장음표시 사용
192쪽
Vidnam tibi venit in mentem, Pantagathophile, cur tantopere averse ris Ciceronem , atq; eos omne , qui scripta illius admirabundi veneran. tur, eaq, sibi proponunt imitanda, ut quae sola possint voti compotem facere studiosum imitatorem.; quaeq; ab eloquentissimis quibusque ita obseruantur, ut nullius aeque Panta EmilarQusdnam te transuersum agit sinistra de me opinio,Tulliomime, ut ea mihi affingas, quae ne vidi per somnium quidem Tantum enim abest,ut ego de Cicerone grauius quid aut senserim,aut dixerim,ut etiam cum summis eum non modo comparandum,sed omnibus in omni dicendi genere prῖterendum perpetuo tu dicauerim. V
193쪽
Atqui memini, cum dicerem aliquando. Ciceronem prae ceteris imitandum , me obiu gari a te, non secus atq; capitale scelus admitissem,in quod publice esset animaduertendit., Pant. Vide ne perperam sis interpretatus, quae de Cicerone imitando sunt a me disputata: Nam ut sententia pugnaci & constantissima Cicer nem semper asserui, ita solum cum reipub. litaterarit damno imitandum negauit tametsi non me latet candidum in eo, lene,& speciosum ducendi genus, summa in explicando quae velit, gratia, magna verborum, etiam quae assumpta sunt, proprietas, summa in illis,quae ex periculo petita sunt,significantia,ut ipse Quintilian testatur.
Habesne cui Ciceronem postponendam censeas quemq; in hoc stadio putes illi posse an
Pant. - Ciceroni priserendum habeo neminem:Sed neq; tu inficias ieris,non paucos esse Latinet linguet scriptores,quos imitari reserat non patu.
194쪽
Quemadmodum enim apiculae non uni, sed multis, ac variis floribus succum depascuntur, unde dulcissimum mellis stipant liquorem a sic ego non ex uno Cicerone, sed ex multis, illi'; prscipuis, & ut ita dicam proceribus
huius reipub.censeo cogerendamesie facundit
Consilium igitur eorum tibi parum proba tur, qui sese totos ad Ciceronis imitationem componunt,atq; adeo tamquam ex illius uiuut praescripto λPant. Ita urges tu,ut non liceat sustinere assensum. Accipe igitur hac de re sentemiam Adriani Cardina iis, quem exactissimi iudicia virum doctissimus quisu, nominare non veretur. Ex optimis quibusq; , ait ille,scriptoribus,qui aetate Ciceronis vidierunt, seligenda est phrasis. Idem alibi, neglecta malorum autorum imitatione, perfectos illos Latini candoris parentes agnoscant,madeant,aemulentnr. Hic,ut aetatem Ciceronis, ita non solum Ciceronem dicit,sed alios etiam non contemnendat autoritatis esse
imitandos: quod numerus indicat multit divis. M E Non
195쪽
Tull. Non omnino adstipulatur opinioni tuae quem mihi obtrudis, Adrianus,quemadmodutu putas. Nam idem eode libro, ubi de modis Latine loque di agit,verboru delectu originem osse eloquentiae, & eius copiae principe fatetur, inuentoremq; Cicerone. Quodsi ita est, cur no Potius a principe petatur formule,qua aliude vide quam faciat tecu multitudinis numerus.
Priusquam nos inuicem strangulemus autoritatum fartura, disquirendum censeo in imitationem,de qua tecum paucis agantupostea quoad saluo capite fieri poterit, suum uterq; ius experietur,sit ne unus dei igendus, an plures ad
imitandum. Quid igitur tibi videtur de imitationeὸ Que usu praestat Quid colari humano generiλQuid de ea sentiunt viri bene oculati pTtili. Expecto tuum de hac re iudicium: deinde ego quid sentiam, eloquar.
Mihi Quintilianus eam nihili aut certe parui sacere videtur: eius verba reseram , si tibi ea audire non erit grave. Imitatio, tu quit, per se
ipsa non sufficit: pigri est enim ingenii, con tentum esse iis, quae sunt ab aliis inuent . Quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, ni si quod iam cognouissent, faciendum sibi, ut
196쪽
eogitandum putassent λ Nempe nihil fuisserinuentum. Cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit :Αn illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc , ut tar multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus inuenisse eos, qui quaesierunt λ Et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt naagistrum, plurima in posteros tradideri ut, nobis usus illarum re rum ad eruendas alias non proderit Θ : Sed nihil habebimus nisi beneficii alieni, quemadmoduquidam pictores in id solu: n student,ut describere tabulas mensuris ac l ineis sciant λ Turpe etiam illud:est, contentum esse id conlequi, quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum. si nemo plus effecisset eo, quem sequebatur EHaec ille. Huc reserenda sunt illa Horatia nar Libera per vacuum posui vestigia princeps :Non aliena meo pressi pede: qui sibi si et
Et paullo ante, imitatores appellat seruum pecus. Quod Caesius Rhodiginus interpretatatur, ut dicat infelicem esse supellectilenia istantum alienis vestigiis insistere. Vides quido sentiat Horatius de Sophista AEgyptio, hoc est, de eo, qui semper habet suspensas rationes, quiq; semper aliunde pendet. Plato in dialogo de repub. eo usq; insectatur imitationem, ut hominu extremos dicat imitatores:neq; quo
qua H .ssciplinaru cupidii vere dici qui hac vol
197쪽
1llam disciplinam sequatur: sed eum, qui hoe nomine dignus sit, omnes disciplinas colere,de amplecti oportere . Quamquam hoc etiam faciat contra te, qui vatus lateri fixus ita hqres imitando, ut non solum id ames , quod in eo persectum; sed quidquid,& qualecumq; in eo. Aristoteles agens de causis Rhetoricie nihil de imitatione loquitur. Plato de arte de exercitatione tantum meminit. Rationes autem curre licienda videatur imitatio afferunt huiusmodi. Prima est,quod omnis imitatio longe abest ab exemplari proposito: neque enim pictura umquam veros flores,veras arbores, & vera poma effinxit. Altera,quod nemo est,qui alterius naturam siue dictione , siue gestu queat exprimere . Huc spectauit Horatius, cum dixit: Pindarum quisquis nudet innulari ,
Nititur pennis, vitreo datum. Nomina ponto. Cum igitur summos esse proponendos d e eant, qui imitationem probant, neq; assequi eos imitando quisquam possit: certe inanis erit imitatio. Nam stultissimus semper fuit eorum conatus , qui ad ea adspirant , quet cerisum eli eos nainquam assecuturos.
Quo nugis magisq; cogito, eo minus mihi
198쪽
conuenit tecum . Sed autoritates, & rationes, quas partim inuersas, partim mutilas protulisti,pro virili restituam in integrum. Primum omnium dico , nihil neq; in naturi, neq; artis operibus videas,quod ad alterius imitationem fabricatum non sit. Vel homo ipse ad summi rerum omnium artificis similitudinem factus est. Quod si e medio tollere velis imitatione
hac ratione, ut a natura dicas esse ad bene dicendum tributas homini dotes: colligerem ego, eas esse in omnibus aequales r cum nullist nouerca natura, sed quud omnium mater. Eodem igitur modo viderem' omnes eloqueates, sed contrarium docet experientia. Non
tamen nego quosdam esse igniculos homini innatos, qui sua vi aliquid luminis praebent. Sed persectionem prestat artis cognitio,&aliorum imitatio. Venio nunc ad Quintiliamam, cui primus in serie verboru tuorum obtigit locus. Is ad hunc modum loquitur de imitationer Ad exemplum virtutum omnium mens diri. genda . Neq; enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione . Quos rautem ait per se no sufficere imitationem, hoc intelligas in eos dictum esse, qui tantu in alie anis conquiescunt imitandis, atq; ut belluae nais ribus ducuntur.Immo Quintilianus imitatio . ani plus tribuit, quam ipsi naturq. Similemn 3ai ronatura prestat, frequenter imitatis .i
199쪽
Idem: Non dubitari potest,quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut inuenire pri mn in suit, estq; prscipuum: sic ea, quae bene inuentaliint,utile sequi . Atq, omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis,facere ipsi velimus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur: sic masici vocem docentium, pictores opera priorum ,ruit i- ei probatam experimento culturam in exemplum intuentur. O mnis deniq; discipi inae in i tia ad propositum sibi pr scriptum formari videmus. Latinae lyrs princeps no id sensit, quod Caelius Rodiginus tibi videtur olfecisse: sed genuinum sensu in Lambinus sagaci coniectura assecutus est, qui ad hanc m 3 dum interpretatur Iocum Horat is de imitatoribus. Qui nimis ia-
seruiunt imitationi, nec quidquam audent ab eo, quem sibi proposuerunt imitandum, uiscedere; de quod deterrimu est, vitiosissima queq; emulantur: eorum duo sunt peccata, quae duobus his nominibus reruum pecus signi ucantur. Vnum , quod nimis religiose , ta pene dicam , seruiliter imitantur. Alterum , quod ita tardilunt,&hebetes, atq; peruersi,vt eorum,quorum similes essse,aut haberi volunt, vitia pro virtuti-husfimitentur: an quo pecudum si miles e ite , idesti communi sensae & iudicio videntur carere. Qnae vero de driticultate in Pindaro imitando
200쪽
renda. Iam vero quot locis de imitatione agit Plato : qui eo ipso loco; quem tibi patrocinari putas, imitationem intellexit: sub exercitatione enim comprehendi imitationem , vel cicoclarum est. Idem in Sophista duas constituit imitation s species, ubi ea appellat sintulacrorum etaetricem. Verba eius inter alia sunt: Unam quidem assimilandi arrem video,cuius Opus est, secundum exemplaris commensurationes,quoad longitudinem, latitudinem,profunditatem, conueniente'; colores aemulam imaginem fabricare. Item de repub. An non animaduertisti, imitationes si a teneris annis incipiant, perseuerentque in mores & naturam abire Rursus deleg. Rectitudo imitationis in hoc consistit: ut, quod rectum est, quaeratur. In eodem dialogo tria docet imitationis iudici conuenire. Primum, ut cognoscat quid sit, quod in imitationem cadit: Secundum , ut re-M: Tertium, ut bene quaelibet similitudo ver. bis, concentibus, numeris cocta sit , nouerit. Quae Marsilius Ficinus exponens inquit: Honaines peritos atque grauissimos requirit Plato iudices imitationis. Hinc patet, quam vere dixeris, a platone reprobari imitationem.
Illud vero quis ferat, quod somnias de Aristotele Arguunt verba tua nihil te legisse Aristotelis , aut certe non intellexisse, qui legeris . Dicis enim nihil loqui eum de imitacione . Contra