Theologia Scoti a proxilitate, et subtilitas eius ab oscuritate libera et vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyvin, ... In quatuor partes divisa. Prima quarta pars

발행: 1671년

분량: 603페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DE CHARITATE. 17

reddi aqualia Per respectum ver5 ad consanguineos , debet praeferri insignis amicus cui eximiis beneficiis devincimur , illis etiam qui sunt in primo gradu i non enim illis debemus, qudd simus consanguinei lami eis autem debemus , quod eximia illa beneficia dederint, utpote defensionem vitae aut conservationem honoris: Unde Augustinus vocat amicum dimidium animae . Confess. 4. ristoteles ait 9. Ethic. 9. Amicus es alte ego. Quod in tellige de consanguineis , ut sunt simpliciter contanguinei , non vero ut etiam amici sunt.

De ὸctibus Charitatis. EX Charitate multi effectus resultant, quo

rum alii sunt interni, alii externi. Inter primos , proximus, immediatus est amor actualis seu dilectio Dei Proximi, ex quo sequuntur Gaudium, Pax misericordia Pergaudium intelligitur delectatio quaedam interna in voluntate residens, qua ipsa voluntas de lectatur , dum quiescit in Deo possesso per amorem , unde ad Gal. s. Gaudium numeratur inter fluctus spiritus sancti qui procedunt ex Charitate. Per pacem , intelligitur consensio appetitus sensitivi cum voluntate in consensio voluntatis propriae cum voluntate aliorum, Unde dicitur de justis , Ps. 118. Pax multa dii. 'obui legem tuam, d de peccatoribus Esai

182쪽

iis DE CHARITATE.

8. Non es pax impiis cin se enim caro semper concupiscit adversus Spiritum,in ipsi cum aliis semper habent jurgia. Quod si justi aliquando

inter se dissentiant , ut Paulus QBarnabas Act. Is sit cui Hieronimus Augustinus , dicendum es diversita ic opinionum posse consistere cum unione voluiuatum. Per Misericordiam denique intelligitur dolor seu tristitia de malo alieno in voluntario , apprehenso ut proprio , cum voluntate ipsum sublevandi. Alii dicunt, hunc actum esse a Charitate, quae cum proximum diligat, ipsius mali miseretur: alii volunt , quod si ille dolor se extendat ad malum poenae , sit actus Misericordiae quae distinguitur a Charitate, a qua tamen imperatur , si vero se extendat tantum ad malum culpae , sit actus Charitatis. Porr actus externi Charitatis solemniores sunt Eleemosyna .Fraterna Correctio , de quibus nobis est

agendum.

De Eleemosua.

OV diffuse de Eleemosyna discurrere

voluerit, habebit plurima, tum ex Patribus Graecis, Bassilio in concione super haec verba Lucae, Destruam horrea mea, Gregorio Nisseno Basilii fratre oratione de pauperibus amandis , Gregotio Naziaueten in oratione de pauperum amore , m. Chrysostomo Lib.

cte eleemosinat misericordia tum ex Patriq

183쪽

DE CH A RITATE. Is

bus Latinis , Cypriano Lib. de opere meleemosyna, Ambrosio Lib. I. de ossiciis Cap. 36. ex Augustino Enchiridi Cap. V. Hic

autem summe necessaria tantum tractabimus nostrae brevitatis solitae semper memores.

Dico primo quod Eleemosyna sit actus,

quo damus alteri in miseria constituto aliquid, ad sublevandam illius necessitatem. Quod si hoc fiat ex ana ore Dei est actus Charitatis in fiat ex naturali compassione , est actus Misericordiae naturalis 1icut miseria proximi duplex est , nempe corporalis, spirituali sic duplex est eleemosyna corporali sin spiritualis Eleemosynae corporales continentur hoc versu, sit , poto, cibo, ego , tamiae , condo spirituales isto , Gnsule, castiga solare, remiste, mora. Haec verba ex rudimentis Fidei patent Notandum tamen est , praeter has species Eleemosynae, alias reperii P sed istae numerantur, tanquam praecipuae . Dico secundo Eleemosynam multas conferre utilitates, quarum aliae sunt communes

illi, omnibus virtutibus simul , aliae vero sunt ipsi propriae. Primae utilitates sunt, qu Ad habeat honestatem Virtutis, quod habeat vim merendi, si fiat in gratia ob amorem Dei, quod satisfaciat pro poena debita peccato: Tria enim opera satisfactoria assignant Theologiloquentes de Poenitentia , nimirii mirationem , Jejunium, Eleemosynam. Utilitates propriae eleemosynae sunt, quod remittat peccata, ab inferno liberet, irae servet a peccatis , Tobiae . Ueemosna ab omni peccato tas morIeliberar, I aeternario non patietur an,

184쪽

ico DE CHARITATE.

mumire in tenebras. I. peccati.

Dico tertio Eleemosynam non habere vim remittendi peccata ex opere operato, ut habent Baptismus, Poenitentia , quia si hoc est et, haberetur ea scit plura , vel ex judicio Ecclesiae explicantis Scriptura. Ecclesia autem tantum determinavit de Sacramentis, qudd conserant gratiam ex opere operatori ergo e natura sua Eleemosyna non delet peccatum. Non

delet etiam per modum disposition praeviae, qua posita , gratia conseratur tollantur peccata , ut faciunt Contritio, Amor Dei super omnia , qui , posita Eleemosyna , sublatis actibus cujuscumque virtutis , gratia

conserretur, quod falsum patet ex Paulo, i. Cor. I3. Si snbuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem Autem non habuero,

nihil mihi prodest.

Dico ergo Eleemosynam conserre suos effectas impetrative, desper accidens. Primo Impetrative, quia cum recte fies, impetrat EDeo quasdam gratias actitates, quibus homo efficaciter movetur ad resurgendum a peccato, Aperseverandum in bono. Secundo, per Accidens , quando nimirum Eleemosyna procedit ex actuali Dei amore , propter quem Eleemosyna erogatur. Haec asserti, sicut praecedens est contra illos qui tempore Augustini, dicebant , Eleemosynam promittere certam peccati remissionem, impunitatem , licet aliunde flagitiosa esset vita , ut ipse Doctor testatur 2 s. de Civit. Dei Cap. Σ1. ωα .in fundabantur illi super contextum superius allatum Tobiae, in illos Danielis . Peccata tua Eleemodi

185쪽

DE CHARITATE. ict

bnis redime Et Luci Date Eleemo nam, ecce omnia mundaseunt mobis. omnia debent intelligi , ut diximus. Impetratorie in per accidens , non formaliter, per se. Dico . Eleemosynam esse sub praecepto Di vino, Eccles. I 4. Eleemo Inam pauperis ne δε- fraudes : Et poster Declina pauper sine tristitia aurem tuam , redde debitum tuum Ratio as fertionis petitur ex natura Charitatis, ad quam pertinet , non solum velle bonum proximo, sed etiam illi bonum facere, ex Ioan s. NON diligamus verbo , neque lingua, sed verec veritate Λdde quod , si Eleemosyna non esset praecepta sub peccato mortali , non diceret Christus reprobis, Math. 1s maledictis&c Esurivi enim, c. Non obligat tamen hoc pia ceptum , si non habeas unde des Eleemosynam, vel si habeas, .non cognoscas necessitatem pauperis, vel si habeas, cognoscas , credis tamen alium sublevaturum esse pauperem . Vel denique, si cum his omnibus, non possis subvenire pauperi in extremis degente, nisi illa erogando quae tibi vel parentibus in pati necessitate pontis necessaria sunt. Porro, Eleemosina est etiam de Iure Naturali, sicut proximi dilectio juxta istud principium , Quod tibi vis feri alteri feceris.

Dico 6. Quemlibet teneri facere Eleemosynam proximo in extrema necessitate constituto , modo illa necessitas nota sit; non tantum

ex relatione indigentis , qui suspectiis est in sua causa nec Parochiani aut Consessarii, qui potuerunt decipi , sed ex assertione alicujus qui talem necessitatem viderit In dubio ta-

186쪽

, DE CHARITATE.

men inquirendum est de illa. An extra illain necessitatem quis teneatur Eleemosynam largiri 3 Ut ad hoc respondeatur , notandum est

quod bona ex quibus fieri potest Eleemosyna,

vel sunt necessaria vitae dantis , vel sunt superflua vitaeri necessaria ad ejus statum , vel superflua tum vitae tum statui. Si bona sint nece saria vitae, nullus tenetur illa erogare proximo, Charitas enim a seipso incipit , si tamen indigens sit persona publica , necessaria ad salutem communitatis is in extrema necessitate posita, tunc debet illi subveniri de bonis neces sariis propriae vitae. Dico . Quantum ad bona quae sunt super-

sua vitae & statui , r. ad conservandum decenter suum statum , aliqui tenuerunt non debere fieri Eleemosynam ex illis bonis praecepto , nisi in extrema aut quasi extrema necessitate extra quam dixerunt , illam esse tantum de consilio Sic Alensis, Turrecremati, Panormit. Antonin Durandus malii: Nos vero, cum D. Thoma, Cajetano Abulensi, Lyrano, multis, dicimus , divitem habentem supei flua neque ad vitam, neque ad decentiam status necessaria, teneri sub peccato mortali erogare de illis, pauperibus, non tant sim in vera, sed communi paupertate existentibus des divisio re-rii ex communi gentium usu introducta cederet

in praejudicium pauperum, si divites habentes

superflua non tenerentur de illis erogare pauperibus Adde quod ille non censeretur amare proximum , quem videret necessitate communi

pressum , si illi non succurreret de superfluis naturaein statui hoc insinuat D. Thomas ,

187쪽

DE CHARITATE. Iς3

α 2. Quaest 3 Art. . dum dicit , dare Eleemo synam de superfla esse in praecepto dare Eleemosynam in extrema necessitate , quae duo distinguit. Dico . aliam esse contrarietatem inter Doctores quo ad bona quae sunt superflua naturae,inecessaria statui: Alii enim tenent de talibus bonis non esse necessari faciendam Eleemosynam neque in gravi, neque incommuni necessitate, sed tantum in extrema. Sic Bonac. Disp. 3. Quaest. 6. Puncto 6. Num II. ubi plures authores allegato Valentia vero

cum aliis Dis p. 3. Quaest. 9. de Eleemosyna

Puncto . tenet, quod in gravi necessitate proximi , licet non extrema , debeat fieri Eleemosyna de bonis statui suo necessariis , quando quis minori suo incommodo notabile proximi

incommodum avertere potest ' Charitas enim amicitia Christiana violaretur, si amicus non Verteret grave incommodum amici , cum levitantum suo incommodo Pergravem nec itarem perfectus author intelligit illam quam patiuntur ii, quibus immineret longa in carceratio, captivitas, magna calamitas , vel si aliqui exciderent a sua dignitate. Dico . ex praecepto Charitatis faciendam esse Eleemosynam omnibus sive sint amici aut inimici sive fideles aut infideles , Deus enim

Solem suum oririsacitsuper iusti cs in fiat. Hoc est contra, viciessum solis justis Eleemosynam

fieri volentem ex Eccles It Benefac humimne dederis impio: Sed hoc intelligitur de impio, ut impius est, non ut proximus I nc des impio Eleemosynam , ut per illam laveatur in impie-

188쪽

tate. Licet inimicis privatis danda sit Eleemosyna , nisi ex hoc tibi immineat incommodum ;inimicis tamen Reipubi etiam in extremis non est eroganda, si periculum sit ut illi noceant. Non satisfacit huic praecepto , qui laboranti

necessitate extrema dat aliquid , non gratis , sed ratione mutui aut contractus , quia nota sussicit succurratur necessitati alterius quocumque modo fiat , sive Eleemosina , sive mutuo , ut vult Adrianus , sed necesse est, ut hoc fiat per actum praeceptum, nempe per Eleemosynam , cujus aliter praeceptum destrueretur: alias non teneretur jejunares, qui per alias a fictiones corpus suum maceraret. Si tamen ali

quis esset tantum pauper Parisiis, dives Lugduni, sussiceret pro tunc mutuum: Si etiam aliquis indigeat tantum aliqua re , usu non consumptibili, ut equo , veste, lecto , c. mutuum lassicit, secus de re consumptibili usu, ut potu&cibo. Idem dicendum , si indigeat tantum pro tali tempore is non pro alio, V. G. si quis a latronibus captus indigeret centum nummis ut liberaretur , quos tamen de

facili posset recuperare. Porro , qui non dedit

Eleemosynam , non tenetur restituere , quia

talis obligatio oritur tantum ex praecepto justitiae deinde , praeterita necessitate , ipsa cessae obligati, Unde nec tenetur extinguere debitum quod cum aliis contraxit pauper, dum erat

necessitate pressus. Quo ad Ecclesiasticos labentes bona Ecclesiae , si de illis non faciant Eleemosynam credunt aliqui , ipsos ad restitutionem teneri , quia illam debent ex justitia, in quantum, licet sint Domini fructuum quos

189쪽

o CHARITATE.

percipiunt , qud ad eam partem quae est nece Latia ad status sui honestam sustentationem tamen sunt tantum dispensatores , quo ad aliam partem, quae est superflua personae, statui Unde , si illam non expendant in pia opera,

ad restitutionem tenentur. Sic Alensis , Palu-danus, Major, minter alios Navarrus, qui hoc conatur probar in Tract d di reditibus

Eccle. Aliis haec opinio rigidior videtur,

unde dicunt, Beneficiarios esse Dominos bonorum suorum sic debere quidem superflua personaes statui expendere in pias causas sub

peccato mortali, non tamen teneri ad restitutionem , si hoc non faciant. Sic cum plurimis

D. Thomas.

Dico Io Eleemosynam debere fieri ex bonis propriis, quia est actus dominii 'in extrema tamen necessitate, ubi bona propria desunt, fieri potest ex alienis, quia tunc omnia sunt communia. Qui habet bona aliena sibi deposita, potest illa dare in extrema necessitate, ab que obligatione restituendi , modo non habeat propria, ob rationem allatam. Qui non habet propria , potest capere aliena , ut iubveniat alteri in extrema necessitate ; quia iste alienum capere posset , nec ullus istorum tenetur ad restitutionem , quia illa bona debentur pauperi Meretrix quae pretium meretricii accepit, potest de illo bono Eleemosynam erogare , qui acquisivit dominium ejus pervoluntatem dantis. De bonis quae acquisivit Simoniacus per Simoniam, fieri potest Eleemosyna in uia illa non sunt acquirentis , nec de

bent restitui illi qui ea dedit, quia dignus esti

190쪽

ut in poenam criminis illis privetur Ergo possunt tradi pauperibus.

Dico ultimo , Eleemosynam posse fieri ab

illis qui habent dominium, seu plenam admi-m strationem bonorum temporalium , ab eis qui consensum habent ab illic, sive expressur sive tacitum. Ex quo sequitur, PraelatosReligio sorum , habentium administrationem bonorum quae illis elaigita sunt, posse ex eis facere Eleemosynam, licet apud Mendicantes non habeant dominium. Hoc possunt etiam facere Religiosi inferiores cum consensu saltem tacito superioris, secus non possunt imo si ipso invito,

donent notabilem quantitatem bonorum Monasteri alicui externo , peccant mortaliter racdans, recipiens tenentur ad restitutionem

quia ille iniuste dedit ciste injuste accepit aetcnetur reddere Monasterio rem , si extet , vel id in quo factus est ditior, si non ex tetri ille ve- Io tenetur admonere recipientem , ut resti Miuat vel, si non velit , tenetur curare specialiter ut resarciatur bonum Monasterii. Filius, Uxor,in Servus possunt de bonis Patris , Maritii Domini dare aliquid cum consensu eorum saltem tacito sine consensu , potes h xor dare de suis bonis Paraphernalibus , non dote, cujus administratio ad Maritum spectat; imo , si Maritus nollet dare Eleemosynam deberet illam facere Uxor de bonis comunibus sibi .sponso Filius potest invito Patre, elargiti de bonis Castrensibus , aut quasi Castren-hbus Per bona Castrensia, intelliguntur illa quae Filius acquisiviti bello, vel ex donatione Regis per quasi Castrensia , intelliguntur

SEARCH

MENU NAVIGATION