Theologia Scoti a proxilitate, et subtilitas eius ab oscuritate libera et vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyvin, ... In quatuor partes divisa. Prima quarta pars

발행: 1671년

분량: 603페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DE BELLO. I 87

Sellum gesserant. Secundo , Ana baptistae inter . dicebant Bellum saltem Christianis , fundati in illo textu Scripturae Matth.46. Omnis quio oderit adiδ, aloperibit;&. in hoc sequebantur

Iulianum Apostatam , qui ut impediret , esse defenderent Chiistiani ab injuriis quas illis

serebat , solitus erat eis objicere hos cortextus, Si quis te percusserit in na maxilli, rabe,Dialiam Matth. s. ad Rom. Ἀ. Nulli malum pro malo reddentes. Lutherus tertio omne bellum non prohibebat, sed dicebat illicitum esse in particulari contra Turcas, in articulis enim damnatis a Leone X. ait , raciari adversi Turca es repugnare Deo misiant, iniquitater nostras periris hoc tamen revocavit M tale

bellum commendavit Principibus Christianis, si enim non liceret se eripere a captivitate tyrannica , quomodo in Libro Judicum, Iudices muces populi saepius pugnassent ad Judaeos eripiendos a servitute Gentilium Superest ergo tantum , ut confundamus duas primas haereses, sed antea. Dico secundo mellum esse licitum ex natura sua modo certas quasdam conditiones habeat. Primum probatur ex praxi in universo orbe usitata in in quolibet tempore , quod certe non contingeret , si haberetur a natura prohibitio ejus , aut a jure divino , vel humano Ratio nostra est , quia ex natui a ipsa competit hominibus jus propulsandi injurias , impediendine inserantur in aliquando ulciscendi in injuriatores , ut cives tuti maneant in posterum,

quod non potest saepe fieri sine bello , quando maxime nullus est superior utrique parti Con-

212쪽

188 DE BELLO.

firmat scriptura bellum esse licitum. I. quia illud Deus imperavit contra Madianitas Num.11. contra Amalecitas I Reg. Is x. Quia Deus opem tulit praeliantibus Exod. 7. Deuteron. I. ω2. Paralip. 2 o. Ps. IT 3 Qesa Joannes Baptista , Luc. 3. bellum approbat, praescribens leges militibus , ut non perderent salutem animae 4 Quia Deus interdum stupen dis miraculis praestantium adjuvit conatus, quando V. G Iosue 6 ad clangorem tubarum corruerunt muri civitatis Hierico . . Regum 9. Angelus Domini percussit una nocte centum octoginta quinque milliacissitiorum in illorum castris. Dico tertio , tres requiri conditiones , ut bellum fiat licite mempe legitimam aut horitatem indicendi bellum , causa justam , intentionem rectam. Si una harum conditionum desit , bellum est illicitum is prima absi, vel secunda, bellum est contra Iustitiam , Onus restitutionis incurritur , si tantum desit tertia , bellum est contra Charitatem in restitutio non est necessaria. Authoritas illa est in Principes, aut in Republica perfecta , quae

non habet Superiorem a quo reparationem injuriae exigere possit quod intelligitur de bello Offensi voci quantum enim ad deffensivum, euilibet privato homini licitum est naturaliter se defendere. Quantum ad justam causam , est, cum reperitur necessitas impediendi , aut repellendi, aut ulciscendi injuriam: Non est autem justa causa , quando reperitur alia via injuriam vindicandi aut propulsandiri quia tot Qtanta mala oriuntur in belli, ut ad illud recurre

213쪽

non liceat , nisi urgente necessitate. Quantum denique ad rectam intentionem , ipsa requitiis

tur, quia si quis Princeps injuriam passus est et ab alio Principes, posset ut juste vii armis

ut repararetur illa injuriaci si tamen praelia tetur ex motu vindictae , bellum esset illicitum,

non tamen injustum, modo haberet aliam duplicem causam.

Dico quarto , bellum licitum fuisse in Veteri Testamento in etiam in novo. Ratio utriusque est, quia Bellum ex sua natura est licitum, ut probavimus ergo non potest fieri illicitum, nisi per legem prohibentem, quae nulla invenitur in veteri aut in Nova Lege Deinde si Bellum esset nobis illicitum , vel esset propter damna quae ex bello oriuntur , vel propter obligationem quam habemus diligendi proximos etiam inimicos , vel quia tenemur condonare offensam. Non primum , quia plura mala pota sunt impediri per bellum , quam ex illo sequerentur ri posset enim tota Respublica in potestatem venire inimici , qui plurima damna afferret: Non secundum, quia debemus nos praeferre inimicis : Non tertium , quia possumus ex justitia exigere satisfactionem injuriae. Quantum ad textus Scripturae , qui videntur bellum interdiceres, sic solvendi sunt. Quando dicitur Matth. s. Si qui te percusseritin una maxilia, praebeulli Miam : hoc non est absolute nece satium , alias secisset Christus, qui tamen dixit, Ciar me caedis sed per hoc privatam vindictam vult arcere cita quod accepta una injuria,

parati simus ad aliam , potius quam vindictam samere sic etiam intelligenda sunt haec ver-

214쪽

rso DE BELLO.

bala qui dium acceperint,tiai peribuni, suppleex motu privatae vindicta , quod tar en non

prohibet bellum , quae suscipitur aut horitate publica Quando dicit Esaias Cap. 2. Non le--vabit Gens contra Genlem gladium ter hoc tantum indicat , non fore bellum in aduentu Metasiae. Si in Conc Nic. Can. ij praecipitur , ut Chiistiani qui antea militiam reliquerant , cpostea ad illam redierunt , sint decem annis in poenitenti, hoc intelligitur de conversis , qui militiam Licinisaut Diocletiani imperatorum infidelium reliquerant , ut se darent Christo, wpostea ad eandem militiam reverti praetendebant abnegando fidem receptam. Dico quinto, posita jussa causa , non posse Ballum offensivum indici , nisi prius satisfactio petatur ab adversario , quae si offeratur,

non debet indici bellum , imbri postquam inchoatum est, offeratur satisfactio, bellum cessare debet, modo , cum reparatione injuriae,

bona in bello expensa resarciantur. In bello justo lieitum est facere hostibus omnia quae ducunt ad finem belli. i. ad recuperationem rei ablata , ad injuriae reparationem , ad pacem stabiliendami reducendum hostes, ut non Valeant in posterum damna afferre reipublicae quae omnia sunt finis belli. Ex eo possunt hostium bona diripi , usque ad sum cientem compensationem injuriae,& non ultra,excepta praeda quam accipiunt milites que ex ure Gentium pertinet ad milites capientes illam nisi lex regni vel consuetudo velit , quod spolia militum ad Ducem afferantur , ut dividantur promerito praeliantium , sicut secit David i. Reg.

215쪽

DE BELLO. I I3o Possunt etiam interfici hoste , bonis poliari, carcere detineri in servitutem redigi, exceptis Christianis a Christianis captis, choc in gratiam fidei. Quantum ad innocentes, non licet eos occideres, Exod is Insontem .ustum nc occides , nisi accederet mandatum speciale Dei rata. Reg. s. ubi dixit Deus Saulii Per ut Amalech interfice a mira usque adjuberem et parvulum atque lactentem per accidens tamen possunt occidi , cum sine distinctione tormenta bellica plures occidunt. Quoad bona ipsorum, idem dicendum est, ac de vitari quod scilicet tolli non possint , nisi per illa bonum praestari possit nocetibus hostibus, quod facit, ut aliquando spoliari possint navibus, frumentori equis Ratio nostra est , quia sicut Rex in suo regno non posset spoliare vita aut

bonis suos subditos innocentes ita nec alios, quando non nocent , aliqui tamen , ut noster Pontius, putant innocentes posse vita, bonis pii vati , dum conjuncti lunt particulariter

cum nocentibus seu mulieres , fili , singulares amici modo etiam tanta si injuii , ut competens vindicta sumi non possit de nocentibus , nisi cum illis occidantur personae singulariter conjunctae. Quo ad Ecclesias denique, semper sua immunitate gaudent , nisi ad illas fugiant hostes , ut se detendant , unde non debent muniri ad oppugnandos hostes , bene autem ad conservandos Ecclesiasticos , Laicos

innocentes.

Dico sexto , ut jam antea , bellum non posse

fieti sine usta causa , sed sciendum est ex Bonacina, quod similites sint subditi Regi bel-

216쪽

Ianti, vel eius stipendiarii ante bellum iussicit ut sciant bellum non esse injustum , nam in dubio praesumendum est pro Regein illi obediendum , si tamen fama communis diceret, bellum esse injustum , inquirendum esset de rei velitate, alias esset ignorantia crassa Ut tamen non subditus vel stipendiarius accedat ad bellum , debet habere cognitionem moralem de justitia belli i quia nulla necessitas illum cogit ad sedandum Principi alieno cum periculo inserendi damnnm injustum suo proximo; illa autem cognitio erit sussiciens , si credat Principem ita aequum , ut non esset bellum injustum suscepturus Bellum saepe est ex utraque parte justum sol maliter quando scilicet

uterque Princeps , re maturius examinata,

credit se habere justam causam bellandi Non potest tamen ex utraque parte esse justum materialiter quia utraque pars non potest habere justam causam a parte rei. Quando causa belli est dubia , haec sunt digna notatu Primo , si alter Principum sit in possessione V. G.

urbis in contestatione existentis , non tenetur

qui illam possidet alteri tradere eam , quia est possessis bona fidei in dubio melior est conditio possidentisci alter etiam non potest propter hoc illi bellum declarare , quia jus fa- et posse sibi , quod pro tunc violaretur per bellum: Unde iste deberet rationibus declarare jus suum illi, qui etiam eas deberet audire;

per quas rationes , si non esset convictus , non teneretur cedere urbem , ne alter posset illi propterea bellum inferres, si maneat dubius de aure suo , ob rationem allatam. An autem debeant

217쪽

DE BELLO.

gebeant deserre hanc controversam ad arbitrum , negatur communiter ; quia principes

supremi sunt judices in sua causa, sic debent tantum sequi regulam uris , unde possessori potest illam urbem retineres, quia jus favet possessori, Actor non potest bellum declarare, quia violaret jus quod habet alter : Si tamen

uterque convenisset de arbitro , deberet sequi ipsius determinationem Secundo , si Principum alter venit in possessionem urbis illius post

bellum inchoatum, non censetur possessor bonae

fidei in sic, cum uterque maneat dubius , debet fieri divisio illius, compositio litis pro quantitate dubii. Tertio , si neuter Principum est in potestate rei controverse , idem dicendum 'uod manente dubio, debeat compensatio aut divisio fieri, quia nullus potest praeliari. Quarto, post obitum Regis , qui libet haeredum praetendat successionem , tunc

Respublica est superio , quae litem dirimere debet, sicut in schismate Ecclesiae. Dico septimo , jure Ecclesiae prohibitum esse bellum Clericis, Monachis , ita quod

propria manu pugnare non ominici ex Cap. Eo 30 . o. D. Map. Quicumque ex Clero. q. q. s. quod habetur L. Timoth et Nemo mistitam Deo, 3mplicatse negotiis saeuiaribus. Pota

sunt tamen suadere bellum, Principem saecularem evocare ad bellum suscipiendum prodefensione suae Ecclesiis, bellum indicere, ducem constituere qui bello praesit, similiterque bello interesse ad ferenda subsidia spiritualia,&in illo hortari milites ut fortiter dimicent, une intentione formali sano uiuis effundenduTom. IV. I

218쪽

unde, eum Innocentius III ait enormiter peeiacare Clericum, qui alios ad pugnandum incitat, intelligitur de bello iniusto Possunt Clericii Monachi ex licentia summi Pontificis an extrema necessitate pugnare propria manu, ficonsequenter hostes occidere , spoliare de facere omnia alia quae licite faciunt alii milites ἔδε hoc V. G. quando talis pugna necessaria est ad defensionem sui , aut reipublicae , aut exercitus qui sine ea esset periturus Imo etiam ad hoc tenentur , non expectata Pontificis licentia, quia hoc est de jure naturae nec in his

occasionibus incurrunt irregularitatem, quoniam ipsa non contrahitur , nisi in casibus a jure expressis quando scilicet aliquis alium ociseidit illicite . vel dat operam rei illicitae ex qua mors sequituri vel denique licite occidit tanquam Minister publicus justitia i in his inquam contrahitur irregularitas ex defectu persectae lenitatis , non vero in casu proposito; rigores enim non debent extendi , alias , qui juste occidit alium in defensione sui,esset Irregularis , contra Clement. Si furio . de homicidio. Adde quod , in his casibus Clericus

censetur habere licentiam interpretativam Pontificis, qua cessat Irregularitas si bel-

Ium sit injustum , omnes qui in caula sunt, sive consilio , aut auxilio ut fiat , sunt irregulares, si ex eo homicidium sequatur , etiam si illud non secerint , quia ad homicidium injustum

cooperati sunt Clerici vero , licet bellum sit justum , sunt irregulares , si pugnent sine lice tia Pontificis , vel extra casus necessitatis prae-- les loci hoc enim illis prohibet Ecclesia sub

219쪽

DE BELLO.

poena Irregularitatis. Hic quaeri solet , an Clericis prohibeatur bellum ex vi natus , negat Becanus , sed melius a mimat Valentia Disp. I6. Pun. . debelles, extra casus

necessitati pro tunc enim duo praecepta naturae urgent Clericos , per primum tenentur secundum dictamen rationis vivere consormiter suo statui, & proinde non se implicare negotiis temporalibus o per aliud tenentur defendere sei Rempublicam quae absolutὰ indiget defensione Clericorum , quod ultimum praeceptum praeponderat primo unde concludit Valentia f. Ne vero , extra casus necessitatis , invalidam esse dispensationem Summi Pontificis, qui nihil potest contra jus naturae sed tantum valere in illis casibus, ubi non constaret evidenter, si opera Clericorum esset absolute necessaria Reipublicae , tunc enim hoc explicaret Pontifex. Dico octavo pro solutione aliquarum quaestionum quae explicandae remanent qudd si tu arratur Primo, an possit fiet bellum contra Haereticos ae spondendum erit, posse fieri, mod Haeretici turbent pacem Ecclesiae vel

Reipublicae abetur enim exemplum Mosis, qui inter secit tria millia hona inum , quando pars populi commisit idololati iam. Quantii mad infideles Si sint subditi de facto Chiistianis ut sunt Iudaei in Italia , illis potest fieti bellum quando obsunt bono communi crimina committunt si sint tani Im de iure, non defacto subditi Principibus Christianis , ut sunt Turcae, potest illis bellum declarati,in ab illis auferri tenete quas habent a Principibus Christ

220쪽

stianis. Hoc potest, inquam, fieri ab illis Principibus qui ex successione habent us ad illas

terras , imoin ab aliis , maxime si accedat consensus saltem interpretativus Summi Pontificis. Si denique infideles non sint subjecti Principibus Christianis de jure , nec de facto, non potest cum illis iniri bellum a nullum enim jus habetur super illos , nisi impediant praedicationem Evangeli D, ut diximus , agendo de fide. Dum quaeritur secundo an licite possint Christiani in auxilium vocare infideles contra fideles 3 Distingui debet in dici , hoc non esse illicitum ex natura rei , qui , cum infideles possint ex justa causa praeliari cum fidelibus, sic etiam possunt vocari , ut juveot contra fideles; David enim I Reg. 18. praebuit Achis Regi Philistinorum auxilium contra populum Israel et Ratione tamen scandalii periculi hoc est saepe illicitum unde Deus prohibuit Israelitis, ne inirent foedus cum infidelibus,&ideo punivit Asa regem Iuda 1. Paralip. I F. DIosaphat etiam Regem Iuda , quia iste praebuit auxilium Regi Achas 1. Paralip. s. 4lle accepit a Benadab Rege Siriae. Si quaeratur terti, an semper liceat bellare 3 Respondeo

assirmative excepto tempore induciarum, unde in Die Festo licita est pugna , . necessaria sit, aut oportunior ad obtinendam victoriam; imo etiam si ita commode posset obtineri die sequenti , non esset prohibita sub peccato modi tali , modo audiatur Missa, ajunt Canon istam, quia bellum non est opus servile , cum etiam exerceatur a Principibus , unde in Cap. r.

de Trauga cs ac prohibeatur bellum a

SEARCH

MENU NAVIGATION