장음표시 사용
401쪽
vilegium Petro impetravit , ut nec ipse personaliter errare posset in Fides, nec ut Pontifex proponere Ecclesia aliquid contra Fidem , si iacui diximus in probatione 1 praecedentis Con clusionis quia tamen opinio contraria longe est
communior, ideo erit. CONCLus Io.ΡRos si Lius est , Pontificem personaliter in Fide posse deficere. Unde ad rationem Bellarmini dicendum est , In fallibilitatem
personalem fuisse quidem communicatam Petro , sed non transiisse in successores, non est enim necesse , quod omnia privilegia Petro concessa communicentur suis succestaribus. sed lassicit, si habeant ea quae ad generalem Ecclesiae gubernationem necellaria sunt , scilicet Infallibilitatem , dum pronuntiant ΣCathedra a dum aliquid proponunt irae cipiunt toti Ecclesiae credendum aut faciendumsnon vero necessarium est quod habeant omnia Charismatum dona , Linguarumd miraculorum dona quae habuit Petrus , maxime post descensum Spiritus Sancti in c. Probatur haec conclusio ex Ioan XXII qui ex Gersonio Adriano VI. Quaest de Confir. mat. aliis Doctoribus plurimis , censuit ani-inas electorum Essentiam Divinam , ante diem judici, corporum resurrectionem , non videre , quod cum vellet proponere Ecclesiae per
providentiam divinam morte correptus est, pridie tamen , quam moreretur , suam opinionem retractavit.
Probatur i. Intellectus Pontificii, ut priva-
402쪽
tae personae , per suam electionem non apparet magis illustratus quam ante , nec voluntas eius
magis confirmata in bono et potest ergo voluntas papae esse male assecta erga Dogmata qua dam Fidei, &sic impetare intellectui, ut eliciat actum contrarium illic assensus enim Fidei pendet ab intellectu tanquam a causa eli citiva, & a voluntate tanquam causa impe
Probatur 3. Qiri Honorium ab errore vindicant dicunt eum fuisse accusatum in s. I. Synodo, per falsos testes; si autem horum Conciliorum Patres credidissent Pontificem nusquam posse fieri Haereticum, nullam contra eum recepissent accusationem , quod denotat illos fuisse in nostra opinione. Adde quod , peccata ad naufragium in fide conducunt ex Cypriano, non error peccatum: sit cum ergo Papa peccare possit, proinde potest fieri Haereticus.
Objicies, Si Papa singularis persona posset
errare , Ecclesia magno periculo exponeretur posset enim suum errorem definire, Ecclesiae proponere , aut certe grandem iraculum esset, si unum sentiret in mente, contrarium definiret. Resp. Deum per suam specialem Providentiam impedire, quo minus Papa erret indefiniendo pro tota Ecclesia quae maxime labefactaretur , non ver Deus cavet , ne ut
privata persona erret, quia hoc non est majori praejudicio , quam si alius Doctor erraret. Deinde, non majus esset miraculum, si Papa, ut persona privata unum sentiat, aliud definiat, quam videre Caipham, qui prophetando ut Pontifex, sententiam tulit pro Religio-
403쪽
ne , quam in mente sua oppugnabat. Denique si Pontifex non posset errare, 'dia est Infata libilis indefiniendo ex Cathedra circa fidem, pari jure non posset peccare , quia est Infallibilis circa mores. Objicies, Papam graviter peccare , si unum haberet in mente & aliud definiret. Negatur; Consessarius enim non peccat, si judicium Poe- autentis, innixum Doctoribus , suo praeserat: ita nec Papa , si post consultationem Doctorum irae latorum, unum definia cujus contrarium sentit. Dices , unius propositionis non
possunt esse opposita judicia. Resp. qu bd sicut Scientia& Opinio, dum habentur diversis mediis non sunt opposito sic nec judicium
Papae, dum habetur medio extrinseco , nempe ex resolutione Piae latorum , opponitur judicio quod trahit ex mente propria. Dices, Doctores vindicare conantur Pontifices ab erroribus , quod denotat eos non credere quod possint deficere a Fide. Resp. velle tantum probare, quod non erraverint, ut Pontifices sicut praetendunt haeretici. Porro licet Bellarminus dicat opinionem contrariam piὰ credi posse. Lib. tamen 2.
de Rom. Pont Cap. o. D. respondeo, dicila
404쪽
pam non pone fieri Haereticum, hanc tu aestionem non proponunt nos vero illius olutione indigemus ob diversas opiniones quae circa eam reperiuntur Ioannes de Tur- recremata vult, Papam in Haeresim solum in teriorem lapsum , esse extra Ecclesiam δε censeri a Deo depositum. liqui ex opposito tenuerunt, Papam nec propter Haeresim occultam aut manifestam deponi posse, quia suprema sedes nemine judicatur Caietanus Tract. de authoritate Papae, Concilii Cap. O.&.2I. sustinet Papam Haereticum manifestum non
esse ipso facto depositum, sed ab Ecclesia deponendum: Diversa ab his opinionibus erit
PAp eo ipso quo est Haereticus manifestus, a dignitate excidit , ita quod Ecclesia non necesse habeat ipsum deponere , sed tantum ipsum depositum declarare. Dixi, eo ipso quo est manifestus Haereticus, per Haeresim enim
internam occultam Haeretici non censentur esse extra Ecclesiam. Probatur conclusio, quia Ponti sex manifeste Haereticus non est amplius Ecclesiae membrum, non enim cohaeret Ecclesiae, nec conjunctione
405쪽
interna , per Fidem scilicet , nec conjunctione externa, per professionem Fidei quo modo adhaerent Haeretici occulti l ergo non potest esse Papa , cum non possit esse Caput illius corporis, cujus non est membrum , quoniam Caput est membrum corporis nobilius. Deinde, qui non est vere Christianus, non potest esseCaput Christianorum manifestus autem Haereticus non est amplius Chiistianus , ex Cypriano Lib. 4 Epist. 1. Athanasio Serm. 2. contra Atianos in August. Lib. de Grat Christi Cap. O. ergo eo instant , quo Papa in Haeresim manifestam lapsus est, ita ut nulla ratione possit excusari , non tantum deponi potest ab Ecclesia, ut patet Dist. o. an .s P , sed est ipso facto depositus Per hoc tui opinio Cajetani, a sortior opinio illorum qui dicunt Papam non posse deponi nec per Haeresim
internam , nec per occultam , miserrima enim
esset conditio Ecclesiae , si lupum manifeste grassantem pro pastore agnoscere tene
Quaeres, utrum propter solam Haeresim deponi possit summus Ponti sex Res p. propter Schisma Papam etiam esse deponendum sic Cyprianus Lib. 4. Epist et ubi asserit Novalianum se dicentem Iummum Pontificem , a Pontificatu esse amotum etiam si esset verus Pontifex quia se ab unitate Ecclesiae separabat,d nolebat communione conjungi cum aliis Episcopis Catholicis, qui lapsos ad Poenitentiam recipiebant Ratio hujus est, quia chisma. ticus ab Ecclesia separatus , non est amplius Ecclesiae membrum ergo non caput illius esse
406쪽
potest.sed, inquies, quoniam schisma est separa. tio capite Ecclesiae, quomodo Papa erit Schisematicuso Hoc fiet primis, si se a communione totius Ecclesiae iraelatorum ob causam injustam separet δε cum quibusdam tantum sibi adhaerentibus communicare velit, ut faciebat Novatianus , quem Schisimaticum Cyprianus vocat loco praecitato Secundo , fiet schismatieus, si se destituat libenter Papatu, nec tamen submitti eli Successori. ertio si a quos ritus Ecclesiae ex traditione Apostolica manantes velit immutaret, iob hoc se separeta Praelatorum coetu. . .
Quaeres , num etiam propter alia crimina depora possint Pontifices. Affirmative respondet istorius summo Pontifici semper infensissimus , nos vetd dicimus, verum indubitatum Pontificem pro nullo crimine, exceptis schismate & Haeresi, esse deponendum quamdiu enim bene docent lyraelati, semper audiendi sunt, Math. 13. Super Cathedram Moisi sederunt Scriba Pharisai quacumque dixerint, θα- spera autem eorum nobi facere. Unde Marcellinus Pontifex, qui cum maximo Ecclesiae scandalo tormentorum metua dolis adoleverat, non fuit judicatus a Concilio sinuessano, ubi se contulerat, ut judicaretur a Patribus imo Patres responderunt primam sedem a nemine posse julicari, ex Nicola I. Epist. 8. ad Michaelem Imperatorem. Hoc etiam determinavit S. Silvester in Conc Rom. Quod si Concilium Basileense teneat, Papam deponi polle pro aliis criminibus ab Haere Resp. hoc Conclitum non esse canonicum, quia indictum
407쪽
di congregatum fuerat sub praetextu reformandi mores attamen Rex Arragoniae illud sollicitaverat, ut multa privilegia Ecclesiae Romariae tollerentur rac ob hoc cogebat Praelatos, ut suam sequerentur mentem Sic nil mirum , si in hoc Conc pro variis criminibus deponi posse Pontifices determinatum fuerit,is a pam subjici Concilio, ob quam rationem Eugenius suum Legatum Cardinalem Iulianum revocavit. De hoc loquuti fuimus in Objech. 3. Quaest praecedentis. Quδd si ob peccata diversa a Schismate, a res aliqui Pontifices fuerint destituti, hoc factum est ex violentia,
HAE Raetici semper Sedi Apostolicae irati,
nedum Pontificem Romanum Antichristum esse protestantur, qua propositio reflaratur de se , cum Anti christus siti persona quaedam particularis in fine saeculorum ventura ad Fidelium subversionem , ubi sunt fuerunt multi Pontifices sed insuper plurimos
eorum erroribus onerant, dicentes v. Marcellinum thus Idolis adolevisse , Liberium consensi in Ariani , nastasium L. favi me Nestorianis in Honorium Monothelitis, C. Ad eos respondetur vulgo , potuisse revera Pontifices errare , imori in Haeresim incidere,
408쪽
ut sunt personae singulares , non vero posses, uesunt Pontifices , Haeresim ullam tradere credendam Ecclesiae. Quia tamen per hos errores Ecclesiam labefactare praetendunt Haeretici, in multis nos ipsi eos justificare praetendimus non quidem loquendo de omnibus illis Pontificibus quibus imponunt , praesertim Magde burgentes, sed tantum ea quae sunt magis notatu digna attingamus quia tum tantam prolixitatem non patitur nobis a Tectata brevitas , tum
etiam quia haec habentur apud Bellarminum Lib. . de Sum Pont. Cap. 8. Dicunt ergo primo , Petrum bis errasse circa Fidem , negando scilicet Christum , mentiles Iuda a re cogendo, ad Gal. 1. Zephirimim in errorem Montani incidisse Marcelli num Idolis sacrificasset Liberium Atiana haris resi fuisse infectum. Respondeo piimd Petrum non fuisse Pontificem , dum Christum negavit ; sed cum post resurrectionem Christus illi dixit Ioan ultimo , Pasce oves meas. Quantum vero ad Judaitationem , non illam praecepit, imo contra itum docuit Is sed hoc fecit bono animo, ne offenderet Iudaeos de novo conversos.
Quoad ephi linum, longe semper ab errore Montani fuit , sed deceptus est a Montanistis, qui illi persuaserunt opinionem suam esse opinionem Romanae Ecclesiae , ob hoc ad communionem suam ipsos revocavit. Quod si Tertullianus in i contra Praxeam , scribat Pontificem Romanum agnoscere Prophetias Montanici non est ille credendus , quia Montanista erat, Tub hoc praetextu alios in eum-
409쪽
dem errorem volebat adducere. Quantum ad Marcellinum verum est , ipsum metu tormentorum Diocletiani thus adolevisse dolis, sed chim semper idem in mente retinuerit,
actu tantum externo erravit , nihilque contra Fidem definivit. Quo ad Liberium denique , a principio Pontificatus usque ad exilium fuit semper acerrimus Fidei Propu gnator , post exilium suum fuit semper Orthodoxus , quippe qui cum in Sede restitutus
fuisset a Ciero Romano post mortem Felicis, noluit recipere Macedonianos in Ecclesiam, nisi publice suam Haeresim detestarentur unde
Basilio, Ambrosio Epiphanio vir beati
s mus appellatur Durante tandem exilio , Sulpitius, Socrates , Sozomenus, Nicephorus asserunt , ipsum fuisse semper constantem in Fides , Athanasius tamen , Hilarius, Hieronimus dicunt, eum taedio exilii affectum voluntati Imperatoris acquievisse , Athanasium condemnasse m in Concilio Sirmiensi convenisse cum Ursacio, Valente Arianisci sed ad extremum , ipsius error fuit tantum personalis, cum nihil contra Fidem definierit , imo Haereticus dici non debet, quoniam peccavit tantum actu externo, mentaliterque Fidem semper retinuit usque ad mortem crimen suum infidelitatis externae lachrimatus est: De hoc adhuc in Disput de Conciliis , dum agemus de Concilio Nicamo. Dicunt et Felicem II. Atianum suisse, sed hoc falsum est, licet cum Λrianis communicaverit , eo tempore quo Verus Papa nondum
erat. Ut hoc clare concipiatur aciendum est;
410쪽
quod Liberio in exilium misso, a Constantio Imp. Clerus Romanus juravit se, vivo Liberio , nullum in Pontificem electurum sed opera Arianorum in praesertim Caesariensis Epita copi , Felix Diaconus Romanus in locum L 1-berii lassicitur, qui Felix ob collatum ab Arianis beneficium cum illis communicabat , licet
Arianus mente non esset. Post biennium advenit lapsus Liberi, unde tunc Clerus Romanus sipstim Liberium a Sede abrogavit in hoc jure, quia praesumebatur Haereticus is homines non possint corda scrutari, loco illius Felicem , quem Catholicum sciebat , suffecit , tum Felix verus Papa factus , Deo inspirante, ad
conservandam Ecclesiam recessit a conversatione Λrianorum in coacto Concilio condemnavit Imper Constantium QEpiscopos Ursacivmi Valentem , ob quod Liberium , cum quo pacem secerant , ad urbemin ad Sedem revocarunt, ejeceruntque Felicem , qui non diu postea , sive morte violenta, sive ei um-nis , mortuus est. Mortuo Felices, Liberius sibi conciliavit Clerum Romanum , a quo in Ponti ficem Catholicum de novo electus est. Hispositis , patet , Felicem nunquam fuisse Arianum licet cum Arianis communicaverit , dum non
esset verus Papa vivente Liberio. Quod si di eant Haeretici ex Hieronymo in Catalogo sanctorum Acacium tantam authoritatem habui se, ut Felicem loco Liberii Arianum ei scopum constituerit. Resp. vocem illam Amanum irrepsisse , nec reperiri in manu scriptis , ut