Vasa venosi non sunt ubique saliguine repleta, sed alicubi

160쪽

Iso CAP. II. DE MORBIS SENILI Bra.

alicubi pauco sanguine, et vapore reserta; cum iam sanguis ex ramo venaesectae ruit, et simul et semel euacuatur, tunc non sbium syncope, uti in allegato. septuagenario, lethalis, sed in aliis, ob venarum colis' labescentiam, yel illarum a vaporibus distensionem,

notati motus conuulsi ui oriuntur: generantur enim

spasmi, secundum Veteres, vel exinanitione, vel ex repletione. Contigit mihi ipsi cliquando in sexagenario, cui sanguis e secta vena fluebat, tremores conuulsivos videre, qui tamen subito, dato vino calefacto, evanuere. Non est quidem de nihilo aliquid confidere, in hac re, aegri consuetudini, quae Medicum audacem facere possit, in venaesectione senum; circumspectione interim opus est, tantb m gis, quia aduersa talia, etiam in iunioribus conti

gere possunt. Recordor viris c O genarii, Galli, venaesectioni maxime adsueti, cui in pede sanguinem mittere iubebam, ipse praesens, et adstans; huic. cum sanguis e vena prosilire inciperet, statim cometiuisiones insurgebant, cum contorsione capitis et oris, ut Chirurgus coFretur illum e pediluuio protrahere, et in lectum proiicere, in quo mox ad sexedibat; mentis quidem, in conuulsionibus, totus impos factus non fuerat, quia, cum conuelli inciperet, et ego, in homine venaesectioni adsueto, hanc scenam; vectis semi - indignabundis mirarer, haec ipsa mea verba, in conuulsionibus audierat, et de iis sui compos factus, et rursus ambulans, rid bat, adseverans simul, tale quid ipsi nunquam antea contigisse. Vtila itaque postea, ad tales casus euitandos, duri. aegris pr re nata, Vel etiam iis, qui praeseruatiue venaesectione ut1 gestiunt, haustulum vini generosi, ante ve laesi ionem praebere, qu

SEARCH

MENU NAVIGATION