Theologia Scoti a proxilitate, et subtilitas eius ab oscuritate libera et vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyvin, ... In quatuor partes divisa. Prima quarta pars

발행: 1671년

분량: 603페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

maeula non sinu. Est inquam , tota pul-.chrarii doctrina Fidei in macula morum in ea nequaquam reperitur , sicut fit in doctrina haereticorum , nulla enim est secta P aganorum, Philosophorum Iudaeorum, Turcarum&m inreticorum, quae non contineat permultos errore rectae rationi contrarios. Hoc constat de Paganis qui innumera admittebant in suis titibus flagitia. De Philosophis antiquis hoc patet

etiam, quoniam legibus Licurgi permittebantur adulteria , Persae admittebant incestas nuptias cum matribus Tororibus rapud Massagetas , propinqui devorabant eos qui vieini erant morti mircani projiciebant cadavera hominum canibus , Platonis legibus, qua visae sunt omnium optimae , vel laudabantur , ve Ιpraescribebantur vitia, ut communio uxorum, extinctio conceptuum& Insantium caedes Mais humetani docent beatitudinem consistere in ciabo,potuin uxorum multitudines, multaque absurda statuunt in suo Alcorano Iudaei qui scripserunt post adventum Christi, multos errores admiserunt in suo Talmud, quod est ipsorum verbum Dei non scriptum Nam Rabbi Salomon maximi nominis apud Iudaeos in illud Genesis x. Hoe nune os is ossibus4 dicit radamum cognouisse omnes bestias , libidinemque non potuisse extinguere , quoadusque Evam habuerit, ipsumque Adam tantae fuisse staturae , ut

capite coelum tangere r. Quantum ad Haereticos, exploratos etiam errores habuerunt et nostici enim luxuriam omnem praescribebant, itabantque conceptum;

qui si sequeretur , foetum extrahebant de ute-

252쪽

D E ECCLESIA.

ro , contusum in mortario cum melle &pi pere devorabant , Montanistae sacrificium em ciebant ex sanguine infantis unius anni quem aereis a ciculis totum exprimebant Manichaei aequale peccatum esse volebant praescindere solium de arbore, ac interficere hominem, Do- natistae de montibus se praecipitabant , vel suia

focabant aquis, vel in ignem conjicibant rutessicerentur martyres.

Lutheran dicebant , infantes uti ratione dum baptistantur , audire verbum Dei, credere&diligere, quod est sane ridiculum Ana- baptistae in contrarium errorem inciderunt, asserendo infantes baptisari non posse , nisi usus rationis in illis adfuerit. Tandem Calvi-nistae omnia absoluta necessitate euenire dicebant , eumque faciebant authorem peccati. Ex quibus patet, omnes Haereticos multa contra rationem admisisse , quod nullo modo reperitur in Ecclesia Catholica , quam sanctam proclamat Concitum Constant in.

Objicies , in Ecclesia multos pastores & oves quam plurimas reperiri, in quibus nulla prorsus est sanctitas ergo vel illi non sunt in Ecclesia, vel ipsa Ecclesia non est sancta. Resp. non dici

sanctam, quasi solos iustos contineat, ut volunt Haeretici , quoniam est veluti Arca Noe in qua animalia munda cum immundis admittebantur, velut area in qua triticum reperiturcii palea; vel ut ovile in quo sunt oves ioedi: Sed dicitur Sancta in se, propter rationes allatas licet admittat in suo corpore membra putrida. Est inquam, sancta Ecclesia nostra, tum sanctitam liuellectus , quae consistit in carentia erroris

253쪽

in Fiqe , tum sanctitate voluntatis, affectus quae consistit in perfecta cordis munditia , qua luilibet Christianus ad Deum convertitur. Si quis dicat, A majori parte sumitur denominatio, major vero pars Ecclesiae in peccatoribus consistit multi enim sunt vocati , pauci vero electi. Antecedens falsum est , quando maxime major illa pars non est nobilior , homo quippe dieitur pulcher quando faciem habet pulchram , licet in alijs partibus aliquas habeat deformitates. Λdde udd licet omnia membra Ecclesiae sanctitatem non affectent in actionibus suis, eam tamen profitentur i, ideoque Ecclesia semper Sancta dicenda est, sicut omnes professi alicujus ordinis non minus Religiosi dicuntur , licet suae Religionis transgrediantur praecepta. CONCLus Io II.

EC cxasi Resormatorum non est sancta, quia tradit doctrinam sanctitati repugnantem, dum docet Deum esse aut horem peccati, nullum peccatum ab homine committi nisi Deo instigante, impellentes, praecepta Decalogi esse impossibilia , nec ab ullo , quamlum vis iusto seruari posse ; bona opera nullius esse valoris apud Deum , sed esse sordes, inquinamenta , praedestinatosis reprobos necessatio salvari vel damnari. Qu2d haec omnia sint contraria sanctitat , patet , Dicet enim aliquis intra se , si Deus impellit ad peccatum , cur illi

resistam 3 Si praecepta Decalogi impossibilia

sunt, non est cur caveam a peccatis, nec quod

sollicitus sim de praeceptorum Dei observatio-

254쪽

DE ECCLESIA 23

ne: Si bona opera nullius meriti sint, imo in-Quinamenta, sordes , vitari potius debent, tuam accumulari a praedestinati necessario alventur necessario damnentur reprobi, cur voluptatibus non indulgeam , si in praedestinatus 3 si uero sim reprobus , quid iustia bonis operibus studebo

Confirmatur quod sanctitas non reperiatur in Ecclesiis Reformatorum, quarum capita, nimirum Lutherusin Calvinus fuerunt perversa, ubi institutores Ecclesiae Romana nimirum Patriarchae , Prophetae Apostoli, Martyres , Doctores , Confessores in alii sunt tam

sancti , casti, pii, ut nil habeant quod reprehendi possit ab Haereticis. De Lutheroa constat illum fuisse infamem , nam cum duplici Castitatis uoto astrictus fueries fuit enim

Monachus sacerdos utrumque votum Violavit , dum relicto Monasterio sacrilegas

cum Moniali contraxit nuptias , reliquoque vitae decursu in damnato Concubitu perseveravit, quod sine dubio maximam infamiam redolet. Quantum ad Calvinum , quis ipsius infamiam contestari potest 3 quippe qui Novioduni in Picardia propter crimen Sodomiae publico judicio condemnatus fuit ad poenam ignis, quae intercessione Episcopi in Ustulationem serri candentis mutata est. Sic Hieronymus Bol secus Medicus Lugdunensis, in ita Calvini capite s. Sic etiam Laurentius Surius ad an Christi is 38. Thomas Stapletonus , in Promptuario Catholico , sabbato hebdomada tertiae in Quadragesima.

255쪽

D ECCLESIA.

ITA proprium est Ecclesiae 'ubd sit univer

salis seu Catholica, ut inter alia quae tenebant Augustinum in gremio Ecclesiae erat haec qualitas: in caput enim ' Ioan sic ait, misissent qua, gremio celes a me enent Tenet me

consensu populorum , tenet authoritae miraculis snchsati, spe nutrita , charitate aucta, vetustate firmata , tenetsuccesso sacerdotum ab ipso Petro, renet denique ipsum Catholicae nomen , uod ita infὸν tot hareses Ecclesia sola Diuuit , ut cum omnes haretici se Catholicos dici velint , quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad Catholicam Ecclesiam conveniatur , unus haereticorum Basilicam suam audeat ostendere. Conformiter ergo Aum

sustino erit nostra.

ΕCoxus A dicenda est Catholica , seu

universalis. Est inquam Catholica tribus de causis primo ratione loci, quia per uniuer sum orbem diffusa est , et ratione temporis, quia semper duravit, durabit 3 ratione ho minum salvandorum , qui omnes ad Ecclesiae gremium vocantur , si salvari peroptant. Primo est Catholica seu universalis ratione locorum , cum sit per totum orbem diffusa, Deque unius Regni aut Provinciae terminis definita, ut haereticorum caetus unde Augusti

256쪽

tius docet , Ecclesiam esse ubique, haeresim pariter, cum hoc discrimine , quod Ecclesia est ubique una haeresis vero ubique diversa Haec assertio fundatur in illud Evangelij In

omnem terram exivit sonu eorum inde nullum

est regnum , nulla natio nobis cognita quae hanc Religionem vel non habeat adhuc, vel aliquando non habuerit , vel non incipiat haberes, ut videre est apud Indos,Iapones, Persas, Nahumetanos , Tartaros , Brasilios, exicanosin alios omnes apud quos reperiuntur tem pla , vel saltem altaria , imaginesque Christi& Sanctorum in celebrantur Missae , sicut&administrantur Sacramenta in hoc per praedicationem Apostolorum, virorum etelo incredibili animatorum, qui Evangelium Christi in quemlibet terrae angulum portavere.

Dicitur 1. Catholica , quia semper fuit, semper erit , ubi aliae sectae post eam inceperunt , sensimque interiere , ut hor enim cujuslbet , locus , ortus , oppugnatio .damnatio facile ostenduntur I pro vera autem Eccles L, ad Deum initio mundi , ad Christum in

medio saeculorum recurrendum est ad si-rrem usque temporum. Ex ipsomet ore haereticorum Religio se Ecclesia nostra per mille annos absque ulla interruptione duravit a tem

pore scilicὰ D. Gregori quod ultro jure

negamus in ubi vix ullam haeresim reperies, quae per unum saeculum duraverit , sine maxima sui diminutione. Adde quod continua successio Pontificum a D. Petro, ostendit ipsius Ecclesiae antiquitatem. Si enim Irenarus lib. I, cap. s. numeret Episcopos Romanos

257쪽

Lutherani inveniantur. Quantum ad Calvi ianum , ipsius error tam brevi duravit , ut penanatus, pene divisus fuerit, nimirum per Libertinos in Gallica , per Puritanos in Anglia, per Trinitarios in Polonia, Samosatenos in Transylvania. Terti haeformatorum Ecclesia non est Catholica ratione salvandorum , nam omnes qui salvantur, in Ecclesia reformata non salvanturialias ante Lutherum, Calvinum per mille quingentos annos , nullus evasisset salvus. Imo nullus in ea salvari potest; salvaretur enim

vel per Fidem solam , vel per Fidem operibus

conj ctama non primum quia Iacob. 1 fides sine operibus mortua est , nemo potest salvari mortua fide Nec secundum , quia si aliquis salvaretur Fides operibus simul , non esset Lutheranus aut Calvinista , sed pure Catholicus, quoniam Ecclesia in Christianis tantum exigit fidem & opera. o. IV.

De uluma nota Ecclesia qua Apostolica dicituri L Ica ex praecedenti conclusione Ecclesia Christi sit unrversalis, Catholica,

non minus tamen Romana dicenda est in hoc haereticis non licitum est nos arguere, qudd ad locum particularem definiamus Ecclesiam quae universalis est mam Ecclesia dupliciter potest sumi , primo pro Ecclesia palliculari, quae Roma fuit ab initio, nunc est.

258쪽

DA ECCLESIA. 137

secundo pro tota collectione omnium Fidelium , qui toto orbe diffusi Romano Pontifici adhaerent. Primo modo sumpta , Ecclesia Romana non est universalis , sed ad summum Patriarchalis, solum Patriarchatum occidentalem continenso sumpta vero secundo modos ut sumimus reveraci est universalis , quia toto orbe diffusa est in Romana dicitur, quia Romanus Pontifex illi praeest , sicut totius orbis Christiani Ecclesiis. Non fuit autem sit ne speciali cuia factam, ut caput Ecclesiae Romae sederet, ad quam primo Christus destinavit Petrum, ut scilicet potentiam virtutis suae ostenderet Christus , collocando principes regni sui spiritualis , ubi mundus universi im-erii caput collocaverat. Non clament ergo aeretici , Romam esse meretricem illam cui nomen datur Babylon in Apocalypsi et licet enim talis fuerit aliquando , pro tempore quo gentilis erat, omnium gentium imbuta erroribus , contra Deum blasphemans messiundens sanguinem Sanctorum ex Hieronymo QT er- tui postquam tamen nomen Christo dedit, non amplius meretrix, sed sponsa fidelis fuit nominandi scriptam enim in fronte blasphemiam, Christi confessione delevit , inquit Hieron. Non obstante ergo hoc clamore haereticorum Ecclesia jure dicenda est Catholicari unde videre nobis remanet an sit Apostolici, in quo consistit ultima nota Ecclesiae,

259쪽

ΕCcιε si vere Apostolica est tribus de

causis i nimirum , quia ab A postolis funda ta es, quia doctrinam quam habet ab Apostolis accepit is ratione successionis continuae Pontificum ab apostolis. Primo Ecclesis Apostolica dicitur , quia per Christum qui est Apostolus , per duodecim Apostolos a Christo institutos, per D. Paulum post Christi ascensionem in Apostolum electum fundata est. Quod Christus Authori fundator nostra Ecclesiae dicendus sit Apostolus, patet, quia Apostolus idem est aginissus Christus autem a Patre missus est ad.homines redimendosi edocendos Ioan ho. Si cui misit me vivens Pater, c. Quod etiam D. Paulus ut Apostolus fundaverit Ecclesiam latet , quia multos Fideles Ecclesiae genuit per predicationem. I. ad Cor. . e Evangelium ego Osgenui, Dad Gal. 4. Dilioli quos iterum par

sori Quibus positis , facile est videres, Ecclesiam esse Apostolicam, quia tum Christus , tum Paulus , tum Apostoli Ecclesiam fundarunt praedicationein sanguini ita quod isti Spiriatum Dei habentes , illum communicaverint Eoclesiae, sicque sunt secundaria fundamenta illius civitatis Dei viventis. Secundo acclesia est Apostolica , quia nedum Ecclesiam Apostoli fundarunt , sed ipsam per totum Orbem propagarunt , juxta id quod

habetur ad Rom. Io In omnem terram eximie

sanus eorum .sed quia Apostolorum doctrinam semper retinuiti retinebit ad Gal. I. Licetnsis

260쪽

aut Angelus de Grio evangeliRet vobis praeter quod evangeliῆavimus , Anathema sit et quod de sola Ecclesia Romana intelligi potest , non vero de Ecclesiis reformatis , quarum pastores nec secuti sunt mores, nec docti inam Apostolorum, Apostoli enim secuti sunt continentiam , dccastitatem amplexantur , Deformati vero Canitatem impossibilem dicentes omni libidini immersi sunt,in vota pesectionis non solum irrita , sedis impia, non servanda proclamant. Quantum ad doctrinam Apostolicam, omnino illi adversantur , quia repudiant bona

opera contra Petrum dicentem , Satagit , ut per bona opera cenam vestram vocationem faciatis; Traditiones rejiciunt , contra D. Paulum clamandem, Tenet iraditiones quas didicistis a me: extremamque Unctione ex numero Sacramentorum tollunt , est Iacobus dicat vocandos esse Presbyteros Ecclesiae, ut ungant infirmos. Tertio , Ecclesia est Apostolica , ratione successionis continuae Praelatorum ab ipsis Apostolis haec enim Pontificum successio a Clementes nuper e vivis sublato, deduci potest usque ad Linum , C letum, Clementem, Petrum. Hoc nullomodo asseverare possunt haeretici nostri , quorum capita& institutores fuerunt Lutherus, Calvinus in praecedenti tantum saeculo nati Nec dicant isti , se habere

successionem doctrinae ab Apostolis , licet non habeant virosΑpostolicos sibi invicem sine in terruptione succedentes et hoc enim fieri non potest, nam tempore intermedio ab Apostolis ad Lutherum& Calvinum , ubi erat illa doctrina certe debuit existere , cum sit acci-

SEARCH

MENU NAVIGATION