Jo. Gottlieb Heineccii ... Antiquitatum romanarum iurisprudentiam illustrantium syntagma secundum ordinem Institutionum Justiniani digestum, in quo multa iuris romani atque auctorum veterum loca explicantur, atque illustrantur. Pars prima secunda

발행: 1764년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

. Ano Rom. Ad Insiri

Dν Obligationibus , qua quasi .ex confrasta

HActe ius de contractrias veris , qui

co sensum verum & expressum exigunt . Nonnumquam consensus nec verus est , nec ex utraque parte exprimitur , isdpraesumitur : & tunc obligatio nasci dicitur

QUASI EX CONTRACTU . Quod qui

bus contingat modis , hoc titulo ostendendum est. I. .H I. Q1ii absentis aut ignorantis negotium α' si curandum suscipit , nullo oue adeo mandato instructus est , NEGOTIORUM GESTOR vocatur. Is quasi contractus originem debere videtui relegationi , 'qui saepe tam repente docesnebatur , ut discedendum. subito esset pa-ttibtis familias, nullique demandata negotio-- rum suorum admi nistratione , peregre proficibscendum . Ne ergo' res familiaris absentit,hs. dominis detrimenti quidquam caperet, amici

is necessaria profectione dissenti, nemini re-

142쪽

rebat, cujus meminit Pauli. - η' stes

quemque Cicero voluntarium amιcum adpellM. pro C ina V. Is vero cavere debebat , rem ratam habiturum dominum. Vid. M. O/s υ. VII. 26. X, 2 s. Quemadmodum ea nec latve

re solebat q idquam, nisi p ta a me ,

periturum. Et ua intelligendus. locus elenn- tisianus Ciceronis' in Arui. mp. quoquo , inquie Brutus exmianus t ea , D Attico polliceris, etsi Dr 'Fς π . voluntarius procurator petam , quq

III. Quemadmodum Vero: domino ad iri V sus ne πotiorum gestorem direcia compercuat libe qitasi actio ali reddendam adnunistrationis rationem ι contractu. ita negotiorum gestori. dabatur contrariae ad praestandam indemnitatem , &restituendas impensas . utiles & necellarias , quibus tamen non accensebantur eae, quae pietatis, vel voluptatis,catissi fuerant factae. T. 4 αχ7. pr. D. negog Negotiorum vero gelior Se bonam i deindi exactissimam diligentiam praestare tenebatur, adeo, ut nonnumquam & catus es latura sta ladus , L. Io. θ II. Denege A. immo & u Iurae restituendae, & periculum eorum nominum . .

quibus ipse pecuniam collocaverat, labe '

143쪽

-r. Rom. - Iustindum, si litis tempore solvendo non essent . Pauli. Sor. Ree. I, 4.3. Isque iuris rigor etiam contra patrem sese exserebat, si filii emancipati gessissent negotium. L. 37. g. vir. D. neg. gesta Reliqua, quφ huc pertinent, Doctores latis diligenter inculeant. A.' IV. Tutela quoque quasi contractns est, ex eaque nascitur actio tutelae cum directa, ad reddendas rationes & praestanda damna, etiam

levi culpa data. L. 33 r. D. da adm. ruri tum constraria ad impensas repetendas, impetrandam-mie indemnitatem. Ubi denuo observandum ,

infamiam mansisse tutorem , si quid dolo malo admisisse iudiearetur. Ge. pro Carin. III. U. Coma V. Communio rerum ipsa non est quasi munio. contractus, sed status, in quo plures dominium - vel ius indivisum in res habent, &inquein statum devenitur. & sine conVentione. T. 3 ML. 33. D. prosci ac proinde non tantum ditaria contractu lacietatis quod ostendit Cuj. par riti. ιD. C. pisse. Verum etiam a quafi contractibus. A secietate differt, quia ea per co tractum seu conventionem inibatur, unde societatem Tullio pro P. Quinctio volun Ham dictam, observat laudatus Culari Obs X, 2 s. A quasi contractu autem vel ideo diversa est, quod rei com nio est jus in re , . id

est commune dominium. At rerum comm

nium administratio, fructuum perceptio, damni illatio & similia obligationem quasi econtractu producunt . Schulting. ad Pauli.

VI. Lex VI. Idem sentiendum de hereditatis com-d.hch:' mmione , ex qua actio familiae erciscundar

144쪽

Lib. III. TD. XX T. . r inascebatur. Eius sundamentum fuit in XII. Tabulis Q in quibus cautum fuerat: NOMINA IMTER HEREDES PRO PORΤIONIBUS HEREDITARIIS ERCTA CIΤΛSUNTO , CETERARUM FAMILIAE RERUM ERCTO NON CITO, SI VOLENT HEREDES, ERCTUM CITUM FACIUN- ΤΟ. PRAEΤOR AD ERCTUM CIENDUM ARBITROS TRIS DATO. Ita enim leges has ex Festo, Donato variisque juris antiqui reliquiis restituit 1ac. Gothoiredus

Fragm. XII. Tab. R.

VII. Lex plana ac perspicua erit, dum VII. Em modo, quid ERCTUM CIIUΜ sit, intelli- plicatur. gamus. Sed hic quidem in diversa abeunt auciores. Salmasius Exercitae. Plinian. p. 16 Lerctum idem esse putat, ac hereditatem , simulque reprehendit Tribonianum, qui saeculi deceptus barbarie phrasim familiam here fiere excogitarit. Ianus vero Vinc. Gravina da Les xII. T s. p. 327. erctum idem esse contendit ac horctum, quod veteribus bonum significarit. Sed quemadmodum neuter conj Eturam suam veterum auctoritate probat; ita mihi omnibus coniecturis anteponenda videtur Festi auctoritas, qui in voce eetium, erctum,

inquit, citumqueFe inroraheredes, ut in libris legum Romanorum legitur. Erctum a coercendo dictam , unde e ei cunda is eνcisci. Eretum ergo est quasi coercitum , id est, integrum, indi visum , ut recte judicat Iac. Gothosted. Aor. ad XII. Tab. pag. 2o I. & ante eum Ios. Scaliger, cuius egregia haec estp. LV. ad Festum annotatio : Eridum citum est hereditar

145쪽

tiquis idem suit, ac dimido. Unde apud Seravium Ponatus , interpretaturus illa Virgilii

Eneid. VIII. citi Metium diversa quadrigε Distulerant. '

addit: citε , id est, divisa, ur est in iure ERCTO NON CI TO, , έ est, parrimonio vel se diraee NON DIVISA. Qua in interpretatione licet fallat Donatus, iniuiri , ut Servius observat CD TUM, quoties idem est ac divisum , syllabam priorem producat; res ipsa tamen certa est, cirrim idem esse ac divisum. Unde familiam erctam ciere idem erit ae hereditatem integram& indissilam Asidere. Et ex illis antiquis at-δue obsoletis vocibus nata est postea phrasisAMILIAM EMISCERE , quae jam apud

Ciceronem de Orar. I, s 6. Apulei. Merum. VI. sub extrem. & Festum l. e. occurrit , tantum

abest, ut 'Tribonianus, quod Salmasius putabat , eam ex male intellectis vocibus ERCTUM CIΤUM conflaverit. vIII. I vΠs. His premissis facilis erit legis decem- talitia Vir lis interpretatio. Vult ejus prior pars, utem; eun noinina , id est, omnes obligationes & actiones iae. ipso jure inter coheredes pro portionibus hereditariis ita sint divisa, ut non nisi pro rata alios convenire, aut possent ab aliis conveniri. Ex quo consequebatur, ut legatarii nec obligatim i

146쪽

Zib. m Tii. XXVIII. IAI gationiam nec. actioni defuncti fierent participes, sed & illarum onere & harum beneficio eximerentur. Ad ceteras res hereditarias quod ait inebat , adica hereditate inter ipsos

Coheredes communionem quamdam esse' volebant decemviri ., & tacitam volut L societ tem . Quum tamen nemo teneatur invitus in Communione perleverare ab necesse . erat , ut

cuivis coheredum liceret e com nunions ista discedere, eaque de caussa prodita erat actioerciscundae familiae , qua ii stituta praetoris erat, tres arbitros dare , qui portiones facerent , & subortas inter coheredes controvorsias ex aequo booque componerent . ' ConfIan. Vinca Gravina, de. X Xab. p. ia 6. IX. Inter heredem quoque legatarium IX Quasi quasi contractus esse videbatur Quamvis Ti: Ehenim hic illuin cogere ruin poiset ad .ad- heredem eundam hereditatem: T. 3I. f. ad SC. Tre- δ 'bellian. adita tamen hereditate videbatur se heres ad exsolvenda legata im plendamque defuncti volutitatem obligasse. L. . F, I. 2 D. dis Oblig. o A f. & hinc legata petere pota erant legatarii astione ex testamen o . Si legatum per damnationem relictum inficiaretur heres, dupli condemnaudus erat. Pauli. Ree.

Sent. I. I9.

X. Denique quasi contractus intercedebat X inter eum, qui lvisset indebitum, & eum, 'ti :μcui erat solutum. Illi ergo competebat com cione ii dictio indebiti, de qua integer titulus in dobiri Digestis exstata Cenabat tamen ea condictio non modo si quid naturaliter debebatur, .vclsi errore juris set uiuili erat, de quibus cassibuS

147쪽

.I44 Anm Rom. Ad In D. bus prolixe Doctores, verum etiam In omnibus caussis , e quibus lis inficiando cre1cebat, veluti ex lege Aquilia, ex legato per damnationem, hec non in transactione, alii Lque pluribus , in quibus st quid per errorem

fuerat solutum, illud repeti condicique non poterat P g. r. Inst. h. e. L. ε s. g. I. D. da candis. deb. Nec ea condictio ei competebat, qui integram hereditatem , non de racta quarta Pegasiana, restituerat. Tinis est Paullus Roe. Sem. IV, 4. q. unde mirum, id negare Meri Ilum ' Obs V II, I . At quae ratio λ Procul dubio ', quia leges praesumebant transactionem. Cui sententiae non obstare L. ulti C. de coajdiu. IndeL ostendit Celeb. Thomas. μή Schol. ad Huber. Priaest. Ins . h. e. At Iultinianus quidem di scrimen inter legata per damnationem & eeliquas eorumdem 1pecies sustulit; solis tamen legatis, quae sacrosanctis ecclesiis ceterisque venerabilibus locis relicta fuerant, id dedit privilegium , ut indebite etiam seluta repeti condicique non Porusent. Exstat ea Iustiniani constitutio L. 2. C.

Τ I T. XXIX. . APer, quas perstans nobis obligario adquiritur.

N Ihil in hoe titulo, salum quod ad An

tiquitates attinet , dicitur , quod non jam Tir. IX. Lib. a. occupatum sit, ad quem nos iure referimus.

148쪽

. a . . .

Quibus modis salia in obligatio.

UT multi variique contrahendarum , ita& distrahendarum obligationum non pauciores modi sunt , quorum alii ipso jure liberant , ut solutio , accentiatio , nova pio , delegatis , confusio , obsignaris, compensatis , reique debitae citra moram a debitore factam contingens interitus : alii per exceptionem tollunt obligationem , veluti p .ilum , sententia, rempus O smuia . Imperator de prioribus tantum modis , iisque non omnibus agit.. I. Solutione distrahebatur obligatio, quo- ties debitor creditori ea , quae debuerat, in soliduin solverat. De eo , quod circa sol ltionem justum veteribus visum est, praeclare agit Barn. Brisson. de stat. is tiberaste. Lib. I. Quum vero olim in solutum datio , muli que magis bonorum cesso ignota fueriti nosiue de beneficiorum illorum origine & proprietate nonnulla addemus. - IL Antiquissimis temporibus maximus erat in iuris rigor adversus debitores. Poterant enim 'illi in nervum duci a ereditoribus , quibus a a Praetore addicebantur, si condemnati iusto itempore non solvissent, neque vindex suisset, qui , adprobante creditore, debitum in se

susciperet. Salmac de modo usurar. XI, Et tunc debitores dicebantur nexi & obarari, propter nervum, quo nectebantur, statumque mim Ant. Rom. T. In G mi-

149쪽

Iης Ane. v n. ad Instra. miserum, quem ex aere alieno subierant. CIc. pro Muran. Dicebantur etiam addicti, non quod in servilem inciderint conditionem, ut vulgo existimant, s sane enim ingenuitas non erat in commercio, & tantum abest, ut quis pro aere

alieno inservitutem rapi potuerit, ut ne ipse quidem si voluisset, voluntariam adire potui Giet 1ervitutem,) sed quod creditoribus a praetore fuerant adjudicati, ad operas serviles quasi

cumque praestandas . Serviebant ergo hi obaerati creditoribus, sed non erant servi, inter quae magnum di scrimen erat. g. I. Inst. de Ingen. Hinc & addicti illi, soluto debito, recuperat que libertate , non erant libertinae conditionis . sed ingenui . Poterant etiam invito creditore. liberari , habebant legem , utebantur praen mine, cognomine, tribu, &c. Quae omnia a fervorum conditione absunt quam longissime. . ex iti Vid. Quinctilian. -. - . , Deciam. CCCXI. Cons. Cujac. QU. XIII, 9. III. oba. III. Id vero jus rigidum, sive ex antiquo rati, nexi iure Attico, quod ante Solonem teste Petro P d e, i,di tit γ 4e Leg. Aeric. p. a. receptum suetit, sive creditori- aliunde profectum, iam sub regibus servatum

te ' legimu . Rium vero jam tum nobiles init

bua. id genua debitorum corpora servire coepissent ;Dis sinu. primus Servius Tullius, quo erat populari in- .iu hi mi ios cessionis bonorum indulsit beneficium. lim. Rem paucis compertam memoriae prodidit Dionys. Halic. IV. p. ars. qui Regem inducit

ελἀθεροις, ἰκανον ἡγουμον τοῖς δανει ἄστας

150쪽

GMIIL Tit. XXX. I4 Zτας ἐειας σπ συμία οντων κρατειν . Si quia dum autem in posteatim A Deneratoribus muruum sumserint , eos ob as in nervum duei non sinamcoveboque lege , ne faeneratoribus iussit in libis eorpora , sed contenti sine debitoris facultatibus .

Nec dubitare licet, quin steterit promissis ,

quum extremis temporibus exagitatus a patriciis in altera concione conqueratur, ideo se patriciorum adpeti insidiis, quod pauperum libertatem contra isneratores servarit inc Iumem . Dionys. Halla. IV. p. 2 Q. IV. Enimvero non diu admodum huma- Iv. Remonius illud Servii Tullii institutum viguit . inerunt Praeterquam enim quod Tarquinius Superbus iam id omnes ejus leges abolevit, ne tabulis quidem quorum in foro relictis, Dionys. Hal. lv. p. z. H. . .ipsi etiam decemviri durissii num illum obaera- plicatur. tos in nervum ducendi morem veluti postliminio restituerunt. Inhumanissimam legem, cujus ipsa legitima verba servavit Geli. Nossi Atrio, I. paucis illustrabimus : AERIS CON

FESSI a) REBUSQUE IURE IUDICA

TIS XXX. DIES IUSTI SUNT. Non enim aequum visum est decemviri ἔ, debitores quamquam confessos & judicatos tam dira sententia statim opprimere ; sed XXX. dies iis praefinire

placuit, intra quos pecuniam conquirerent, qua satisfieret creditoribus. Et hi dies vocantur iusti, id est, ut ait apud Gellium l. e. Caeci- G x litis, a) Quum haec verba vix sensum idoneum sundant ι alii legendum monent AERIS CONFESSO: Ampl. Bynhersh. autem Obser. I, s. p. i. REI CONFES II. .

SEARCH

MENU NAVIGATION