Josephi Mariani Parthenii Electricorum Libri 6

발행: 1767년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ossi

ELECTRICORUM

Eventis duci, nostram quae plurima curam Ipsa etiam exquirunt; nec se patiuntur omitti Qtiod rigui demum fluctus sit vena perennis i Inventa, est sane hoc aliquid ; verumtamen haud est Cur ideo exsultans animis tibi plaudere pergas , .. Et quasi de causa tecum gratere reperta oris, tiis Ergo non flammas solum crepitusque sonantes,

is s. Appulsuque repulsusque observabis , & illos ,

- - Alternos reditus & itus remeantis eodem Materiae ; sed praesertim nunc lucis & ignis . Mirandis visenda modis discrimina , Rec non Et fluctus momenta , & tempora certa sonorum Sedulus attenta mihi contemplabere cura . Hinc alia atque alia , eventus quae plurima nostros Non raro immutant, cura haud leviore notabis. Gus -M Omnibus his ita perpensis, acrique subactis Judicio tecum , verax tum denique causa Constitui poterit, quae tot discrimina, totquo

Una vices regat, & certa ratione gubernet. ,

Haec nisi praecaveas, nil tot conatibus actum , Et frustra impensae tanto in molimine curae. Eriis a Aspicis, ut, certam cum flamma educta per artem μ/ Prodit , & insolito manifesta in lumine fulget, Non unam exhibeat varia sub imagine formam Ista quidem casiis non invehit; atque profecto

Expressis adeo vario discrimine flammis C ausa

102쪽

Causa subest, ct certa subest; pariter neque rauci Dissultant temere crepitus, patulas neque semper Percellunt aures; sed & ipsi tempore certo Proveniunt; aliquando silent, frustraque cientur. Adde huc appulsus , alternantesque repulsus , Quam numero lucertos , tam certa a lege petendos . Iam , si perpetuo a fluxu , iugique refluxu Haec tanquam a propria deducere origine pergas; Tum vero exsiliens nunquam non flamma biformis Dissimili splendore oculos percelleret; aures Nunquam non resono crepitus stridore ferirent; mandoquidem reflui nova vis & copia fluctus Non defectum iugis de sonte petita Nunquam non auras , nunquam non elicit ignes . Corporibus vero nullus modus usque trahentis Atque repellendis esset, modus usque fluendi Materiae nullus cum sit; quando ipsa recursat

Perpetuo , atque suum revoluta redintergat orbem. Quae cum aliter multo , ut nos experientia certa Edocet, eveniant; causa est aliunde petenda .

Quae se celat adhuc , refugitque obscura videri. Rebus in his autem multo accuratius illud Est observandum ; quod , quanuis plurima se se obiiciant variis spectanda eventibus , & tam Diversae rerum species defixa tuentum Nunc hac nunc illa percellant lumina forma ,

103쪽

ALECTRICORUM

Quendam non possis stabilem observare tenorem. Et rena Et vero his , certa quae temperet omnia lege , eis. Rebus inest ratio , non mentis scilicet illa ,

Non & consilii; sed quam Deus addidit ipse

Corporibus , sensu quan vis expertibus , ut se, Et quae cuique tributa forent rata iura tueri Possent; ne vulgo incerta , atque abrepta serantur Unius arbitrio, caecique libidine cassis. me Dises. Hanc porro tanto fluctus labentis in aestumhsuis, 'ea Atque relabentis, certam , quae cuncta gubernet. - Contendes frustra rationem exquirere ; & inde , Nunquam intermittens cum tempore fluctus eodem,

Una eademque via, qua fluxit, & influat; idemque Adversus sibimet nisu obluctetur iniquo ἔAtque adeo crebris offensibus haesitet; ullus Nec stabilis poterit rebus tenor esse, nec ulla Certa sibi in tanto ratio constare tumultu . Non secus; atque sonum fundit cum tibia dulcem , Lenis & immissus per summa soramina se se Spiritus insinuat, digitisque micantibus exit, Qua tenues infra levis dat buxus hiatus;

Si vix erupit numerorum lege coactus , Se se iterum patulis inferre meatibus aer Tenderet, obnitens contra ἔ tum protinus omnis Concentus, numero Prorsus cessante, periret .

104쪽

Nequidquam articulis ora alternantibus auras Excirent resenas; nullo quippe ordine, & exlex Spiritus erumpens ingratum strideret; ut cum Disperdit miserum sylvis mala fistula carmen. His animadversis, citius maria alta tenore Fervere constanti credas , cum turbidus Auster Incubuit pelago , totumque a sedibus imis Commovet, & nigras alte subvectat arenas. Tertia consequitur nunc expendenda sagaci Ante alias cura, tibi quae sententia causam Vorticibus tribuit vastum per inane rotatis . Hic autem nobis vix extricabilis error, Et rerum obiicitur series longi ssima , ducta Inde usque a prima nascentis Origine mundi. Sed nos contenti paucis , potiora legemus. i Principio, immensi qua pertinet ambitus orbis , Quae tu cunque vides, terras, mare , sidera, caelum , E tribus extiterunt elementis; ipsaque porro Edita turbinibus fuerunt elementa citatis .

Materies etenim violento concita motu

Dum rotat in gyrum se se, detrita rotando Scobs peperit primum ; levatis inde secundum Emersit globulis; postremum abnormia quaeque Ramenta, & variis tulerunt praesegmina sormis. Haec sunt principia , & cunctis fata semina rebus. Hinc porro tanquam e communi corpora acervo

rentia pro ponitur .

poru primcipias

105쪽

ro 6 ELECTRICORUM

Curarunt propriam sibi quaeque arcessere partem Lucidus e tenui scobe sol concrevit, & astra Alto fixa polo ; globuli levore rotundi . Aeris in tractus , caelique abiere liquentis ;Aspera tellurem ediderunt ramenta , Vagosque Et passim toto palantes axe planetas. 1 unico Ut binae motus species, quo concita circum Ipsa suum revoluta axem , & quo se acta ferebat Materies circa punctum commune ; ita cunctis ortum prima dedit, certam dedit altera sedem Corporibus , propria qua se statione tenerent. H. i continuo centrum Q petiit scobs; moxque rotundi Succe gere globi; inde globos sepsere rotundos Ramenta , & clauses gyro interiore locarunt. Compor Exactae velliti messis post tempora , tunsis Cura venit cum frugibus ultima, cunque rotato Purgantur cribro frumenta , levi silina quaeque , Et paleae arentes , & pondere semina nullo VCollecta in medium coeunt; at grandia farra e Extremas cribri fugiunt volventis ad oras . Haud

neu, quod κεντρον ui voeant. Et Poeta quidem supra multo rectius centrum punctum commune appeI- lavit. Sed cum vocabulorum vari tati servire deberet , necessario ea retiam voce utendum sibi esse duxit. o Hae voce utitur PlinIua aris flentae aetatis Auctor ; abstinet Cicero, qui quidem eam non latinis elementia , sed graecia designavit, 1. Tusc. cap. II. Terram in medio mundo sitam ad universi east eom.

106쪽

LIBER III.

Haud aliter constans minima scobe Phoebus , dc astra Restiterunt centri in medio ; his prptenta vaporum , Aeris S regio est; tellus extrema receisit. Sed quid ego hic autem tibi singula persequar,omnemq. Expediam rerum seriem , ambagesque revolvam Quid dicam , ut subitae crevere in vortice crustae pHis superinductis ut vortex constitit; ut se Particulae solidam in massam vertere rotantes p de vagae solidus lunae globus exstitit; unde Et stellae errantes, & opaco corpore tellus MAn memorem , vortex cum torqueretur in orbem

Plurimus, atque siua contentus sede propinquo Parceret; ut subito abserptus defecerit aestu Vorticis alterius, qui se non impete tanto Torquentem in gyrum , nec tanta mole ferentem Perculit, & vallo correptum absumpsit hiatu ξHoc pacto lunam tellus, reliquique planetae Sorbuerunt famulas sibi stellas ; fortior omnes Corripuit Titan , avidoque exsorbuit haustu ;Quales turbinibus rapidis ubi concitus undas Torsit in abruptum , medio vorat aequore gurges . Sed ne progrediar, quam par est , longius , edi Non alia eventus nostros ratione putabis ;Edita quam caelo fuerint vaga sidera, quam sol, am lunae moles, quam terrae machina , totus Denique quam rerum pulcherrimus editus ordo.

cetissae

catur .

107쪽

io8 ELECTRICORUM

Quandoquidem omniparens hic conficit omnia vortexi . M.ὸρhi, Non ullus tamen ista tibi persuadeat auctor , Ingenii quanquam praesignis laude feratur , Nominis & fama totum pervaserit orbem . Quin potius mecum quantum haec sententia nutet Principiis male sulta suis perpendito; longum Unde nec evaluit consistere ; iamque supremam Sponte sua traxit pridem labefacta ruinam . Principis In primis , verti quo cardine debuit omnis . zsiani Rerum summa, cito cur se se turbine versent

bant. In gyrum minimae non ullo sine natantes

Particulae, incassum certam scitabere causam . Nam quaesita diu , & longum exspectata fefellit optantum vota , & curas elusit inanes . . Vorticis haud melior se se iactantis in orbem Conditio est ; cuius pariter si nosse laboras Perpetui motus causam rapidique rotatus, Non minus incassum recidet labor ; & tua rursius Aeque hic eventu vota eludentur inani. in bina inare totius coalescere machina mundi Vel nunquam potuit, vel certe debuit omni V Quamprimum elisi, sic obdormisere motu , Ad varias ut inepta vices S inutilis altum Sterteret, ignavo veluti sopita veterno. Sed , vel concessa rapidi Vertigine motus Cessantis nunquam , hac ipsa in ve rtigine tanta ,

Adde

108쪽

LIBER M. . . lis Adde , reeusandum quod non erit, impete vortex Vicinum impingens quin Britor hauriat; & sic Alter ab alterius solvatur turbine; donec Cuncta suis emota locis , ruptaque fatiscant

Compage ; ac demum rursus revoluta ferantur In chaos antiquum ; eum nullo semina nexu Immense fluerent spatio , & coeuntia nondum Induerant certam , concreta mole, figuram . Nam cur adiiciam super haec , quae plurima contra

Afferri possent; & quae tibi suggeret ille a

Maximus interpres Naturae , idemque Poesis Nobilis Antistes, qui vel condire Lucreti Austerum potuit pimplaeo melle saporem . Hunc adeas; si serte velis modo plura doceri , Quae hic ego praetereo consulto; nam mihi tantum

Designasse Virum fatis est, qui, fratre μ) sequestro ,

o Thomas Ceva hie indieatur, R

audatura poeta. De hoc autem viro lange celeberrimo, nobiIissimo Philo sopho, Mathematico & Poeta, non est eur hie multa praedicem, Propterea quia eius opera, saepius typis iecula, vulgo e uita sunt; & vir hic quanti faciendus sit, clarissimus Ludoviiscus Muratorius in suo opere, quod de arte poetica scripsit, satis declaravit . Rectissime autem , ad Cevae syli characterem, quem vocant, dein clarandum δι apposite admodum ad veritatem dixisse mihi videtur poeta noster, cum ait ἰ quἰ vel eondira erati nus erum potuit pimplam melle svstrem . is enim, qualis unctversiculo & hemistichio deseribitur, est Cevaa stylus in sua PHIosopbia , quam nos-antiquam inscripsit. Ex hac pleraque desumit poeta noster , quibus ad systema Cartesianum hoc

loco oppugnandum tanquam machinis utitur.

8 Ioannes Maria, Parthenii nostri frater natu minor, R ipse e S ciet. - Disiligod by Cooste

109쪽

ELECTRICORUM

' . - Non dedignatus quondam mea carmina blande Excipere , & nolirae laudans conamina musae Prima, animo laudis primum inspiravit amorem. Verum ut eo redeam , cernis sententia qualis Ista sit; unde nihil cum certi exculpere possis, Non est cur vano causam hic scrutere labore , Et statuenda putes nostris exordia rebus. magis ut liquida constet ratione , referto u εμ δε ' tuostra haec ipsa animum mihi nunc paulisper ad orsa. ' ' Mitto hic , quod rursus nobis ea cura recuriat, Scitari incassum, sinuosi vorticis unde

aIIalaadis Rosistat motus: quod & hic collisio rursus

Est nobis metuenda, vitro si forte citato Plurimus emergat violento turbine vortex. Gasiores His praetermissis, subeunt graviora ; rotandos = quaedam tantummodo corpora vortex Corripiat cur non potius correpta ferantur In gyrum ; ut frondes , pluvia impendente, caducae ,

Si quas

cle . D. modo Novommi comm dum pocta noster, ut ipse de se fatetur, rans hic innuitur, cui Mediolani tune ad conandum aliquid , quod aliqua degenti, cum Parthenius nescio quid, Iaude in re poetica dignum videri pos- quod elegiaco carmine luserat, Roma set, exarsit. De fratre vero ejus, quan- nte triginta & eo amplius annos mi- doquidem hic incidit sermo, nihil diasisset , idque ab eo Cevae, tum via eam , nisi Poetam & ipsum non imventi , ostensum esset, Vir ille doctis- seriorem, di fortasse superiorem Pa simus, qua erat singulari erga omnes thenio evasurum fuisse, si per via humanitate , minime dedignatus est tudinem, qua semper valde incomm adolescentis rude carmen legere & da usus est , arti poeticae operam n Malla dare; quo iacto mirum in m vare licui St. Diqiti ou by Corale

110쪽

Siquas abripuit subitus medio aethere turbo Cur volucri currente rota , vitroque rotante Post aliquot reditus & itus obiecta catenae Amplius haudquaquam moveantur corpora P nam quis Praeterea aerii defendet vorticis acres Incursus , quin se medium violentior aer Inferat, insano pervertens cuncta tumultu pQuod si praeterea reliquos expendere mecum Eventus vacat, in primis phialamque batavam iEt vitream perpende quadram . num a vortice lymphae Inductique auri, rapidus succenditur ignis Atque repentinae tanta est Violentia flammae Disce etiam varios , quibus hos aptatur ad usius Machina , sollerter positus perpendere, nec non Pro varia effectus varios statione notare ἔNec te pervertet violento turbine vorteae . Postremo illa mihi ne despice vincula Serum Alto appensa tholo, quorum vis cognita nostris In rebus tantum valet; illis utere , quando hic Non minor usus erit; quanuis dc vitrea quadra , Et phiala elisos imitentur nubibus ignes . His veluti adstrictus laqueis , & compede multa Scilicet haerebit vortex , & stare coactus Contendet rapidos nequidquam urgere rotat

obnitens contra. quod si phrygium quoque gluten, Tantopere hos ipses quaesitum gluten ad usus ,

Subin

Praeripua experimen ta explieariri nequeur

SEARCH

MENU NAVIGATION