장음표시 사용
51쪽
46 Ι v s et et C N v . T I Imodo i gitur quisque hac temporum diuersitata gerere se debeat, paulo infra declarabo. Sic quoque cum non Gmnes eiusdem sint temperamentsi non etiam omnibus idem aer prodesse potest: sed calidis, frigidus; frigidis, calidus; humidis, siccus; siccis, humidus & temperatis, temperatus salubris est. Quare cum cuiquam contrarius aer occurrit, contrarietatem illam cst ris rebus non naturalibus corrigere debet. Ut calidi,aestuante coelo, alimentis refrigerantibus
vescantur; aeri meridiano se subducant; & cubiculi pauimentum refrigerantibus,ut folijs vutis, salicis,lactucae, aut posca,conspergant: sese gidi autem, aere frigido, contrarium agant; &sic de reliquis. Csterum Hippocrates es Θειον, diuinum,quid in aere obieritat; quando scilicet qualitas aeris talis est, ut praeter rationem na turalem morbos,& quidem malignos, inducat; quod in peste accidit, at hic alexipharmacis,proprijsque antidotis corrigendus est.
OVanta si t aquae dignitas, & ad vitam ne
cessitas, nemo dubitat; qui ea continuam huinidi innati dissipationem resarciri non ignorat: unde aqua, & igni solim damnatis interdici sistebat; quod sine ijs, humidum, calidumque innatum perdurare nequeat. Quare optima nobis aqua eligenda, ut limpida, inodora , atque
52쪽
atque insipida, nugantur enim qui saporem ei tribuunt: illa denique qUae omnium leuissima est, nempe quq cito calefit,citoque refrigeratur ει qua facile percoquuntur edulla. Summum igitur bonitatis gradum pluuiales obtinent: haesiquidem solis calore purificatae, & ex tenuissima,& leuissima aquq parte,in aerem eleuata,g nerantur. Sed cauendu ne per tubos plumbeos defluant cum enim plumbum admistam habeat cerusam, mordacem illis qualitatem imprim rei, undedi arrheae,& dysenteriae. N que prς-terire hic possum nobile illud exemplum, quod nuper in religiolis monasterij s. Clarq , pro Mantuam, in suburbio Miare Obseruaui: cunia enim hae monach ς origam comedissent, coctam in vale aeneo, recenter stanno illito stannunia autem nihil aliud est, quam plumbum album di non abluto;plus quam triginta earum in diarxheam,cum insigni cardialgia misere inciderat. Secundum locum merentur aquq fontanaeitum scilicet cum aliquid ex nativo frigore remis Tint. Tertio dantur fluuiales,soli expositae, rapido cursu fluentes, & copiosa puppe freque tatae; ni si limosae, aut sabulosae fuerint ; tum enim tantisper seruandae , dum sabulum subsideat. Putealis aqua, ob cruditatem, crassutiem,& grauitatem, eo quod immobilis, & s ti intacta sit, fere inutilis est; nisi leui coctione eius vitium corrigatur. StagnanteS aquaS Omnino ab humano usu arcendas censeo. Niva
53쪽
8 I v-s Y et C M v T a xles, & glaciales, quamuis imperatoribus M inanis in delicijs fuerint; quos etiamnum horidie nonnulli delicatiores imitantur, cum G Ieno,& Hippocrate tamqua mortiferas damno. De potu. Cop. s.
CVm sitis sit appeti tus,a calida,& sicca cauissa productus, frigido,&humido potus
dari eum debere,nemo ignorat: videtur itaque aqua huic ossicio aptissima esse. Verum quia frigiditate ac humiditate multum excellit, non omnibus ea confert; sed illis tantum, qui propter temperamentum valde calidum, & sic- cum, Vini potionem absque noxa non ferunt At propter indomitum frigus, continua aquae potatio cruditates,ac cratas humores generat. Quare melius sibi consulunt illi, qui vini in piam ceruisia supplent, quam ex aqua, tritico,& hordeo conficiunt; additis floribus lupuli, qui ad defaecandum sanguinem utilissimi sunt;& forte hoc Σythum AEgyptiorum est, quouimi loco utebantur; multo grauius inebriat qu1Vinum. Animaduertendum autem ut probe cocta sit, eaque nec recens, nec nimis inueter
ta bibatur, minimeque si acorem contraxerit: tum enim obstruit, ac dissiculter concoquitur. Quare per duos circiter menses seruanda est , donec exacte faeces subsideant. Ptisana denique non solum sanis sed etiam aegris, & prae sertim
54쪽
COMP. MEDia LIB. II. ssertim pleuriticis, tussientibus, ac catarrhosis , admodum utilis est; conficitur au em ex hordeo ad crepaturam cocto, sub finem coctionis addendo glycyrrhigam; cuius loco, in febriabus,ego semina citri,vel ipsum malum citreum substituo, ut maiorem incidendi, abstergendi,
putredinique resistendi vim habeat. Sic quoque posca, ad sedandam sitim in febribus a dentibus , & malignis, nihil praestantius exhiberi potest: paratur autem ex multa aqua pauxillo aceti permista; unde οξυκι αΤον dicitur. Acetum enim penetrabili sua tenuitate, aquam ad singulas corporis partes citissime perducens, eas benigne refrigerat, atque humeliat, putr dini non minus resistens . Se Vino. cap. 6.
QVamuis teste Galeno) vinum sit cali
dum , tamen cum actualem frigiditatem, alumiditatemque obtineat,nihil obstat quo minus sitim sedare valeat. Sed abstinendum est ab eo, quod caput molestat, Vt est maluaticum , vi omnia generosa: atque ab eo, quod aegre di--geritur, Ut est austerunia. Dulce autem, ΔΓ mustum, licet multum nutriant, & facile per aluum descendant, tamen obstructionibus, eustatibus iecur, ac lienem infestant. Quicquid igitur aqussum fuerit, nempe quod ita tenue
55쪽
s. I v s.T I, C N v Y I Iunde ολιγοφορον Galeno dicitur . quod inquam facile citoque digeritur,& urinam ciet, id sal herrimum est. Atque huiusmodi Rhenanum esse videtur , si tamen rubrum vinu dictas qualitates habuerit, omnibus alijs praeferendum
erit: & praesertim si subdulce fuerit, sic enim facillime in sanguinem conuertetur, & pluriamum nutriet.
Me bibendi tempore, σ modo. cap.7.
DE Ompi potu obseruandum est,ut modice
assumatur, ad situn scilicet,& necessitate, non autem ad ebrietatem: deinde etiam Oppo tune bibendum, nam data tempore prosunt,&data non apto tempore, vina nocent. inare statim ab exercitio, cum videlicet aestu corpus excanduit, bibero perniciosissimum est. Sic
etiam vinum ieiuno stomacho haustum,&prPsertim si generosum fuerit, neruos laedit, si machumque flaccidum, & ad amplectendum cibum inutilem reddit: hinc famem potu sed, xi, atque extingui, aphorismus docet. Necm, nus si a cibo,ante absolutam digestionem biba- tur, coctionem perturbat, & crudos cibos per Venas penetrare cogit; unde obstructiones, &putredines. Quare bibendum non est, nisi pi ne absoluta sit dig stio; aut nisi una cum potucibus capiatur. Sed inter prandendum sit saepe
Parumque bibendum, ut proba fiat cibi cunia
56쪽
potu permistio,vnde facilis concoctio digestioque proueniet; contrarium enim accidet illis, qui raro,& multum,inter edendum, bibunt. De cibi qualitate . cap. 8.
SIcut sitis est appetitus humidi ut diximus
sic fames est desiderium sicci; non quidem absolute sicci, sed quod respectu potus siccum dici potest: unde cuius qualitatis cibus esse debeat, ut famem sedet,colligere non est difficile. Sed ante omnia operam dare debet is, qui sanitatis tuendae studiosus est, ut cibis boni succi, facilisque coctionis, vescatur; ne in cacochymiam,& cruditatem, incurrat. Cognoscuntur autem boni,& suaui sapore,& placida digesti ne: tantumque huic suauitati Hippocrates tribuit,ut cibos prauioris succi, dummodo gustanti suaves sint,in melius nutrimentum abire,munusque nocere dicat, quam illos, qui ex se qui- de boni succi,sed gustanti insuaves sunt. Praui vero cibi,ex sapore insuaui,& molestia, quam inter coquendum stomacho inferunt, atque ex tetro,vel nidorolento ructu,discernuntur. Dulces itaque, quia cum voluptate percipiuntur,&ob saporis vicinitatem facillime in sanguine abeunt, laudabiles sunt. Amari vero, es qui aspram acetositatem habent, quia aegerrime,&cum maxima calidi innati iactura in dulcem sanguinem conuertuntur, no solum stomacho,
57쪽
3a I. v s T I C N v Υ I Ised etiam toti naturae aduersantur. Valde pinguia, & vnctuosa, multum quidem nutriunt, sed stomachum debilitant, appetitum proste nunt,vi nauseam mouent ; unde oleosa ad prouocandum vomitum praescribi solent, lentore autem suo obstruunt,& si prima mensa sumantur, aluum subducunt. Austera, atque acerba, stomachum corroborant,& prima mensa assumpta, astringunt, postrema vero, laxant; ut m spila, corna, cydoneum, & similia. Cqterum
propter temperamentorum varietates, non omatibus idem cibus competit; sed calidis, frigidus ; frigidis,calidus; h umidi s,siccus; exceptis pueris,quos, licet humidissimi sint, tamen nullo modo ex siccare decet; siccis vero, humidus confert. Sic etiam temporis inconstantiam cubis proportionatis corrigimus , aerisque iniurias euitamus: quare hyeme, calidus, & siccus: aestate, frigidus, & humidus cibum praebeatur ;& uti anni tempora,& aetates variant,sic etiam
De quantitate cibi. cap. 9.OVantitas cibi non omnibus eadem conu nit; nam plus iuuenibus, quam decrepsetis ; atque ijs etiam plus hyeme, quod tum ventres calidiores sint, quam aestate exhibendum
est: plus denique baiulis, & qui potenti calore hiant,quam illis,qui sedentariam vitam agunti
58쪽
Co M p. MED. LIB. II. ' 33& languido sunt stomacho. At hoc loco consiiij Hippocratici immemores e1se non decet,i quientis,praecipuum sanitatis studium esse,n quam satiari cibis,& impigrum esse ad labores. Ita enim nullus, aut valde exiguus erit excrementorum prouentus, raroque morbi periculosi euenient: at cibus prster modum ingestus, malorum seminarium est. Proinde illos, qui ad saginam in farciri solent, tanquam humano nc mine indignos, helluones, lurcones, popino nes, Viri sapientes nominarunt ; alijsque similibus conuicijs affecerunt. Sed non solum in cibi quantitate, verum etiam in qualitate con suetudini aliquid condonandu est: neque enim temere a Veteribus dictum, consuetudinem esse alteram naturam; qua ipsa toxica sibi famili ria fecit Mithridates; qua, inquam, puella quaedam, teste Avicenna, aconito assuevit; &qua aliqui multum, aliqui parum edere didicerunt. Cum igitur consueta,etsi deteriora,insu tis minus molestent; non temere quis ab inueterata consuetudine arcendus, nisi urgente ne cessitate, sensim id fiat. De edendi tempore, O modo. cap. IO.
NVnquam cibus capiendus, nisi famelico,
ac satrante stomacho: ut quando corpus inanitum est. Tunc enim omnium partium attractrix facultas insurgit, qua mediante,illl e D a veni
59쪽
s I v s Y et C N v T I Ivenis alimentum sugunt; venae autem id a imcore petunt; iecur denique hanc suctionem persentiens, eique ob sanguinis inopiam plene satisfacere nequiens, statim ad intestina tenuia conuolat, ex quibus mediante vena porta quq etiam uno insigni ramo totum ventriculi fundum permeat, ut in magna necessitate, ex ipso ventriculo chylum iecori suppeditare queat valide chylum trahit; intestina demum tenuia, entriculum molestant; quam molestiam ventriculus aegre ferens, ex cibo remedium desiderat; quod desiderium, continua hac laction causatum, fames dicitur; & tunc diutius a cibo abstinendum non est. Nam si illiciente, ac stimulante appetitu, ventriculo cibum differas, prauis, & putridis humoribus, hinc inde, ex linss excrementorum receptaculis,attractis implebitur, eosque ad partes in escam inhiantes traLmittet et unde aliquando morbi maligni proueniunt; ita ut dici solet, ubi λιήος , ibi λογ- , ubi fames, ibi pestis. Omitto quod calor innatus, deficiente pabulo, proprium subiectum,humia dum inquam primigenium, depascat. Atque
haec est causa, quod extremae mediae, ta aegros, quam sanos, magis offendant; quam summae repletiones. In illis enim calor, deficiente materia in quam agat, proprium subiectum inuadere cogitur; atque ita humidum innatum ,
auod aegerrime restitui potest, depopulatur: intiminis vero repletionibus,id no accidit. Porro
60쪽
Co My. MED. LIB. II. uesquemuis cibum, non deuorare,sed probe mandere oportet, ut minu S caloris innati circa eius coctionem consumatur; nam cibus ben amansus, semicoctus dicitur. Neque ut iam p rum interest quo ordi ne cibi capiantur : Cauenudum unim ne astringentia laxantibus; siῖ- ,& arida. liquidis; concoctu difficilia, facilibus praemittantur: siquidem haec, quando cocta sunt, ab illis, quo minus digeri possint, imp
dita, in stomacho corrumpuntur. De Pan . cap. II.
O Mnium maxime familiaris cibus homini
panis est: eo igitur vescatur, non quidem calido, sed recenti, probe salito, fermentato, subacto, & cocto. Primum aute bonitatis gradum, siligineus, vel triticeus, possidet; si quidehic plurimi est alimenti, ac pauci excrementi et fit enim ex optima, & pura tritici farina; quae flos dicitur. At quanto hic magis furfurosus
fuerit, tanto minus nutriet, tantoque deterior erit. Panes qui fiunt ex hordeo, milio, & panico exiguum corpori alimentum praebent; Propterea excrementis nos implent: nam hoc de Omni cibo verum est, ut quicumque miniamum habet alimenti, is plurimum habeat ex crementi,& e contra . illi denique panes, qui ex secali conficiuntur, stoinachu grauant, aegresQquuntur, ac parum nutriunt: quare agric