Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

IN DIONTI PERIE G. namque est, plerosque Sinus visum itia gentibus , vel urbibus , atque omnino ab accolis , cognominatos, ut Sinus Hyrcanius, ut Issicus , ut athiopicus ,& plerique alii. Erythraeum mare atque AEthiopicum, aliud est: a Sinu Arabico, qui Sinus derivatio est maris australis, sicuti etiam Sinus Persicus, ut paullo post dicetur. Atque id quidem secundum DIONYsIUM. Verum alii, Arabicum Sinum & Erythraeum unum &eundem rati, memorant , Erythraeum Sinum, fluminis instar, angustum esse, longeque protentum , ad stadia sanhpermulta , usque ad ostium , idque

etiam undequaque perangustum. Vocatur autem Erythraeus , seu Ruber, vela terra rubra , quae in fundo est, rubricae instar, vel ab imminentibus montibus , tali praeditis colore , in quos, statim atque exoritur , Sol incurrens, visu refracto, summum mare rubrum repra sentat. Tradit igitur is, qui URANIUS Romine vocatur , apud Ethnicorum Scriptorem , adjacentes montes valde

212쪽

rubros csse atque purpureos ,- cum eos Sol irradiat, inde a luce umbram in mare rubrum immitti, prolutisque montibus imbre confluentium in mare aquarum , consimilem , ut ait , colorem m

re ipsum suscipere. Quidam tamen Rubrum dixerunt, eo quod ille coeli tractus, ignis instar, Sole maxime ruobescit. Quare etiam , inquiunt, dicti incola: AEthiopes, quasi usti τρο- , facie , seu faciem habentes tostam atque exustam. Verum Geographus, quae a multis dicta sunt, paucis ipse complexus , haec scribit de mari Rubro: Rubrum mare, seu Erythraeum, dicitur a colore per retractionem repraesentato , sive a Sole supra verticem posito, sivea montibus rubescentibus ex ustione. Alii tamen appellationem arcessunt a fonte quodam, qui aquam in mare rubram rubricataeque similem emittat. Α-lii vero ab Erythra quodam, qui, prointer armentum equorum a leaena in f rorem actum , primus rate in quandam

ibi intulam. transmiserit, ibique habitaverit,

213쪽

IN DIONTS. PERIEG. 23 verit, illisque locis imperaverit. Quia etiam nonnulli hunc istum Erythram Persei filium fuisse dixerunt. DIONΥ- SI Us tamen postea satis indicat , locum illum ab Erythraeo quodam rege Vocatum fuisse, cujus etiam sepulcrum ibidem esse astirmat. Rubricae autem colorem , rubrum esse , ut scriptum est supra , sensui ipsi pater. Unde etiam Poeta , quum intinctas navibus facies

attribuat, Vocat eas μαύγω αρηους , genis

rubrisatis praeditaου, seu genas rubrica tialitas habentes. Μultus extentus est ad austrum terrae inhabitabilis atque in uutae αυλων , tractus , seu ἀγκών, cubitus aut flexuae . solibus fervidis ui s. qui quidem tractus Zona torrida Vocatur , deserta illa quidem, atque ab habitat ribus vacua , propter nimium illic aestum caloris. Sciendum autem est, sieetiam ad Oceanum Septentrionalem intelligendum esse . locum similiter esis inhabitabilem , Nopter frigoris magnitudinem. Quare etiam terra haec habitabilis , functe instar , ut dictum est , E a produ-

214쪽

as EUSTA THIUS produm est in figuram oblongam, nequCea exacth in sphaeram est conglobata, quippe exemptis iis partibus , quae sunt utrinque inhabitabiles. Et quidem ad

Septentriones magnam partem regionis Nomadum, propter frigus, ut diximus, esse inhabitabilem , ostendetur infra. Sciendum quoque est, extremas habita. ti orbis partes , quae adjacent regioni propter caloris aestum , aut propter vim frigoris , intemperatae atque inhabitabili,

doctis ac sapientibus viris videri esse

ἀαποτευγματα, nimirum αλππωιας, aber rationes , a regione bene temperata a,

que constituta. & desectiones esse qua dam atque imminutiones : idque mani- semim esse aiunt ex iis rebus , quae ad Vitam agendam pertinent. Vitam enim aegre tolerant ii , qui in extremis illis partibus habitant, nudique ut plurimum incedunt, & mutatis subinde pabulis v

gantur. Quin & pecora iis parva, &Canes. Ac fortasse etiam , inquiunt ,

Pygmaei, qui omnium maxime sunt ad meridiem . excogitati atque conficti sunt proin

215쪽

IN DION TS. PERIEG. II propter horum parvitatem. Nemo enim quisquam fide dignus , sese eos narrat vidisse. Quod autem velim , Observes, non apud Libanium modo atque a F-lianum οι Soles , multitudinis numero ; sed ecce tibi etiam apud D 1 N Y s I U M . in his verbis : μαλεώς καυμενος μαιοις , fervidis ustus Solibus. Sed Libanius quidem τὰ ηλίους , Soles, de diebus usurpat . cum iram ait μι πολ- λο ς ἡλιοις , ad multos Soles , asservatam fuisse. At vero alii fulgores Solis quotidianos, ἡλιους, Soles , vocant. Namque alioquin unicus Sol est atque solitarivs ἀideoque non vult in flcctendo multiplicari, quemadmodum neque terra , tametsi regiones , ut postea videbitur , terrae appellentur; neque mare, etiamsi pelagos maria similiter vocari audi

mus.

VIII. Oceani pelagos quum quatuot recensuisset, occidentalem, Atlanticum septentrionalem . Cronium s orientalem, Indicum; australem, AEthiopicum it que quatuor mundi cardines per currisset;

E 3 subdit

216쪽

EUS T A T H I U ssubdit in modum complementi simul

atque epiphonematis: Circuit Oceanus totum sc maximuae

orbem.

Perinde quasi jam ostenderit . totam Cum terram, quemadmodum dixit si Pra, coronare atque redimirer tametsi Veterum aliqui contradicere voluerint. Sicuti etiam HERODOTUs , qui minime eos probat, qui Oceanum scribunt temram in ambitum circumfluere. Diviso, ut si pra dictum est , in maria quatuor Oceano , quatuor maximos ejus sinus narrat intus in terram evomi , unum ,

qui mare Hesperium gignit , quod a Gadibus usque ad Pamphyliam pertinet,

tibi etiam Cyprus 3 alterum , mare a Septenitionibus Caspium, idemque Hy Canium ; tertium , a mari australi, sive australi Oceano, Sinum Persicum, situm e regione Caspii ; quartum denique, Arabicum , oppositum Euxino, ipsum qu quc ab austro , vocatumque Arabicum Propter accolentes Arabes. Si ti ctiam

217쪽

IN DIONTS. PERIEQ asPersicum mare denominatur a Persis; itemque ab Hyrcaniis & Caspiis mare ipsorum cognomine. Hyrcanium porro Sinum , cundemque Caspium , pa Vum vocat, prae mari nimirum Hesperio , quod in Pamphiliam usque a Gadibus trahitur: quem tamen Sinum aliis potiorem atque praestantiorem commemorat , Persico nimirum atque Erythraeo. Ad haec de Oceano ait, parvos quidem eum Sinus plurcs atque etiam, ut postea ait, innumcros , hinc inde evomere, quos etiam Sinus in mare introrsum mittit , nimirum maria intra orbem terrarum habitabilem efficit: at vero maximos quatuor , quos etiam, ut dictum est, nomine exponit. Caspium mare PTOLEMAEus lacus instar circumscribit, idque ate pedibus circumiri. Quicum sentit etiam Her dotus, ubi is affirmat , Caspium mare per sese esse , neque cum altero qu quam mari commisceri. DION Y s I citamen videtur diffusum ipsum esse, a que a Septentrionibus dispersum e ma-

218쪽

ti Cronio. Dicit enim infra, celeriter ipsum in Septentriones profluentibus , quis tractum , Oceano admisceri. Et sic ii quidem inter sese disseruiunt. Veis xtam enim vero veteres hanc istam PGriegetarum discordiam sic artificiose s

dant, atque ad concordiam adducunt ut dicant, oceanum illum Cronium scisse fortasse por loca abdita atque occulta emittere, atque adeo Hyrcanium Sinum producere. Itaque salvum atque integrum & dictum eorum permanebit, qui aiunt, Caspium mare pedibus circumiri, & eorum , qui generari ipsum ex

mari Cronio asseverant.

IX. Hesperium mare adeo magnum est, atque , ut ipse postea alicubi ait , immensum atque interminaeum, ut ad tres terrae habitabilis continentes obliquis pelagis convertatur; itaque modo insulas circumfluat, modo aut montium pedem, aut urbium, subradat. Ac vide de aqua maris τὸ , subradens. perinde ac si quis diceret , atterens. praeterfluendo. Et est: urbana satis ac lepi.

219쪽

IN DIONTS. PERIEG. 33 lepida vocis transsatio, tanquam de podibus rasis atque attritis. Descriptionis suae Geographicae , seu Perlegeseos, ar gumentum quum a principio, ut dichim est supra , tedulo atque unice urgeret DIONYs Ius , simulque ut Philosophiae

studiosior esse videretur , & communem Poetarum / consuetudinem declinaret ,

speciosiori quadam concinniorique n vitate, illud praetermisit, ut, quemadm dum Poetam decebat, Μusas invoca. ret. Atque ita quidem a principio hujus Perimescos. Verum enim vero . quando in ipso jam opere versatur, &ΡOetam sese reputat, neque sine Musis, labularum nimirum cognitione, orbem sibi terrae obeundum esse intelligit; perspicue atque aperth duces eas Perlegestos invocat, ducto ut ipsae initio haec enim cjus verba in ordinatim cant, vias illas obliquas atque tortuosas. Et observa, ut, quamvis alibi τὰ --πειν, dicere, duplicet το ς , tamen hoc loci, sicuti etiam initii, effertur ex natura sua cum uno soloque

220쪽

X. Stant circa Gades Columnae Herculis , ad fines ipsos ac terminos terrae,

magnum certe miraculum. Aiunt, eas

vel statuas esse Herculis , vel urbes dictas de illius nomine, vel etiam vertices ab eo denominatos. Est autem earum altera Europaea , Calpe a Barbaris v cata , Alyba secundum Graecos; altera, Libyca, seu Africana, Abenna secundiim Barbaros nuncupata , Graece Cynegetica. Μagnum porro miraculum dicit eas DIONYsIUs , Vel propter e celsitatem montes enim sunt, quorum altitudinem esse ferunt centum minumum ulnarum vel quod mirum valde sit, eo usque Herculem pervenisse. Vocatae etiam olim sunt Columnae Saturni , postea quoque Columnae Briarci, eo quia ad hos usque fines res illorum gestae atque dominatus pertinuerunt. Gades vero, seu Gadira quae vocantur, insula est prope ab Oceano, vittae in star, secundum veteres, praelonga, hoc est, veluti telae segmentum angustum ,

Iongiusque extentum , quod quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION