Theologia Scoti a proxilitate, et subtilitas eius ab oscuritate libera et vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyvin, ... In quatuor partes divisa. Prima quarta pars

발행: 1671년

분량: 603페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

lis debet confiteri Fidem quando scilicet illa

confessio necessaria est ad honorem Dei , vel utilitatem proximi cita quod utraque cessante liceat illam dissimulares, non tamen mentiti. Ratio uti iusque est , quia tunc actus alicujus virtutis est necessarius ex praecepto , quando necessarius es ad gloriam Dei , vel salutem proximi ergo confessio Fidei est necessalia in hac duplici occasione. Confessio Fidei contribuere dicitur ad honorem Dei, quando ex dissimulatione ejus aliquis putaretur non credens , aut fides ipsius falsa et conducit velo ad utilitatem proximi , quando ex dissimulatione ejus aliqui averterentur a Fide Extra has occasiones potest fidelis celare suam fidem , seu non confiteri illam facto nec dicto. Dico terti, quod si Chiistianus a publica persona interrogetur de sua Fides, debeat il- Iam fateri sine tergiversatione , juxta illud

Lucae . Eu me erubuerit coram hominibus , hune Filius hominis erubescet, cum venerit in

maiestate ma Ratio est , quia non potest major esse necessitas, quam in hoc casu , in quo honor Dei qui est conjunctus cum honore Fidei, exigit consessionem et nam si sic interrogatus , idem Chiisti fateatur , desert illi maximum honorem , cum pro eo paratus sit mortem subire Si vero non confitetur , pr fert se submittere inimicis Christi , quam Deo , qui talem consessionem exigit. Si vero interrogans sit persona privata , potest:

interrogatus tacere, vel eludere, maximὰ quando aliquod damnum timetur , quia persona privata non habet ius interrogana , sicut pu-

112쪽

DE FIDE. 8

Nica , cui consequenter responsio debetur. Licet enim Princeps sit infidelis , tamen Chii stianus debet illi confessionem in suo regno, in quo est possessor bonae F dei aut horitatis examinandi. Qu9d si , dum aliquis interrogatur ab Haereticis privatis, respondeat coram Cliristianis qui ex dissimulatione scandalis arentur aut coram infidelibus , aut aliis haeretici cis Fidem Christianam amplecti volentibus, qui ob

hoc deviarent ab intentione sua , pro tunc dissi inulatio non esset licita.

Dico quar id, quod fideles possint tempore

persecutionis fugeres, ut mortem evadant , quae illis parata esset , si fidem profiterentur , hoc enim fecerunt quam- plurimi Pontifices, imo QPaulus ipse , qui libertatem non habens exeundi civitate, per murum demissus est insporta. 2 Cor. D. Cujus fugae haec afferri potest ratio , qud D, ille qui fugit , non neget

sidem , sed potius fugiat , ne metu tormentorum idem neget vel ideo fugit ad exemplum D. Pauli, ut diutius vivat, ad Fidem propagandam. Pastores tamen , praesertim majores, qui super candelabrum positi sunt , ut luceant , etiam si dispendium vitae immineat, fugere non possunt maxime quando piae sentia Pastoris necessaria est subditis in quando fuga Pastorum verteretur in dedecus Fidei ob hoc insideles insultarent Christianis contena

nerent eorum Religionem.

Dico qui imo, quod numquam liceat simulare serio professionem externam falsae religionis licet hoc possit fieri per repraesentationem in Comoediis Hoc probat Eleazanus I. Machab,

113쪽

ερ DE FIDE.

Cap. . nolens acquiescere consilio illorum qui ipsi suadebant , ut carnem suillam in lege prohibitam manducaret. Quibus respondit dicens p mitti se melle in infernum non enimatui, nostra dignum est fingere. Ratio hujus resolutionis est , quia mendacium ex sua natura

est illicitum , mille qui fingit aut simulat

falsam religionem, mentitur , si non verbo, saltem facto tum per actus simulationis significet se esse Infidelem, cum non sit talis Adrianuε in . Sent. . . de Baptismo in respons. ad s. argum asserit licere Christiano apud infideles existenti simulare se per signa externa falsam eorum religionem profiteri , ad mortem evitandam, modo hoc fiat cum animo tantuni simulandi is non profitendi falsam sectam. D. Hieronimus etiam simulationem dicit esse utilem in assumendam in tempore , in Cap. 2. ad Galat Gregorius de Valentia hanc opinio nem probabilem dicit , licet nostram tamquam probabiliorem substineat contra Adrianum numerans omnes pene alios Theologos contra Hieronimum , nempe Irenaeum , Origenem , Tert Cypr. August. alios.

Dico sexto , quod signa externa Infidelitatis sint in duplici differentia. Alia primario, per se instituta sunt ad profitendam falsama

ligionem , ut sacrificia aganorum, Thuras Libationes Circumcisio inter Iu/aeos , Cena inter Calvinistas , dcc talia signa usurpare nullo modo licet , quia hoc esset negare Fidem , quod semper prohibitum est, cum sit

praeceptum negativum. Assertio nostra probatur exemplo Aleazari , qui sollicitatus ut inq

114쪽

geret se manducasse carnes suillas in alias immolata idolis, 1 Mach. . respondit se malis pramitii in infernum. I. in Lymbum Patrum :Confirmatur exemplo Marcellini Summi Pontificis, qui ctim metu mortis incensasset idola factus illico poenitens ad Concilium Sinuessa num convolavit ad peccati sui absolutionem cui Patres dixerunt Oudicri te ipsum , suprema sedes a nemine iudicatur ;/ postea sua sponte ad tyrannum reversus se martyrio obtulit , quod revera passus est. Hoc denique habetur ab exemplo Martyrum, qui mortem vitare potuissent simulate sacrincandes, quod tamen fa

cere noluerunt.

Dico septimo , ut respondeam objectionibus, quod Naaman Sirus recenter conversus cum Rege ingrediens Templum . Reg. s. ante Idola genuflectens , hoc non fecerit ad cultum religiosum sed ad famulandum Regi Striae, cujus mos erat innitendi humeris famuli, sive in fores, sive in templo cita quod staret , vel ambularet , aut genuflecteret , ad stationem , ambulationem , vel genuflexionem

Regis. Peccabat ergo Rex genuflectendo ob idolatriam , non vero Naamam famulus, qui hoc faciebat , ut famulatum Domino pi aestaret: Unde ipsi Naaman petenti ab Elisaeo ut illi per mitteret Templum ingredi respondit Elisaeus; Vade .n pace. Sic Abulen fis, Lyranus insorius. Quando assertur ex implum Iehu . Reg. Io qui, ut deciperet Sacerdotes Baal, simulavit se velle colere Idolum Baal, ipse laudatur, quod fecerit studiose quod rectum erat in conspectu Domini: ergo non est peccatum.

115쪽

conglegando Sacerdotes ut occiderentur , distraxerit domum Achab , non veto laudatur

propter illam sinu lationem , nisi ab Hieronimo; nam ab August. arguitur mendacii , si e etiam Hugo Caidinalis, glossa ordinari ab Denique, cum Apostoli post Christi Passionem praeceperunt Timotheum circumcidi , ritus Iudaicos observari , hoc fecerunt eximpulsu speciali Spiritus Sancti , quo concedebatur illis aut horitas leges C hi istianis imponeres hoc semper ad bonum finem. Dico octavo , alia esse signa quae non distin gunt essentialiter fidelem ab infideli, autha retico , ut certis vestibus uti , quibus haeretici utuntur in sua patria , manducare carnes diebus prohibitis apud Catholicos, audire concio nes Haereticorum , adire eorum Templa, I milia , .haec omnia non sunt semper prohibita maxime , quando grave damnum mortis aut exili imminet , aut bonum aliquod magni momenti sequi potest. Dicendum ergo est , a. tholicum apud Haereticos commorantem posse uti vestibus quibus utuntur communiter india genae: Unde Summus Pontifex mittens Religiosos, Sacerdotes in Americam illis permittit , ut Americanorum more inta antur.

An veryliceat uti vestibus destinatis ab infidelibus ad discendam se istam infidelem Amrmant aliqui; quia ille habitus de se est indisserens potest justificari per bonam fidem: Ali distingunt , dicentes, quod si lex de se tendo habitu sectar haereticae sit lata ratione belli tantum in quantum Rex infidelis timea

116쪽

insidias Catholicorum ' ideo vult illos per

habitum distinguere , tunc hoc liceat ob nece sitatem : Si vero talis habitus sit imperatus exodio Fidei Catholicae , ad persequendum Catholicos , ut sunt Catholici , talis habitus semper prohibeatur , etiam in casu mortis quia hoc videtur manifestare abnegationem Fia ei quae numquam licita est.

Dico non , non licere participare cum Calvinistis in Sacramento Eucharistiae , quia apud illos Eucharistia non est verum Sacramentum. nec cum Lutheranis, quia errant circa illud, vel non habent verum raefectu sacerdotum legitime institutorum Hoc tamen potest fieri

circa participationem Baptismi , qui pudi Ios validus est , unde ab illis peti potest in necessitate, non extra. Quoad Matrimonium non licet Catholico contrahere cum Haereticis iam prohibetur ab Eccles L, dare tui scandalum, elset periculum perveisionis, Tacrilegium conferre Sacramentum haeretico Licet ex natura rei Catholico adire templa cereticorum , etiam dum peragunt ossicia, concionem habent, modo non sit peliculum subversionis, nec credatur a prudentibus hoc fieri in contemptum Fidei, professionem haereseos quod tamen non est ficiendum extia necessitatem Licet Catholico inter hae leticos degenti uti carnibus prohibitis, si mors, aut grave peri culum immineret , nec posset aliunde se de

fendere a tali casu ; quia estis aeceptum Ecclesiae in necessitate non obligans: Non est autem paniatio de Eleas aro, quia erat lex Divina, Aper hoc volebant ut Iudaismi fidem abiuraret.

117쪽

DE VITIIS OPPOsre Is FIDE.

Licet denique ex natura rei orare in templ6haereticorum, etiam cum illis , nam si Princeps haereticus juberet, ut omnes cujuscumque

Fidei simul orarent , hoc esset licitum Catholicis , modo non fieret in odium Religionis, cujus contemptum nulla de causa pati debent fideles. Dixi , in resolutione , ex natura ei, quia aliunde hoc prohibetur ab Ecclesia.

CAPUT ULTIMUM. De misit oppositis Adei. OUAτuo vitia Fidei opposita enumerant

Doctores,quae sunt Infidelitas , Haeresis, Apostasia, Blasphemia, de quibus seorsim dicendum est breviter. Qu Io IM A.

Quid dicendum sis de infidelitate ρLI ca infidelitas secunilum nomen deno.

tare videatur aliquem pravum habitum oppositumFidei,quo illi omnes, qui non habent fidem, dicuntur infideles attamen duplex est infidelitas, negativa positiva. Negativa est ea qua aliquis dicitur Infidelis, ob hoc quod careat fides, ae qua nihil unquam audivit Positiva est ea qua quis dicitur Infidelis quia cunaudierit mysteria Fidei , illis credere contempsit, vel noluit.

118쪽

DE ITII OPPOSITI FIDE. 3

Dico primo , infidelitatem positivam est e

peccatum , de illa enim habetur Marci ultimo. Qui non crediderit, condemnabitur: Quod intelligendum est de adultis qui credere potuerunt noluerunt ista infidelitas positiva v catur Piavete Αffectionis , .negativa , Purae negationis. Infidelitas pure Negativa , res pectu eorum qui nihil audierunt de Deo , nec audire potuerunt , non est peccatum ignorantia enim in vincibilis a peccato excusat. Quod si contrarium sentire videantur Aug. Lib. defratiari lib. arbit Cap. 3. m. Prosper Lib. 1. de vocat Gentium Cap. s. per hoc tantum volunt ignorantiam legisi fidei, non impedire , quominus iuste torqueantur in inferno, non propter Infidelitatem , sed ob peccata in Iegem naturae commissa. Resolutio nostra probari potest ex Ioa. Is . Si non venissem, Guo-quutus eu mn fuissem , peccatum non haberent: ergo, cum non habuerint Evangelium , nec habere potuerint , in Evangelium non peccaverim t. Quod si Evangeli sonus in omnem terram exierit , hoc est ad principales partes, non in omnibus adde quod potuerit extingui ubi publicatum est. Dico . . Infidelitatem Positivam dividi in pagani simum,Iudaismum, Harie sim .pagani Gmus est infidelitas eorum qui nullo modo

Christum profitentur , neque Venturum , aut

jam venisse Iudaismus est infidelitas eorum ui profitentur Christum venturum , postquam des dictat ipsum venisse. Haeresis est in fide Iitas eorum qui credunt quidem Christum

yenisse, sed in aliquibus Atticulis Fidei discre-

119쪽

6 DE UITIIS OPPOSITIS FIDEI.

dunt. Infidelitas formaliter sumpta non est omnium peccatorum pessimum , nam odium Dei majus est Lmaterialiter autem sumpta , est maximum , quia habet anneaam privationem Charitatis, aliorum habituum infusorum. Inter has dii fidelitates grauior est Haeresis, quia Haeretici resistunt veritati formaliter receptae , Iudaei resistunt veritati susceptae in figui ais Pagani nullo modo suscepi aes in priomis est major contemptus , in secundis minor

in tertiis minimus.

Dico tertio 'ubd disputatio eum infidelibus& haereticis sit illicita , quando suscipitur

temere ob ostentationem sui, etiam si sit priuata. Est etiam illicita si fiat cum animo dubio , ita ut disputans paratus sit Fidem suam re linquere, si rationes contrariae magis illi pla,cuerint. Est tertio illicitii, quando nulla speratur utilitas Eccli. x. 2 cn debet essundit, sermo . ubi auditu non es me peccatum I, fidelis augeatur per accidens resistendo Fidei Di Dputatio publica illicita est , nisi de consensii Piae latorum, ex Conc Calce ach. 3. ad illos enim spectat conservare, propagare idem. Quantum ad communicationem cum infidelibus licita est in rebus civilibus politicis, de illicita in his quae pertinent ad cultum in fide Iitatis. Primum habetur ex I. Cor. 7. Si quis frater uxorem babet infidebm et hae consentit

habitare cum alio , non dimittat .llam. Secundum ex L. Cor. 6. Nolite iugum ducere cum ino

Dico quari , Principes Christianos non

posse cogere Infideles sibi non subditos ad si-

120쪽

DE ITII OPPOSITIS FIDEI.

dem aut baptismum , hoc enim prohibetur in jure Canonico C a mjores extra de Bapti mo . Unde ait Au Lib. 2. contra litteras Petiliani Cap. 3. μιμ invitu adsidem cogen--ου s. Quod si Luc. 14. Christus dicar Compelle intrare , hoc intelligitur de fidelibus, ex Aug. Epist. o. Idem a fortio ii dicendum est de Piriatis quod non possint cogere ad Bapti Gmum, ex I. Cor. Quid enim mihi de iis qui seruiunt 8 per quod intelliguntur infideles Pos. sunt tamen cogere haereticos , quia licet sint extra Ecclesiam . quantum ad internam unionem , quae fit perridem , sunt tamen subjecti Ecclesiae ratione Baptismi, sicque illos Censu, ris cogere possunt. Quantum ad infideles sub. ditos Principibus , Scotus tenet posse ab illis

cogi ad fidem , quia inquit laudatur in Conc. Tolet. 4 Princeps Sisibutus qui Iudaeos sibi subditos ad fidem compulit. li negant ex metu Sacrilegi j,in dicunt zelum Sisibuti fuisse

Iaudatum , non factum. De hac dissicultate loquuti fuimus in disput de Bapt. Licet Iudaei pagani non possint cogi ad fidem directe, possunt tamen cogi in directh. Primo , negando illis habitationem in regno , nisi praedica tionem audiant , quod habetur ex praxi Ecclesii Romae enim jubentu Iudaei ad Catechisinum venire certis diebus et Secundo , imponendo illis majora tributa , quam Christianis, intra tamen limites justitiae aerii, eos expellendo a regnis fidelium , dum est periculum subversionis Uiade in Concit Tolet. de consensu Regis Hispaniae trocerum , statutum est , ne quis sedet et tu tuon , antequam

SEARCH

MENU NAVIGATION