장음표시 사용
41쪽
nec quamcumque virtutem sine gratia , esse Virtutem in gradu persecto ; quia ultimum complementum Virtutis illi deest, in quantum, nec reddit hominem simpliciter justum , nec
conducit immediate ad vitam aeternam est tamen fides mortua virtus entitati vel substantialiter , quia conducit saltem remote ad vitam aeternam , hoc modo explicat Caietanus . Augustinum. Co Notus Io II.
FIors residet in Intellectu , tanquam in labojecto , quia Theologi omnes docent , fidem
esse habitum quo credimus, agnoscimus ea quae Deus revelavit esse veram credere autem kagnoscere, ad intellectum spectant ergo Fides in Intellectu residet: unde fidei viatorum succedit visio beatorum. Objicies. Praebere assensium pertinet ad Voluntatem , sed per fidem praebemus assensum omnibus quae a Deo revelantur: ergo fides ad voluntatem spectat. Resp. qudd consensus possit serri circa bonum circa verum fertur circa bonum , quando aliquod, bonum utile jucum dum vel delectabile desideramus in illo adepto complacemus , tunc spectat ad voluntatem praebere assensum: Consensus secum do fertur circa verum , cum judicamus, sentimus aliquid esse verum , tunc consensus ad intellectum pertinet in proinde fides qua sentimus, existimamus ea esse vera quae Deus revelavit vel per scripturam , vel per ecclesiam.
Λddendum est, quod licet fides formaliter
42쪽
spectet ad intellectum , attamen requiritur aliquis actus Voluntatis, quo captivetur intellectus in obsequium Fidei, ut cum D. Paulo Ioquari, cum enim actus credendi sit circa res obscuras, requiritur aliquis actus Voluntatis imperantis intellectui, ut judiceti credat esse verum id quod credendum proponitur hoc facit voluntas per virtutem obedientiae, humilitatis, quae vocatur studiositas aut humilitas. Ex quo dicendum est , quod fides, non con sistat in sola apprehensione rerum creditarum, quoniam multa cognoscimus, apprehendimus quae sunt falsa, haeretices sed consistit in cognitione cum firmo assensu ad ea quae revelantur, Mille assensus imperatur a Voluntate, licet sit actus intellectus. QS IV. Quomodo Ades a Charitate pentiae. SEcτARir clamitant, Fidem ita a Chari tate pendere, ut sine Charitate, nulla existat Fides in ided infirmant illam divisionem Fidei, in Vivam, Mortuam, quam admittunt Catholici asserentes quod revera fides maximam persectionem desumat a charitate, atta
men , illam posse realite existere sine ista, quod videndum est antequam quaestioni respondeamus.
43쪽
FIoas existere potest sine Charitate. IeConc Trid. Sest . 6 de Iustificatione Can. 8 S, qui dixerit, amisa per peccamm gratia
simul jdem semper amitti , aut fidem qua
remanet non esse meram fidem licet non sit viva, aut eum , qui fidem fine charitate habet , non esse Christianum, anathema sit. Hoc est consor me D. Paulo I. Cor. Is . Si habuero omnem fidem,
ita ut montes transferam , charitatem non habu
ro , nil mihi prod p. Ubi Apostolus dicit se Fidem sine charitate posse habere , quae tamen non prodesset Ratio in promptu est quia illae irtutes a se invicem separari possunt, quae resident in diversis subjectis quarum una est prior altera , Fides autem est in intellecti, charitas in voluntate illa praecedit istam ordine saltem naturae Ergo. Objiciunt Haeretici in dicunt primo, ex tum Pauli nihil probares, quia loquitur tantum de fide Miraculorum, quae potest esse sine Charitates, non de fide Promissionum , quae semper justificatis proinde Charitati coniungitur. Resp. negando hanc responsionem prorsus commentitiam , dicit enim , si habuero omnem fidem. Dicunt secundb Iacobum cap. 1 suae Epist. vocare idem sine operibus mortuam:
ergo non est vera fides, sicut homo mortuus non est verus homo. Resp. esse mortuam moraliters quia caret forma morali , in quantum non habet principium merendi non est tamen mortua' physice , quoniam sine Charitate habet semper suam entitatem. Ad Patres dicentes , fidem
44쪽
sine ope tibiis non esse veram fidem ae sp per hoc ipsos significare tantum, quod non sit viva perfecta sine operibus. Dicunt terti haere lici , apud scripturam, Patres justificationem semper attribui fidei in proinde semper esse cum charitate , sine qua nemo justificatur. Resp. Fidem justificare , sed non solam justificat quidem Fides inchoative, dispositivd, inquantum fides, sine qua impossibile est placere Deo , docet ea quae sunt agenda : Charitas vero justificat formaliter unde dicendum
est, qud a Fides sit principium justificationis
Charitas consummatio illius. Cois CL vs Io II. FIoas a Charitate pendet, non entitative, sed meritori es, ita quod Charitas sit forma extrinseca perficiens fidem in ordine ad meri tum condignum , sine Charitate tamen, quae est:
mortua, confert ad meritum congruum.
Haec conclusio multas continet partes Primo dicit , fidem non pendere entitative a cha-xitate , quoniam Fides etiam mortua habet entitatem distinctam ab entitate Chalitatis , ut habetur ex conclusione praecedenti. Secundo vult conclusio , quod fides pendeat a Charitate meritori , quoniam D Jacobus cap. 2. habet Sicut corpus sine=iritu mortuum
es, ita fidei sine veri u l supple charitatis
mortua est. Et D. Paulus i. Cor. 3. Si habuersomnem Mem ita ut montes transferam , chariatatem non habuero , nihil um. Unde Augustinus Is . de Trinit. cap. II. dicit fidem sine charita'
te esse posse prodesse non posse.
45쪽
Tert id, in conclusione habetur, quod charitas sit forma extrinseca perficiens fidem , sicut enim forma perficit materiaim sic Charitas Fidem , cum hac distinctione , quod forma perficiat materiam intrinsece,&Charitas Fidem extrinsece in non in ordine ad se , sed in ordine
Quarto , diximus , qudd charitas de fidei meritum condignum , nemo enim dubitat, qui nactus fidei Charitate formatus mereatur de condigno vitam aeternam, juxta id Ioa 6. Si quis credit in me habet vitam aternam. Et Hebr. 1i. Sancti per fidem vicerunt regna, csc. Quinto addidimus , idem sine Charitate mereri de congruo , in actu enim credendi, qui est a Gratia supernaturali in libero arbitrio Captivante intellectum , reperitur Humilitas de Obedientia quaedam erga Deum , dum homo propter reverentiam eius majestatis credit ea qui Deus revelavit , etiam si mentis humanae captum longe excedant , ex quo aequissimum videtur, plan congruum justitiae D. ut aliquod meritum saltem inchoatum tribuatur Fi-aei , licet non sit adhuc informata Charitate. Objicies dictum D. Pauli: Sicharitatem non habuero, nihil mihi pro/es Dist quantum ad meritum condignum, concedo, quantum ad meritum congruum , nego. Sic Res pqnd. ad Conc Trid. Sess. 6. cap. 8 dicens: ,hil ο-rum quae iustificationem antecedunt, est fides, sive opera, merentur justificationem. Hoc intelligitur inquam , de merito condigno , non
46쪽
Avii sub alio titulo hanc quaestionem proponunt; utriim scilicet in Haereticis remaneat Fidec si enim Haereticus , qui unum articulum Fidei negat tantummodo , remaneat adhuc fidelis , quia alios fatetur , non requiritur integritas , ut salvetur Fides simpliciter.
REquivi Tu integritas in Fides, ita quddfides per quemlibet actum Infidelitatis amittatur simpliciter in Haereticus qui plures articulos fidei recipit inum respuit positive, non amplid dici aut censeri debeat fidelis.
Haec conclusio est contra Durandum. Probatur primo ex Script.& Conc.Trid. Nam ad Ephes. . habetur, Vna fides. unus Deus : Si autem divideretur fides, non esset amplius una,
juxta D. Hilarium qui lib. I. ad Constantium Augustum, explicando hunc locum dicit , Cum unussi Deu 2 una fides , ubi pluresfides sunt, iam incipi fidei senusia Deinde Paulus I. Timoth. I. dicit', Alexandrum mimonaeum, qui in aliquo erraverant, naufragasse circa Ficem in inferius , excidi me a Fide qui autem naufragatur circa Fidem Jacturam facit fidei. Tandem in Conc Trid. Sess. s. cap. Is asseritur, idem infidelitate amitti maeresis autem est infidelitas.
47쪽
Probatur secundo ex Patribus: Tertuliano, qui cap. 37. Libri de Praescriptionibus, assi r- matri Haereticos non posse esse Christianos. D.
Cypriano Epist. α. Qui quis ille es, qualiscumque est Christianus non est , qui in Helesia non
est Haeretici autem non sunt in Ecclesia Perg'nec sunt Christiani nec fideles Ex Augult. etiam qui lib. de Fideis Symbolo, cap. IO. dicit Haerericus non pertinet ad Ecclesiam Catholicam. Et inuest. D. Dii Mathaeum , uiset de Deo credit vel de aliqua parte doctrina , haerelicui est e foris est animo ridest extra Eccle stam' quamvis inlisitis υ deatur. Probatur terti ratione. Prim, quia fides de qua loquimur, esse debet Catholica implici te vel explicites, idest , debet esse universalis; sed non est universalis in haeretico , qui aliquid credit, aliquid negat Ergo non est proprie fides. Secundo , quia quando haeretici
aliquid credere dicuntur , non habent formam. seu motivum Fidei , quia non credunt propter Deum revelantem per Scripturam aut per Ecclesiam , alias omnia revelata crederent , sed credunt privato judicio : Ergo non habent fidem Tertio , quia fides illa non est vera, supernaturalis infusa , quae aliquid verum credit maliquid falsum , sed Haereticus credit ali quid verum Haliquid falsum Ergo ipsius Fides non est supernaturalis. Objcies primo Potest quis retinere habitum alicuius scientiae , licet erret in aliqua conclusione illius scientiae: Ergo Hereticus potest retinere Fidem , licet erret in aliquo articulo.
Negatur paritas quia diversae conclusiones
48쪽
scientia cognoscuntur per diversa media , csic potest una cognosci,& non alia. Omnes autem veritates fidei cognoscuntur unico medio, nempe perre Velationem ergo omnes creduntur saltem implicite, vel nullae creduntur. Di ces , Haereticus aeque faciliter credit post Haeresim ac ante, ea quae non negat. Resp. hanc facilitatem non procedere a fide divina , quae amissa est per Haeresim , sed ex longa tristina consuetudine quam habet credendi illa. Quod si post haeresim firmiter haeretici adhuc credant, hoc procedit ex illorum pertinacia. Si dicatur, Quando post Haeresim aliquis credit adhuc Deum esse trinum , talis fides est supernaturalis. Distinguo , est supernaturalis objective, quia est de objecto supernaturali, non est vero supernaturalis entitative , quia non est amplisis illa Fides divina quae erat ante Haeresim , sed fides prorsus humani, quae substituitur D.
residet in intellectu,& non in Voluntate iuncIoquendum est de subjecto quod ipstas is quaerendum , utrum Angeliis primi parentes habuerint idem , utrilin etiam Fides adhue existat in Purgatorio , in Caelo in Inserno.Quantum ad Haereticos , ex conielusione praecedenti patet, ipsos non retinere fidem.
49쪽
IN angelisi primis parentibus reperta fuit
Fides in sua creatione. Utrumque in communi probatur primo , quia Angelus, homo habuerunt Gratiam in prima ui conditione: ergo ridem quae conjungitur cum gratia Se cundo quis uterque accessit ad Deum meo
placuit, Hebr. l. 6. Accedentem autem ad Deum
oportet credere Sosiae fide imposibile es iacere Deo. Tertio quia angelusin homo cognoverunt mysteria Gratiae per revelationem , quae debuit esse obscura, cum non essent adhuc Beati nec comprehensores quae quidem obscuritas fuit conveniens illorum statui ut mererentur.
Objicit Durandus pro Angelis , quod non habuerint fidem quia illorum cognitio non erat obscura , sed evidens , in quantum sciebant Deum , qui non potest mentiri , illis suas cognitiones revelasse. Resp. Licet cognitio angelorum habuerit evidentiam in attestante, idest licet cognoverint Deum illam revelasse; attamen illa cognitio fuit obscura in se; sicque non minus habuerunt fidem alias Patriarchae .Prophetae non habuissent. Deinde, potuit dubitare Angelus , an esset aliqua creatura superior quae produxisset illam cognitionem in intellectu suo , a qua posset decipi licet enim naturaliter primus Angelus 'uilibet cognoscat omnem creaturam : Deus tamen potuit
illi abscondere, existentiam messicaciam
50쪽
INHaemonibus4 alijs damnatis non est proprie Fides infusa, quae estVirtus Theologica: Tum quia Fides insus est donum Dei, ista
natura ordinatum ad beatitudinem obtinendam damnati autem spoliati sunt omni spe beatitudinis Tum etiam quia Fides est Virtus, qua intellectus credit propter solam authoritatem Dei , cui accedit pia affectio voluntatis captivantis intellectum in obsequium Dei, fideici damnati autem non credunt propter revelationem Dei, credunt contrem,scunt, coacti permanifestam experientiam , videndo diversos Haereticos damnatos esse propter diversas haereses, ex quo concludunt manifeste Fidem Catholicam esse verissimam rat quantum ad voluntatem , nullam habent affectionem se submittendi, imbsuperbia eorum ascen-Hisemper. Tum denique quia Fides, quae est Virtus, est quoddam animae, mentis ornamentam , quo indigni prorsus sunt, damnati
Objicies ex August. Lib. de Fide Operibus Cap. 4. Comparatur fides peccatorum fidei daemonum , sed illa est vera insus a fides Ergo mista. Resp. in hoc stare comparationem, qudd sicut fides daemonum nihil prodest illis, sic nec peccatoribus, quantum ad meritum condignum. Dices , Animae damnatorum, quae in hoc mundo fuerunt fideles, non distinguuntur ab alijs in inferno, nisi per fidem quaeremansit. Resp. distingui per caracterem Baptismi. Dices, Damnati , qui nullum infidelitatis,om. IV. B