장음표시 사용
371쪽
33o Trast I. Disp. III. Art. VII. Sestin. Quaest. II.
eum Creaturae solum imitentui divinam Essentiam secundam quosdam gradus com munes, dc transcendentales, puta enti S, substantiae, viventis, intellectualis, & sit. miles; non autem illam imitentur secun-dtim proprias suas disserentias , de pecu liares modos quibus ultimath constituuntur, & tum a Deo, tum a se invicem discre. pant, atque in quibus limitationem imperfectionemque involvunt: Consequens es , qudd secundum hos gladiis disserentiales non participant divinam Essentiam, nec eam imitantur; sed ab ea recedunt eique diisimilas fiunt: Ergo secundum hanc rationem non possunt sormalitet videt, in Essentia divina habente rationem ideae: adeoque non mi- sunt videri formaliter ita rationρο ideae se .cunddm ipsius ideam esse absolutum. Sed me etiam videri possinit Creaturae' maliter in νatime ideae secundum iEius esse νespectruum 3 Tum quia, ut aliquid ducat ita cognitionem alterius tanquam medium cognitum , non est necesse quM habeat sor. maliter relationem ad alterum ; sed sufficit, ques secundlim suum esse absolutum con. nexionem habeat cum altero, vel in rati ne causae, & effectus, vel in quavis alia ratione. Sic enim Deus cognoscitur apo. steriori per Creaturas , non solam ratione respectus realis transcendentalis, quem ipsae Creaturae habent ad Deum; sed etiam ratione suae entitatis absolutae, quae non miniis pendet a Deo, quam earum esse relativum , adeoque non miniis quam illud ducit in cognitionem ipsiuas Dei: Tum quia licet ipsa mei relativa quatenus relativasiant on possint cognosci sitne se invicem,
non tamen unum est ratio cognoscendi alterum , landamentum enim , & termini sunt ipsae rationes, & media cognolcendi utrumque relativum; & consequenter idea secundiim suum, esse relativum, non potes esse ratio sol malis cognoscendi Creaturas,
ut susitis probat Maon in I. dist. 32. quaest.
esse ratio eu scendi creaturas 'malitersubalis respectu quam sub virtute tonita reprae. sentandi; Si enim talis esset ratio sub aliquo alio respectu, maximE quatenus Creaturas Continet eminenter, & virtualiter; sed sub hoc respectu non est sormalis, & immediata
ratio videndi Creaturas I sed tantum re-ta, & sundamentalis, ita quM ratio cur Deo competat posse omnia repraesentare , non alia sit quam, quω ipse sit eausa omnium, & infinita entitas, eminenter involvens , & continens quamlibet entitatem. Unde asserendum est, virtualem, de eminentialem continentiam rerum creatarum
in Deo, esse fundymentum, cur divina EL sentia sit repraesentativa illarum: ita quM haec vis r praesentandi, non praecise sit ipsa
continentia virtualis, vel eminentialis; sed sit ipsa met infinita entitas; quatenus ni mirum sicut Essentia divina continet virtualiter, & eminenter res creatas quoadesse, ita etiam quoad repraesentati: di siesolvi possunt omnes tum Doctoris, tum aliorum Veterum auctoritates, dum affirmant Essentiam divinam secundam continentiam eminentialem, & virtualem esse rationem repraesentandi Creaturas: Silviisquam possunt , dicendo eos esse intelliis gendos de ratione videndi sundamentali , 5e remota , non autem de proxima , de
Dires ν Sanctus Augustinus lib. 83. quae-mum quaest. 46. ait animam rationalem visioni ideati esse idoneam, dcidearum visone fieri beatissimam: Ergo censet sanctus Augustinus ideam esse rationem videndi Creaturas in Verbo Nego eo equentiam . Tum quia ut observat Dinorm i. dist. 33. quaestione unica num. Iq. S. Augustinus non ita intelligendus est,.qbasi anima foret beatissima in visione idea rum quatenus hi eae sunt, sed quatenus continentur in objecto primario, nempe in mentia divina , quae est sermalis ratio persectissimae beatitudinis: beatitudo enim non potest esse persectissima in sola visio. ne idearum, ut ipsemet fatetur Augustinus s. Consessionum, dicendo , Beatus es, quite, O, illa rarit , nee propter illa satiar . Tlin quia sanctus Augustinus, ubi ait Creaturas videri in arte, de sapientia Dei, etiam assumat eas videri in Verbo Dei: adeoque censet, quda quemadmodum Creaturae non videntur in Verbo per proprietatem, quasi verbum Dei sub formali rati ne Verbi sit specialis ratio repraesentandi Creaturas, sed tantdm per appropriati nem, eo quM Verbum procedat per intellectum , dcc nitionem divinam; ita etiam Creaturae videntur in arte, di sapientia Dei, non per proprietatem, quasi Ars, dc Sapientia Dei sub formali ratione arai P,
de sapientiae, sit peculiaris ratio objecti vh repraesentandi Creaturam: sed per appr
372쪽
De Objecto Visionis Beatificae . a I
priationem, O ques nimirum, chmicientia, & ars divina sit actus intellectus divini, ipsi appropriantur cognitiones operum Dei ad extra, si ut divino amori, id est Spiritui sancto appropriantur ea omnia, quae ad divinum amorem spectant.
V Ariae sunt Visionis appendices , dc
proprietates, quae variarum quaestionum materiam iubministrant. De ipsa nam.
que inquiri potest, an sit notitia simplex
aut composita ι directa aut reflexa 3 succe silva, aut permanens aequalis denique in omnibus Beatis, aut inaequalis . Ut itaque beatae Visionis integra. & adaequata habeatur cognitio , pra at is quaesitis insequentibus quaestionibus faciemus satis.
Notandum I. triplicem in nobis distin gui notitiam: Prima dicitur sim lexorariae o , qua oblectum aliquod ab intellectu perckitur , & apprehenditur ni
hil de ipso amrmando, vel negando. M. cundaIusti ima appellatur, qua intellectus terminos apprehensos, vel asserit invicem eise connexos, & dicitur compositio, vel negat esse connexos . di dicitur divisio :Tertia denique est Disetis'a, qua intelle ctus judicat veritatem unius propositionis recth sequi ex aliis cum quibus necessariam habet connexionem. Itisuper cognitio iudicativa, oc discursiva duplex distinguitur: alia namque est sor malis, alia autem vir. tualis. Farmatis ι cursus praelupportu duos
actus, nempe judicium, di simplicem a p.
prehensionem: Mimale autem judicium prae.1upponit simplicem apprehensionem: Iudicium verti virtuale, & discursus virtualis nullum praelapponi int actum . Iudicium enim virtvati est unicus ac simplex actus aequivalens duobus, quo quis simul objectum apprehendit, assirmat vel negat illud esse tale: similiter Discursus visivalis est unicus, dc simplex actus, quo quis apprehenaiit, di iudicat, di cognoscit propolitionemrith ab aliis propositionibus inferri ita cia rh. ac si per varios actus discursus sormalis
hane persectam illationem cognosceret. tax m a. duplicem iterum distingui cognitionem, nimirum Diredam, qua obiectum pri- , ct per se cognoscitur, ocRefeream, qua lcilicet intellectus reflectit supra formatam suam cognitionem, illamque cognoscit, dc ea mediante attingit objectum circa quod veri abatur. Insuper cognitio reflexa iterum duplex distingui potest, una quidem reflexa supra potentiam, alia veth supra actionem . Prior dicitur . qua potentia quaelibet vitalis experitur se aηere et quae experientia non fit quidem per alios actus, sed per eosdem quos elicit; asi quin daretur processus hi infinitum ι nam si potentia experiri deberet se primum actum elicere per alium actum secundum, etiam experiretur se secundum aelicere per Xe tium, & sic fieret procesius in inlinitum . Posterior autem est, qua intellectus reflectit supra priorem actionem a se elicitam Illa dicitur impropria reflexa, haec verbino prid. Raae iterum duplex distingui potest, nimirum reflexa formaliter, de re. fiexa virtualiter . Prima est secundus actus intellectus reflectentis se supra priorem actum realiter distinctum: Irasterior verbest unus idemque actus, quo rem cognoscit intellectus , .& simul advertit, dc judicat se cognoscere. Nolandum 3. tres esse mensuras durationis rerum, scillaetaeternitatem, aevum, de tempus. AEternitas est mensura rei immutabilis tam secundum entitatem, quam secundlim operationem: AEdium est mensura rei immutabilis secundum .entitatem, mutabilis verb secundum operationem, & accidentia, quae potest sulcipere. Tempus denique est mensura rei mutabilis tam se. cuntam entitatem, qu m secunddm op rationem. Unde Tempus habet in se prius, dc posterius solum intrinsech: ..Hvum Misbet in se prius, de posterius sollim extrinsech: AEternitas verti non habet prius ,& posterius intrinsech neque extrinsech . Hinc res AEternae sunt omni mota permanentes, & nullatenus successivae: vivite nae autem sunt intrinsech permanentes, de extrinsech successivae: Temporaneae verti sunt intri alach successivae, se variabileε. CON.
373쪽
CONCLUSIO PRIMA.VIsio beatifica s 1 maliter simplex seti.
Proasvr prima pars: Major persectio
tribuenda est vilioni beatificie, quae in ea admitti potest abique ulla repugnantia& inconvenientia r sed cognitionem esse simplicem est major persectio, quam esse compossitam, ut constat de cognitione divina, quae est omnino simplex; neque ulla apparet repugnantia cur haec simplex notitia vilioni Ma ilhcae tribui non debeat: Ergo dici debet simplex notitia. Deinis, omnis cognitio intuitiva, tam corporea, quam intellectualis, est notitia simplex ut constat: sed visio beatifica est intuitiva ut probatum est: ergo est simplex. Denique si visio Dei non esset simplex notitia, deberet esse vel judicium , vel discursus; & conseauenter deberet praesupponere aliam apprenenso.
nem objecti beati fiet: Sed hoc est salsum ;illa namque apprehensio praesupposita, mi esset intuitiva notitia, adeoque ipsa visio beata, vel esset abstractiva, &sic ad ipsam judicium vel discursus consequens non posset ullatenus esse visio intuitiva. Notitia enim consequens cognitionem abstractivam, necessarib abstractiva est, non autem in. tuitiva; adeoque visio beata vel est forma. hier sinistex, vel non est intuitiva. Unde merith Doctor in a. Hs. I. ρ est. . num . .
expressh asserit, Arimam beatam in Objecto beatifico non disertimere risca QM. Probatur secunda pars: Visio beata est clarissima, & certissima: sed talis non es.set nisi intellectus beatus iudicaret se Deum videre: Ergo visio illa saltem virtualiter est judicativa . Deinde , Beatus videndo Deum, judicat eum esse omnipotentem , quia est ens infinitum, & omnino inde. -ndens, adeoque illius vilio est judicativa, ct discursiva. Derique, si quid obesset quominus illa visio saltem virtualiter et set judicativa, ct discursiva, maximε quia repugnaret simpliciisimum actum aebi valere
distinctis actibus judicii, & discutius: Sed hoc est salsum. Dum enim quis objectum aliquod clath, de intuiti vh conspicit; v. g. lBeatus videns Deum, etiam scit& discernit quM sit Deus, quod sit Sapiens, dcc. & lconsequenter concludendum est cum S. M. lnaventura in a. dist. I4.art. I. quaest. ANHillimpedire, quis misit eωcedi, quia anima bracta certissime judicet illud ese summum lumen
quod intuetur. Cui contonat Doctor quaest. 3. prolog. num. 27. ubi concedit visionem beatificam habere omnes conditiones scientiae, quarum una est quω sit dileursiva. Sed visio beata non potest esse discursivatarmaliter, ut probatum est in pilori parte, quod etiam ipsemet Doctor alserit diiscendo , animam beatam non dilcurrere circa objectum beatificum et Ergo censet visionem beatificam esse saltem virtualiter discursivam. Dices: S. Augustinus, vel quisquis est An.ctor libri de vera religione, amrmat, Nut. lum de summa veritase posse Dincare : Ergo
Beatorum visio non poteti esse iudicativa. Respondet S. Bonaventura in I. distinct. 3. quaest. I. ad quartum argumentum, aliis
quem judicare Walse de alio dupliciter. Pri. mo mora discernendo atrum fit vel n- β:Mc modo convenit iudiciam omni intessimi censenti respectu omvis obfe, His modo approbando , vel reprobando, utrum ita δε- beat esse, Ae non iudicat de veritate, sed secanatim ipsam de aliis , sicut duis Augustinus de vera rest Ue, quod iudex non iudicaede lege, sed secundum insam uices de atiis. Et de Ae modo verum es, quod dicit a g mus, quod nullus de illa veritate iussicat, nisus tamen sine illa Judieas: ἐν de Me modo ve-νum es quod onmis, q aod iud cans potest super iudicatum. De primo vero non es verum
quod possit super, potest tamen dirigi in obste
CONCLUSIO SECUNDA . V Isio beata est eunitio directa firmaliter,
is, suum vistualiter reflexa. Probatur prima pars e Cognitio reflexa formaliter supponit cognitionem directam: sed visio beata non supponit priorem cognitionem objecti beatifici 3 illa enim
prior cognitio, vel esset beatifica vel non: Si primum ι Ergo aliam cognitionem beatificantem non requireret: Si secundiim Ergo non esset visio Dei intuitiva, contra
suppositum; visio namque intuitiva Dei, est sumtes ex seipia delectabilis: sicut enim actus v. g. habet delectationem ex perceptione objecti delectabilis, abique eo quω per actum reflexum apprehendat illam pereeptionem , & delectationem: ita pari riter Beatus iummam percipit delectati
374쪽
in ex visione obiecti beatifici; absque
eo quM per alium actum reflexum apo prehendat illam perceptionem , de delecta tionem . mimis, si quae laret ratio admit. tendi actum reflexum in visione beatifica, maximh ut Beatus certus fieret de perpetuitate , & securitate suae visionis, quam securitatem percipere non potest per actum directum sed haec ratio nulla est, Tum quia hane securitatem percipere posset Bea tua per alium actum sequentem actum vi.
sionis beatificae: Tum quia inquit Dinor in distin' qu. o. securitas non est de essentia beatitudinis, Iuta securitas, inquit, praesupp- certitudinem de continuatione
esων fit actus non tendens in Mectum beati si rem , sed reflexus super actum: is, per eon,quem, beatitudo toea posita essentiatisre, poteris use sine eertitudine: Ergo mesu magis fine securietate. QMibus Doctor tria affimat: Primum, quM visio beatifica sit actus di. rectus: Secundum, quω securitas non sit de essentia beatitudinis, sed tant lim ejus Iroprietas accidentalis: Tertium, qu ila iecuritas non percipiatur per visionem beatificam, sed tantum per alium actum
sequentem, & reflexum. De que, Tantum abest, qudd beata vi. sio sit notitia reflexa, imb non videtur ne.
cessarium qubd illa λta visio per aliam
visionem beatam resieram debeat cognosci; Tum quia alias essent plures visiones beatae, quod sequenti conclusione probabimus esse salsum: Tum quia, qua ratione prima visio beata videri deberet per aliam visionem beatam reflexam, eadem deberet videri per tertiam, & sic deinceps in in. finitum , quod nullus admiserit. Ratio enim ob quam prima videri deberet per secundam, est quia rem visio sit ens crea tum pertinens ad statum Beati, etiam illavissio videri deberet in Verbor sed haec ratio etiam currit de secunda visione reflexa,
ct similiter de tertia, & sic in infinitum. M autem haec visio directa, & intu tiva, lichi spectans ad statum Beati, videri tamen non debeat per aliam visionem, patet quia Beatus videndo Deum, videt etiam se videre; adeoque ejus visio est virtualiter reflexa, ut probabitur insecunda parte Conclusionis. Probatar secunda para. Illa visio est virtualiter reflexa, qua quis judicat, di per-
eipit se videre : sed Beatus per visionem beatificam ijudicat , di percipit se videro Deum ι aluis sus cognitio , oc visio esset summh imperiecta , de minus jucunda tErgo est virtualiter reflexa. Drinde : Si quid obesset, quominus Visio beata dici posset virtualiter reflexa , maximh quia eodem actu non posset quis simul videre objectum,& percisere se videre: sed hoc est falsum: Tum quia lux manifestat seipsam, & alia- a se, quidni ergo etiam visio beata quae est sum vi lucida, Deum, & seipsam reia praesentabit Z Tum quia eodem acia vide tur Deus, dc Creatura in Deo repraesenta ta: idni ergo etiam visio Deum videnis do, seipsam etiam videre poterit elim sit Creatura λ Tum denique, quia notitia, qua Deus seipsum novit, est virtualiter reflexa: Deus enim eodem actu , quo seipsum novit, etiam percipit se cognoscere: Quidni ergo visio beatifica, quae est suprema divinae notitiae participatio, seipsam cum objecto beatifico cognoscet pDices: Visio beata non potest seipsam videre in Verbo, nisi prilis in eo si repraesentabilis, quam videatur: sed Visio beata nequit esse repraesentabilis in Verbo prius, quam videatur: Ergo nec potestis- ipsam videre. Minor constat: Objectum enim cognitionis debet esse prilis, quam sit illa cognitio, siquidem caula praecedit es- sectum: Objectum autem est causa ccinitionis quae paritur ab objecto, dc potentia. Probatur minor: Visio non potest esse repraesentabilis in Verbo prilis quam ipsa sit, vel secunddm esse essentiae, vel secun ad lim esse existentiae futura . aut praesenti S. Licht enim aliquid repraesentari possit in Verbo secundlim iuum esse essentiae, & sv turitionis antequam sit secundum in existentiae praesentis; nihilominus debet saltem natura prilis habere esse essentiae, & suturitionis, quam secundum illud esse repraesentetur: Ergo 1 pari Visio beata uerepraesentetur secundum suum esse existentiae, debet prius habere illud esse existentiae. quam sit reoraesentabilis: sed non potest M. bere illud este existentiae praesentis, nisi dum actu est e alioquin simul esset extulans, quia
repraesentaretur in illo priori naturae, α non esset existens, quia nondum concipitur elici ab intellectu: quod est contradictio manifesta , & coni uenter illa visio
beatifica non est virtualiter reflexa.
DisiuM mriorem: viso beata non potest seipiam
375쪽
334 Tract.I. Disp. III. Art. VII Sect IV Quaest. I.
seipsam videre, nisi prilis sit repraesentabilis prioritate naturae, tanquam objectum primarium, &motivum, negoiai Tanquam objectum secundarium, & sollim terminativum, concedo. Itaque Visio beata diplex habet objectum, primarium quidem,& motivum , quod est ipsam et Essentia divinas secundarium autem. & sollim ter. minativum, quales sunt omnes Creaturae,
quae tanquam objecta secundaria videntur in Essentia divina. Cum igitur visio beata sit Creatura, etiam videtur in Essentia divina tanquam Objectum secundarium. Mi. uisem similiter distinguo e Non potest visio illa repraesentari antequam sit, fr esset objectum primarium , & motivum o conuecto: si sit tant sim objectum secundariur T, nego. Itaque Essentia divina est quidem per visionem beatam proximh, & imme. diath repraesentabilis, quia est ejus objectum mimarium, de movens , ideoque debet este saltem prilis natura ipsamet visio. net Clim autem haec ipsa vilio sit tantam objectum secutidarium, non est necesse , dis censeatur existere prilis natura , quam ipsa cognoscatur; quia non habet rationem objecit visibilis primarib, sed tant lim secundarib, nec videtur in priori in. stanti naturae, quo videtur Emmtia divina; is tantum in posteriori . in quo Creaturae
repraesentantur& conspiciuntur.
V Isio Beat ea est omnino servariabilis, permanem , hae quia quidquid Beati
vident in nrtis, illud viderim ab iratio si e beatitudinis. Haec est conformior menti lam rum Patrum, praesertim Augustini lib.
I S. de Trinitate cap. 16. ubi loquens debeata visione, ait: Non erunt vestales M. strae euitationes ab aliis in alias euntes atque
redeuntes,sed omnem selemiam nostram μια
uno ea, tae videbimus . . Cui consonat S.
Bernardus s. de Consideratione circa finem, Nin mim, ait, tune fragiliI acies memtis nostrae quantunum,die urbementer imendens, aliquatenus iussitiet, remetve in suam pluralitarem siuersie, magis adunabit, C 'mabisque unitati mus , vel metus unitatidia. Et idem Serm. q. de verbis Baiae in haec
verba, Serubim stabam super illud, sex alae
ait, ad quia toe alae, β sanit es, si flam
quomodo volant p Cui interrogationi sic respondet, Cred. autem sicut in volara κων tatem, - in satisne immobilitatem proinmitti. Item Serm. 3o. in Cant, loquens de
excellentia divinae Vis is , ait e masat, qria frma sat, qua tune videsint est
enim, nec xllam rapit ex eo quod est, filii,
Probatur eonclusio. Visio beata in ultimus hominis finis, adeoque sius suprema quies 3 omnis enim. motus idcirco i tendit ad mnem, ut in eo adepto quiescat: sed non esilat ibi quies, immo forer perpem s aere nusque motus intellectivae potentiae, si cogi tationes, & visiones beatae sibi invicem sue- cederent, neci esset unicus,. in variabilis, &permanens actu fr Ergo talis esse delier. Smeundo, si talis viso non esset invariabilis, ac permanens, sequeretur Beatos mitim ab initio suae bearitudinis non esse plerιε, &adaequath satiatos, quippe cum non, haberent illas succedentes beatas visiones ad varia beatitiidinis objecta terminandas: sed hoc videtur absurdum . Clim enim illaesae. cedentes cogitationes fierent per aeternitatem novae semper, & novae, etiam fieretquM per aeternitatem Beatus non esset ad . aequa te beatus: sed novam semper, dc novam visionem obiecti de novo repraesentandi desidoaret. Denique . Si quae riutio hanc successionem actuum in visione beatifica suaderet, maximh quia una eademque visio non posset te mari ad omnia objectae secundaria, quae in Essentia divina repraesentantur r sed haec ratini nulla est y etenim
si visio creata potest distincth repraeseruare objectum simplicito infinitum , quod est
Deus I quidni pariter reprarientare posset omnia objecta creata, quae quantumvis sint
in maximo numero, non tamen sunt infinita, ut jam divimus Fraces Io Haec assertio nimiam persecti nem videtur tribuere creatae visionis qualiter enim fieri posset, quM astus limitatus & finitus tam varia , tamque diversa objecta secundaria reparerentare queat pPraesertim beata visio animae Christr, quae videt in verbo omnia quae contiperunt ab initio mundi usque ad diem iudicii: Ergo haec assertio videtur minlis congma Nu' anteeraeos: Major enim est dispr portio inter ipsum actum visionis crearae,
de Deum superna ruraliter, & intuiti vhv dendum, quam sit inrer ipsam visionem 5e illa objecta secundaria ut pater, cum ille sit in itus 3 haec vero intensi νε finita . Eigo
376쪽
Ergo clim a ius visioliis creatae tendere oossit in Deum infinitum non obstante sua limitatione, di finitate, multo magis versari poterit circa illa objecta secundalia numero finita, quae ia ipso verbo reprae
oras a. Unus idemque achus creatus , non potest repraesentare rem aliquam, nunc ut suturam, nunc ut praesentem, nunc ut
praeteritam, tam vix explicari possint de scientia divina, quae est infinitae activita. tisi sed Visio beata repraesentat Ira, quae contingunt in mundo, nunc ut futuras , quando revera nondum existunt; & prati sentes, dum actu sunt 3 &praeteritas, dum transierunt: Ergo non potes esse unus, &idem actiis. Confirmatur. Actus distinguitur specie secundiam specificam objecti nedum Dumalis , sed etiam aliquando materialis variationem: Sed res illae secundum varias temporis disterentias diversi iraiah in Essen. tia divina repraesentatae invicem specie di serunt: Ergo etiam differunt visiones illae
Respondeo I. Visionem beatam non ita esse concipiendam quasi objectum nunc re. praesentet semel ut laturum, nunc praecishut praesens, nunc Me id semel ut praeteri. tum; hae namque differentae ut siceraecishspectatae, constituerent divelsas ob ecti rationes materiales, quibus respondere debe, Tent visiones creatae specie diveris: sedi plavisio beata ita concipienda est, ut a primo sui esse repraetentet pbjectum lecundarium
iuxta illud te nisus, quod futurumςst, &habiturum existentiam: Ita quM haec ubsio statim h sui inceptione simul perceperit res suturas pro eo tempore, quo sutu-Fae erant, dc nondum exstabant; & simillviderit praesentes, pis, illo tempore , quo existentiam erant tabiturae 3 simul pariter praeteritas, pro illo tempore quo ampli lis
non erant exstitiirae: Unde non eis necessaria actuum varietas, nec ejusdem actus
successiva terminatio, oc repraesentatio , quia haec omnia a bjecta secundiim varias temporis vicissitudines smul attinguntur conjunctim ab unico eodemque astu ipsius beatae visioni Respondeo a. Quia etsi foret diversa terminatio , & successiva roraesentatio ejusdem actus, non pr*pterea fieret ejusdem actus intrinseca mutatio 3 quia illa terminatiosisn fit respectu objecti primarii, sed tan. aum respectu objecti secundarii, quod non
lassicit ad variandum actum , ut docet Dinor in I. dist. L quaest. a. arti c. a. ubi ait, AEus omms balens mimum ob lectum a
quo eontialirer dependet, obiectita secum dum a quo essemaliter non dependet, sed πα- dis in laud virtute primis listi Morare idem actus no babeat babstudinem adstri. mum abiectum, mis tamen maηere idem sine babitudine ad secundam o*ectum, qutis ab eo non derindet . Exemplum. Idem 3 actus --,inis Essentiae disrarae, is aliarum rerum in
entia divisa: Ied essentia in se est primam
. um; res visa sunt se Marium ofectum snon Milet autem manere eadem visio ars essset eiusdem essenetiae ; posset autem manere absinque Me, quos essem res visa in ea. Q aibus Doctor assirmat eandem Visionem beatificam simul terminari ad Essentiam divinam tanquam ad objectum primarium; ad Creaturas verb tanquam ad secundarium 3 docet insuper visionem non possis eandem subsistere, si fieret objecti primarii variatios posse verb eandem permane. re , etsi sat objecti secundarii mutatio Adeoque varia , dc successiva terminatio ad creaturas in Verbo divino repraelantata, non importaret variationem, β iuccessionem intrinsecam in visione iaatifica. Dices 3. Omnes Theologi satentur esse
varias operationes , & actiones in Beatis sibi invicem per totam aeternit tem succe dentes: Ergo salsum est visionem beati.ficam esse unicum, & in variabilem actum. Res msto praeter astum visionis beatis. eae in Uerbo, rursus esse duo operationum genera in Beatis: aliquae enim per se, de necessarib consequuntur ad visionem bea. tificam, ut amor, fruitio, gaudium, dc filiae verb ipsi tantum per 'accidens ann xae sunt, ut illuminationes, revelationes,
dc cognitiones iudicativae, &discursivae , quae a Beatis fiunt extra verbum, quae quidem operationes non spectant ad iplam beatam visionem praecia, sed ad alte tam notitiam , quae est scientia inissa, qua Beati res cognoscunt extra Verbum: haec
autem actuum varietas nullam in visione beatifica anutationem importat, cum ipsitant lim connexa sit eer accidens.
Dices a. Visio beatifica quam a liqui viatores hanuerunt, fuit ejusdem speciei, &ejuidem rationis cum ea quam multi habent ut comprehensores, ut Irate terminata ad
idem objectum, di per idem lumen gloriae 3 sed illa mutationi , di vicissitudini sui t
377쪽
fuit obnoxia ut constat. Ergo & taec et iam vicissitudini subjacet. Distivita maiorem: Fuit ejusdem rationis, quamum ad statum, nego; qua nitim ad medium, & ad objetium , transeat. Ita. que illa beata visio, quam nonnulli via.
tores dicuntur habuisse ante mortem, non suit eadem quantum ad statum cum ea, quam modo habent ut comprehensores, quia illis non suerat concessa per modum
status persecti , ct permanentis, ted eermodum status transeuntis, qui non ossicie. hat statui viae. Secus autem est de comprehensoribus, quibus beata vilio concedi. tur per modum status permanentis, &omninb invariabilis. Ex bis collige beatam visionem mensurari aeternitate participata, quippe clim non habeat prius, & posterius in . entitate, ut
habent res quae mensurantur tempore: nec
pariter successionem habeat in op ratione,
ut res quae menturantur sevo: sed sit unicus, ct invariabilis actus totus simul, dc
QUAESTIO SECUNDA . An vi es beat e sῖπε is quases , O
unde bure inaequalitas oriatur.
Notandum I. Visiones beatificas dici
posse inaequales dupliciter: intensi vh nimirum, & secunddm gradus persectionis, ita 'ubd una clarilis, aut persectilis Deum percipiat quam altera o dc extensivh per ordinem videlicet ad plura objecta secundaria ad quae sese extendit, si uimirum plures Creaturas percipiat Beatus aliquis, quam alius. De priori autem inaequalitate hic est quaestio; non verti de posteriori.
. Nolanulam a. Duplex generatim assignari principium inaequalitatis intensivae in visione beatifica, unum quidem moriae, sunt. que diversa Angelorum, de hominum merita, ita quM qui plures praessantioresque
virtutes habuerita etiam de ampliorem beatitudinem, dc proinde persectiorem visionem, in suorum meritorum mercedem, fit accepturus: Aliud verb Pissicum, quod repetitur, vel ex parte inaequalis luminis gloriae, vel ex parte praestantioris, alit minus insecti intellectus activε, Ae physichcum ipso lumine gloriae concurrentisad sor. mandam visionem beatificam. Rursus haec inaequalitas intellectuum attendi potest, vel secunddm gradus specificos, vel juxta gradus indi viduales. Priori modo, fingeli, ci possunt praestantiorem habere intellectum quam homines, quia natura finge lica persectior est natura humana. Posteriori modo, unus homo dici potest praestantior altero, siquidem subitantiae habent persectiones individuales, secundam quas una dicitur alia persectior , dc habere in
cultates vegetiores, di magis activas, ut physicis demonstravimus. Notandum 3. Circa praesentis quaestionis resolutionem duplicem esse controversiam. Primam quidem haereticorum asserentium nullam esse inaequalitatem in visione beatifica, sed omnes omnino Beatos aequalem omnino beatitudinem habere; cujus erroris primus assertor fuit Iovinianus, qui ut refert S. Hieronymus lib. 2. contra ipuammet, asserebat, Duos esse tantum ordines, ovium, is, bisestrum; alterum iustorum, alterum peccatorum I alioν extare a dexteris, alios a mistris. Itaque Stoicorum more tam aequa lia esse omnia peccata, quam recth fasto. rum merita dicedat: ut inter Ioamem,
ultimum Ἀ-isentem nulla su Mantia .
Quam indocti hominis proterviam divinarum Litterarum auctoritate fregit sanctus
Hieronymus. Altera autem controversa
movetur inter Scholasticos Theolreos, quorum aliqui cum S. Thoma afirmant inaequalitatem visionis beatificae non aliam habere causam physicam, quam inaequalitatem luminis gloriae ι alii vem contendunt eum Doctore Subtili hanc inamualitatem etiam oriri posse ex diversa intellectu spe sestione, vet. specifica , vel individuali. Duo itaque hac in quaestione sunt resolvenis dat Primum quidem an visiones beatificae sint inaequales: Secunilam quaenam sit causa physica hujus inaequalitatis.
CONCLUSIO PRIΜA. CErtum est aliquas visiones beat eas esse
inter se inaequales. Ita namque definitum est in Concilio Florentino in Litteris unionis, ubi decernitur, Beatos intueri claclipsum Dominum trinum . unum, Mutis
pro meritorum tamen riversitate alium Hispe
fectius . idipsum decernit Concilium Tridentinum, sessione 6. cap. lo. dc I 6. O M M. & 3 a. ubi definit, per bona opera crescere eosse in famisate, em --ritis, aere μῶm verὶ meren augmentum g
378쪽
tiae, ipsius vitae aeterris, si tamen in gratia discesserit, consecuti em 3 sed etiam glo
Probatur eadem veritas ex Scriptura sacra, primo ad Corinth. I. Unusquisque propriam mercedem recipiet fecundum suum laborem: Ergo qui plus latraraverit, ampliorem mercedem recipiet. Item a. ad Corinth.
. Ut referat unusquisque propria eorporis prout est: staque qui plures corporis pressuras,c acriores dolores in Dei gloriam subierit, refert majorem felicitatem. Et cap. 9. sui parce seminat, parcὸ-metet, o, qui 'minat in benediaisribus , de beneictionibus
P metet. Haec autem disparitas seminandi in hac vita, & metendi in aeterna beatitudine, explicatur Matth. I 3. parabola seminis in terram projecti, & reserentis frustum inaequalem , aliud quidem fructum renis. mvm 3 aliud strage una 3 aliud trigesimum . Ita quM sicut ex uno grano centum, vel sexaginta , vel triginta alia grana forman. tur , se & inaequalis erit fructus hominum in Mnorum operum remuneratione: Rursus in eadem Epist. ad Corinth. dicitur , Atia est claritat suis, alia elaritas Lunae , alia elaritas stellarum i Sicut sella enim a fleta differt in claritate, fio On resurrectio mortu rum , in quem locum S. Fulgentius lib. 3. ad Trasimondum, Una per fidem veram renatis vita caelestis rQηi promittitur, quamvis differens retraturis gloσra tribuatur , Paulo beato dicente, Alia auritas Solis, Denique Christus Dominus Joannis Iq. Apostolis loquens, ait , In domo Patris mei mansiones multae sunt , quae verba non veniunt intelligenda de diversis gradibus, dc ordinubus Ecclesiae militantis, ut volebat Iovini,nus, sed de diversitate praemii Beatorum , subdit enim Chiislus , Vado parare visis locum, ut ubi erasum, νον sitis. Nam quomodo multae man ones apud Patrem , inquit Tertullianus in scorpiaco cap. 6. si nos pro varietate meritorum λ quomo stella rastella H.
sabit io gloria, nisi pro radit sate radiorum λQuem locum etiam sic expendit S. Greg. lib. 3S. mortalium cap. Iq. vad Patrem quippe, inquit, mansiones multae sunt, quia in illa beatitudinis vita non ispari, unusquisqueJux-ra dispar meritum , sitam di parem seresit :sed ejusdem disparilitatis damna nonsentit; qllia tantum sibi, quantum peregerit, suscit.
Idipsum luadet ratio : Beatitudo namque conceditur, vel ut haereditas, vel ut coro. ara, vel ut merces: Ergo amplior dari de.
, bet illis haereditas, qui persectiorem filiati
nis caracterem habuerint, ratione praestan.
tioris sanctitatis; illustrior corona concedi illis, qui plures victorias fuerint adepti; de major merces retribuenda est iis , qui plus
laboraverint. Dices: Hanc mercedis inaequalitatem explodere videtur Christus Milib. 2C. in famosa illa parabola operariorum diversis temporibus ad vineae culturam vocatorum . quia licht inaequaliter laboraverint, nihilominiis eundem denarium in sui laboris meris
cedem omnes acceperunt I unde conqueruntur operarii prilis vocati, & murmurant advers lis Patrem.familias, qubd novissmos pares illis faceret in mercede : Ergo , inquiebat Iovinianus, eis varia essent hominum merita diversusque labor, nihilominus
una eademque erit in beatitudine omnium merces, & compensatio. Re pondeo I. In parabolis , non omnia verba , nec sententias omnes considerari
debere, sed tant lim quis sit finis, &scopus
earum, nam, ut inquit Tertullianus lib. de
texendam parabolam , ut Huc prorueantur , quo exemplum procuratvr : Unde concludit S. Chrysol omus homilia . in Matthaeum, Non o Vtere omnia, qua Barabolae continent,
scrutari s sed scopum iηtelligere ad quem institutae sunt 3 eoque percepto,'usurpato, ni bit amplius inquirere. Quam veritatem eleganter expendit S. Augustinns lib. de Cuvit. Dei cap. II. Sicut, inquit, in otharis,MJuse odi organis musicis non quidem
omnia, quae tan untvr, canorum aliquid reis
ponant; f. d tantum Mardae: caetera tamen in toto orbara eorpore ideo fabricata sunt , ut esset ubi vincirentur, unde On quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suavitatem madu laturus, percussurus es artifex; ita in bis Probeticis narrationibus, quae de rebus gestis
bominum Propistico stiritu deliguntur , aut aliquid am μυηtrin catisne futurorum: aut si nihil tale significant, ad boc intermniantur , ut fit, unde illa significoria tanquam senantia connectantur. 1laque non omnia sunt
ponderanda , quae in hac celebri parab uaproseruntur , v. g. murmur operariorum :sed tant m quis sit seopus hujus parabolae
considerandum est. Respondeo 2. Scopum ac finem hujus parabolae varium a variis Interpretibus assignari s aliqui namque volunt Christum hac Y para in
379쪽
parabola demon lirare Regni c estis adip scendi modum ac rationem, non ex humanis aestimari debere judiciis, neque ex eo quod in hominum con suetudine versatur :sed sola Dei gratuita voluntate , ac pro ejus arbitrio totum illud negotium administrari, ut quos interdum maximh idoneos ad aeternam scalicitatem obtinendam iudicamus, illi tamen praeter omnium opini
nem ab ea saepius excidant: Contra verti , quos putamus ab illius sceliritatis consortio prorsus aliςnos , illius Dei beneficio fiant compotes. Quem sensum ad parabolae finem indicare videtur clausula parabolae iis concepta verbis , Multi sunt υ ti, pauci ve-
Alii verti ita parabolam explicant , ut Deus Pater significetur nomine Patris. familias, qui vocavit operarios homines in Ecclesiam suam perfidem, & gratiam diversis horis; hoc est , vel diversis mundi temporibus, vel diversis hominum aetatibus, vel denique sub diversis legis naturae, Scriptae,& Evangelicae statibus . in fine autem mundi oeconomus, id est Christus iudex, singulis reddet, quod justum est , incipiens x novissimis, id est ab ultimb vocatis, usque ad primos. Accipiunt autem novissimi primi, sive quia post horam unam laboris
compensantur; qua ratione videntur primi accepisse, quia miniis dilati sunt, ut expli. cat S. Augustinus serm. Sy. cap. Φ Sive quia primi erant dignitate, utpote magis strenui operarii, qui modico scilicet tempore tantum operis secerunt, quantum illi qui per
diem integrum laboraverant . Tandem ae.
qualis est denarius, vel, quia eodem objecto beatifico potiuntur; vel, ut explicat S. Augustinus statim laudatus , Disaraus ille est
vita aeterna ,-- vita aeterna omnes aequales
erunt. Ivamvis enim meritorum mersuale fulgebunt , alius magis , alius nuxux ; quod tamen ad vitam aeternam pertinet, aequale eris omnibus . Non enim alteri erit ρπιπι ,
alteri brevius, quod pariter sempiterxum es. Cui consonat Hieronymus lib. 3. contra I vinianum: Unus aurem, inquit, denarius non unum es praemium , sed una vim , is una de gehenna liberatis. His praetulit S. Ambrosus in cap. IS. Lucae: O si nos quoque merrenariss digneris candueere, licet sero venientes t Nam undecima conducis bara , aequalem dignaris mercedem solvere , aequalem mercedem visa, non gloriae. Denique S. Pro1per lib. 3. de vita contemplativa cap. q.
aequalem denarium usurpat pro aequali satietate; sicut enim, inquit , effrmiais saturitas aequaliter omnes saturos babet, quamvis
fruti cibum non aequaliter , sed pro psibilitate ρerceperint i ita omnes Sanm, et uerint
Itaque aequa l.tas compensationis in labo. rantibus inaequali tempore attenditur , vel
penes idem obicct m beat ficum ei sentiale, quia nimirum est visio eluidem Dei ι vel senes durationem , quia talicitas omnium erit aeterna; vel penes vitam beatam, quia omnes suturi sunt beati; vel penes satietatem , quia Omnes pro suo captu satiabuntur; vel penes aequalem operam, quia postremti vocati brevi tempore , sed masor iconatu, dc ardentiori servore tantum operis consecerunt, & assecuti sunt meriti, quantum alii , qui rem illiori conatu diuturnioli tempore laboraverunt : VH denique , qu postremb vocati , per voluntatem alacriorem , & desiderium ardentius priorum merita sint assecuti, ut explicat sanctus Gregorius NaZianzenus oratione C. Etsi, inquit, ad laboris modum plus contulerint, qui priorer ingressi sunt, non tamen quantum ad voluntatis modum propter quem etiam fortasse postremis amplior merces debebatuνς, fit ut innoviis mis voluntatis alacritas, & animicandor atque aequitas, cum longiore priorum mora compensatur. Non autem intelligi debet haec denarii, δc mercedis aequalitas, pro aequalitate beatitudinis, quam ex aliis uripturae textibus citatis, constat esse diversam pro diversitate meritorum.
CONCLUSIO SECUNDA.INaequalitas visionis beati a pinveηit pisi
ce nedum ex inaequalitate luminis gloriae .
Ied etiam ex inaequali persectione tam speris. ea , m am inividuali intellectus beati. Haec est Doctoris Subtilis in 3. dist. I 3. qu. 3. ubi lic Et nullum de visione beatifica sermonem faciat , sellimque loquatur de fruitione, seu amore beatifico, quem dicit commensurari activitati voluntatis: tamen idem dicendum de visione beatifica commensuranis
da activitati naturali intellectus, recth colligunt ejus Discipuli, propter paritatem rationis . Adde, qudd in q. dist. So. quas. σ- affirmet inaequalitatem beatitudinis oriri etiam ex inaequali activitate potentiae.
380쪽
Probatur emetuo: Quoties duae causae concurrunt ad producendum eundem essectum , ille effeuus crescit in persectione , secundam virtutem , dc assivitatem unius cujusque causae: At ad vilionem beatificam non sollim lumen gloriae, sed etiam intellectus creatus essicienter coticurrit i Ergo
sicut persectior censetur esse visio beatifica, ubi pers 1ius est lumen , ita pariter erit persectior, ubi vegetior erit intellectus. Minor constat ex praecedentibus quaestionibus,
quibus jam insinuatum est intellectum , dc lumen gloriae esse principia productiva visionis beatificae , dc utrumque acti vh concurrere ad illius formationem. Μaire autem suadetur ipsa met experientia: Constar enim vegetiorem potentiam visivam, persectro.
rem producere visionem, etiam cum aequali lumine; imd etiam interdum persectior fit visio, dum lumen in ipso medio intenditur , iichi non crescat acies , 8c virtus porentiae. Item, duo artifices inaequalis industriae cum aequali instrumento; v. g. duo pictores , quorum unus sit peritior altero cum aequali penicillo inaequalis persectionis tabellam e Scient: Ergo essictus potest esse pei L ctior, ubi una h causis ipsius producti. vis perfectior est. Replicam Tb istae. Majorem esse veram quando effectus procedit a causis ejusdem ordinis cum ipso , secus verb quando procedit a causis diversi ordinis: Sed, inquiunt, visio beatifica , clim sic supernaturalis, princedit I li mine gloriae, quod est ordinis superna uralis, & ab intellectu tant lim, quatenus per tale lumen elevatur i Ergo in tantum intellastus concurrit ad visionem
beatificam , in quanthm sollim per lumen
gloriae elevatur ; de consequenter ad eam non concurrit secundum maNrem suam activitatem naturalem.
Contra: Intellectus concurrit ad visionem beatificam secundam id , quod elevatur , sed intellectus persectior elevatur secundium omni. S gradus suae virtutis, & activitatis :Ergo concurrit ad illam visionem secundum illam persectiorem suam activitatem , dcconsequenter persectior intellectus etiam perfectiorem visionem elicit. Maiorem admittunt Adversarii . Minor probatur di intellectus per lumen gloriae elevatur secundum
id, quod est realiter , seu secundam omnes gradus virtutis sibi di natura ingenitos , &ipsi realiter identificatost Ergo persectior intellectus elevatur lecundum suam perse.
stiorem activitatem, adeoque praestantiorem visonem debet elicere. Confirmat : Vel intellectus elevatur tan-ttim secundum aliquos gradus astivitatis , vel secundiim nullos, vel secundlim omnes. Non primum , quia non est potior ratio
tur elevetur secundlim duos gradus, quam secuntam tres, aut quatuor, aut quinque,&c. Tum quia naturam gratia non destruit , sed perficit: Ergo gloria . quae est
gratia consummata, virtutem, dc activitatem intellectus non debet destruere: destrueret autem, Ac eam sopiret, si tantum elevaretur intellectus secundam aliquos gra.dus activitatis ι quia non in tant lim ageret , in quant lim agere posset . Tum denique, quia ut fatentur Adversarii, gradus activitatis non distinguuntur realiter , sed solam virtualiter: adeoque non potest unus realiter elevari, quin seriter alii eleventur. Non etiam secundum , propter easdem rationes: Ergo fatendum est intelIectum beatum elevari secundlim omnes gradus suae perfectionis, dc activitatis. Replicant secundo : Perfectiorem causam non semper producere perfectiorem effectum : lichi enim Sol sit pei sectior igne , non ramen producit persectiorem specie ea. lorem . Item , si Deus loco aquae baptismalis , statueret conferre gratiam per
applieationem sigilli aurei , major persectio aurei non conserret ad persectiorem gratiam producendam: Ergo a pari , licet intellectus sit persectior . non senuitur iulum concurrere ad persectiorem visionem
Rerum haec replica praelatae rationis vim nullatenus infringit, nec quidquam ossicit exemplum Solis ι Tum quia Sol non habet virtutem productivam caloris alterius
speciei , quam sit ille , qui ab igne pro
ducitur, non enim dantur diversi specie calores I potest autem dari diversitas in visione beatifica , clim una Nisi esse pers stior altera: Ergo inter caloris, 3c beatitudinis productionem non est paritas : Tum quia ignis producit calorem in summo gradu caloris, dc consequenter non est mirum si alia causa naturalis, qualis est Sol, non possit persectiorem calorem producere: Visio autem beatifica non producitur in summo gradu ab intellectu minoris activitatis; ade
que persectior visio se mari potest ab alio intellectu persectiori: itaque exemplum illud allatum nullatenus obest veritati con-Y a cluis
