Theologia Scoti a proxilitate, et subtilitas eius ab oscuritate libera et vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyvin, ... In quatuor partes divisa. Prima quarta pars

발행: 1671년

분량: 603페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DAE UMMO PONTIFICE. or

sunt niversalia , alia sunt Promine aliae' cael. Dist. 3. Ratio nostra petitur ex potestate , quam habent Reges condendi leges coactivas pro subditici licet enim omnes homines sciant se debere actiones conformare re- rationi , quia tamen ex spiritu componunturin carne, caro concupiscit adversus animam allicit communiter ad actiones quae devianta ratione , ideo , ut tollatur talis perversitas,

Principes leges condere solent Sic licet Christiani habeant Legem Evangelii , quia tamen est nimium universalis , non lassicit ad dirigendas actiones nostras , nisi per determinationes Praelatorum Limycontra venirent Evangelio communiter , nisi essent leges quae obligant in conscientiaci licet enim vulgo clamitent Haeretici , Christianum Baptismo liberum esse , hoc verum est de libet late a peccato, non a concupiscentia. Quod si Deuteron. I x dicat Deus , Quod praecepi tibi hoc Delia

tantiι- non addas quicquam , neque minuas:

hoc est non addas quicquam legibus meis contrarium Deus enim alio loco dicit , Qui mos audi , me audit. Si reprehendat Deus Marci . Traditiones, mandata hominum hoc est , quia irritum faciebant mandatum Dei propter traditiones suas. Adde quod Traditiones Pharisaeorum erant pur humanae , licet autem praecepta Papaei Piae latorum non sint a Deo immediate sunt tamen ab illo mediate , Qui mos audit , me audit; unde sunt aliquo modo

divina. Dum Calvinus objicit Paulum non permittere conscientias fidelium subdi hominibus. I. Cor. 7. Pretio empti suci nolites eri

422쪽

servi hominum hoc est , ne serviamus hominibus propter homines, sed propter Deum, ut explicata Ephes. s. servi obedire dominisca natibus , c. Non ut hominibus placentes , Ied

ut facientes voluntatem Des.

Quaeres . An Papa sit Antichr. Eo dementiae venerunt Haeretici, ut credant Papam effera nit- chr. quasi hoc ita verum sit, ac Deum esse Crea,

torem visibilium Hinvisibilium;& proinde An tichr qui inscript homo peccati filivsperditionis nominatur, jam advenisse praedicent. Sed in hac materia tanta est haereticorum diversitas, ut exinde faciliter illorum malitia sine ullaveritate esse cognoscatur : Si enim quaeritur ab illis , quando venit Antichristus tempore Apostolorum, ex Iuni, Beeta. Venit post annum Christivo o tempore Phocae Imperatoris ex Luthero. Venit An Chr. 763. ex Bullingero venit An Ixoo post tempora D. Bernardi, ex V volsendo. Natus est tempore Apostolorum, caepit regnare tempore Phocae imper revelatus est tempore ut heri , in

sine mundi destruetur, ex ovello Conceptus est An. oo Armatusi nutritus in utero matris circa An scio natus An Eoo circa

tempora Phocae Imp. Quaerendo deinde ab illis, si Pontifex est Antichristus , quis eorum caepit esse talis 3 Gregorius Magnus , homo

pessimus, dicent Centuriatores. Non est ita an quit Lutherus , Gregorius enim est 1r lay ctus, bonus. Si quaeretur . qui sit Ant1-

christus proprie dictus, quem Apostolus vocat hominem peccatii Filium Perditionis Non est homo singularis , inquiunt Cent latores

423쪽

DgsUMMO PONTIFICE. o 3

eum Povello , sed regnum aliquod seu princeps alicujus regni, oui regno Christi omnin&adversatur: imo est periona micat singularis,

ait Iunius Denique si quaeretur , quem caracterem imprimet subditis , Unctionem Chris. malis in fronte, ex Henrico Bullingero , Non, sed professionem Rom. Fidei, inquit Bibliander Qu res . Quid nomine Antichristi proprie intelligatur. Sicut nomen Christi dupliciter sumitur , proprie scilicet , pro Verbo D. Incarnato, inualogic pro illis qui habent aliquam cum eo similitudinem , ut sunt Prophetae, Praelati, Reges, c. de quibus dicitur , Nolite tangere Christos meos; sic etiam nomen Antichristi sumitur propries, pro quo dam homine eximio Christi adversario, qui nascetur in fine saeculorum in quem D. Paulus 1 ad Thessal et vocat hominem peccati, o Filium Perditionis. nalogice vero sumitur pro omnibus , qui quodam modo Christum

oppugnantis Ioan et Audistis , quia Antichrisus venit, ta nunc multi Antichristi sunt. Hoc sensu renarus vocat Valentinianos, Marcionistas Antichristos, Hilarius, Arianos Cy Prianus , Novatianos in Hieronimus in Cap.

a. Prophetae Nahum ait , Tot seni niti M. quo dogmata falsis Hoc posito , licet Cal vinus dicat, per Antichristuin propri sun ptum non intelligi propriam personam , quia ex D. Paulo L. Thcssal et Iam suo tempore in mundo versari Antichr. attamen Respondeo, Antichristum ess singularem personam Ioan .enr s. ab accipietur Antichristus a Iudaeis pro Messia Per Messiam autem intelli-

424쪽

' o DE SUMMO PONTIFICE.

gunt ipsi certum ingularem hominem Paulus etiam x. ad Thessal. 1. Nisi menen disce flo primis revelatus fuerit homo peccati, filius er iramis in c. Et infra , Et tune remelabitur ille iniquus, quem Dominu uom interficie piritu oris sui Daniel denique T. O. WII non Vocat Antichristum regnum, sed regem unum , qui ex decem regibus quos in mundo inveni, mire somnino tollet e medio,& septem alios sibi subjiciet. Apocal denique s. 7 praedicitur regnum Antichristi esse duraturum tribus annis cum medio.

Quaeres . Quid dicendum sit de generatio ne Antichristi , quod probabit ipsum non

esse Papam Rabanus sub nomine u gustinet in fine Tomi dicit, Antichristum nasciturum de Virgine opera Diaboli , ut Christus opeia Spiritus S. sed hoc est effectus solius omnipotentiae, nisi admittatur opinio de incubis Daemonibus , quos tamen Medici dicunt non posse generare Hypolitus Mart. Orat de Con. summa mundi docet esse Diabolum qui de falsa Virgine falsam carnem assumet , sed r. ad Thessal. 1. vocatur homo peccati. Aliqui crediderunt , esse Diabolum humanatum per Incarnationem , sed hoc non potest fieri naturaliter, ut probavimus Tra de Incarn. Alii sentiunt ei: Neronem resurrectum , vel reservatum alicubi ad novam persecutionem fidelium ; sed hanc sententiam , quae est Sulpiti Lib. 1. sacrae Hist miram praesumptionem vocant alii Damascenus docet, ipsum naiaciturum de fornicaria muliere. Communius

respondebitur , quidquid sit de opinione tan-

425쪽

DgQUMMO PONTIFICE. or

tum probabili Damasceni , Antichristum nataciturum esse de Tribu Dan , ex Irenaeo, Ambr. August. Prospero , Theodoret , Gregor. Beda Ruperto, Anselmo,&c. Quod proba.tur ex hoc quod Apoc . . ubi signantur duodecim millia ex omni Tribu filiorum Israel, non fit mentio de Tribu Dan quod ex odio Αntichristi ex ea nascitur factum esse creditur. Antichristus autem venturus est praecipue propter Iudaeos a quibus, ut Messias expectatur,

receperunt , ut seis flant . deo mittetistis Dominus spiritum erroris , ut credan mendacio. Hoc

intelligit Hieronimus de Antichristo Judaeis Quaest. H. ad Algasiam. Ex hoc patet, Antichristum fore Iudaeum, Circumcisum non reciperent enim Iudaei pro Messia In circumcisum. Ex quo jam patet , Papam Antichristum non esse , quod mox prolixius sumus proba

turi.

Qiaeteres . Quid dicendum sit de Sede, Doctrina, miraculis Antichristi. Ad primum Respondent haeretici , sessurum in Cathedra Romani Pontificis quia a Thessal. i. dicitur sessurus in templo Dei in in urbe Roma , quoniam Ioannes Apoc. 7. dicit sedem ntichi iiii fore urbem magnam, quae sedet super septem colles Catholici autem respondent sedem Antichristi fore templum salomonis, urbem Ieiusalem Apoc enim ra Joannes asserit Enoch, Heliam pugnaturos cum Antichristo in Ieiusalem, cibi occidendos ab

Antichr. Corporaque, inquit, eorum iacebunt in plateis Gnatu magna, ubι Dominus eorum cru

426쪽

os DE SUMMO PONTIFICE.

ei uis. Unde Aretas in hunc locum ait πον-pora eorum insepulta proiiciet in plateis Ierusalem , in ea enim regnabit tanquam rex Iudaorum. Hieronimus etiam& Theodorus ex Daniel. . colligunt , Antichristum fixurum ten. toria in regione Hierosolimorum is occidendum in monte Oliveti iis propterea Lactantius Lib. . Cap. Is docet , eo tempore summum regnum fore in Asia, Occidentem serviturum Orienti pro tuncque , dicunt aliis restituetur templum Salomonis , dictum templum Dei , quia in loliam Dei erectum est. Tandem, cum Anticnristus suturus sit Iudaeus, probabile est , ipsum ibi regnaturum. Dum Qicunt ergo Haeretici, per Ecclesiam intelligi

Romam, ubi sedet Papa , per hoc covincuntur lipsos non esse in Ecclesia Dei , cum sint extra Ecclesiam Rom. Cum dicitur , urbem illam se extendere super omnes montes zhoc est supra universitatem superborum.

Ad secundum Resp. quod inter alia doce bit, Iesum non fuisse verum Messiam, sed seductorem proinde nostra Sacramenta esse pure fictilia, nec Circumcisionem cessasse. Α ieret deinde se esse verum Deum, Messiam tot seculis expectatum a Iudaeis. Postea aia firmabit se esse Deum in pro vero Deo coli volet, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Denique , se non solum Deum dicet, sed&unicum Deum maniel II.

Et Deum Patrum suorum non epulabit nes Memquam Deorum curabis , quia adversus universe consever Qud si Danieli dicitur,

quod colet Deum Maozita Resp. ipsum fore

427쪽

magum, clamque adoraturum Daemonem, cu injus ope mirabilia faciet , Maozim autem idem est ac sortissimus. Quantum admiracula, Respondeo nullum esse facturum , quia miracula ad solam Dei omnipotentiam spectant, sed mirabilia portenta , I res insolitas faciet , quae apparebunt tanquam miracula Math. 1 . alunt signa prodigia magna, i , in errorem inducantur speri posset etiam electi ubi loquitur Evang. de Antichristi, minimis ejus. Inter mirabilia , tria faciet solemniora , nempe ignem de coelo descendere, imaginem bestia loqui, wseipsum mortis resurgere, ex Apoc. 3. Quod autem haec omnia non sint vera miracula testatur Paulus L. Thessal. 2. In omni virtute, Agni , prodigiis mendacibus. Porro , Antichristus ex humillimo loco prodibit , Daniel II. dolo regnum Iudaeorum invadet. Pugnabit deinde cum tribus regibus, Egypti, Libiae, Ethiopiae , quorum regna occupabit, Daniel ri. Postea lubjugabit septem alios reges qui supererunt , sicque totius mundi Monarcha evasurus est unde Chrysostomus in Cap. a. I. Thessal asserit , Antichristum successurum Romanis , sicut Romani Graecis, Graeci Persis,&Persae Assiriis. Tandem cum copiosissimo exercitu Christianos persequetur,

de hoc est praelium Gogis Magog multi enim per Gog inelligunt Antichristum , MIer Magog exercitum ejus De hoc Ioannesoquitur Apoc. xo. Licet autem Antichristus cum suo exercitu sit Ecclesiam persequuturus, non tamen absolute deficiet fides , Porta enim

428쪽

inferri non praevalebunt adversus eam , quis enim crederet Λnticluissum reportaturum victoriam supra Cluistum 3 Diabolum vincere Deum Infernum subjugare Paradisum sic opinio Dominici a Soto non est sustinenda, illam tradit in . Dist. 6. Quaest. I.

Qa res septim , an venerit Anti- christus. Hae tetici contendentes Papam esse Antichristum , ipsum proinde jam a longo tempore venisse clamitant nos vero dicimus , Antichristum improprie sumptum pro Christi adversariis advenisse quiden , non ve id illum Antichristum de quo loquitur Paulus 1 ad Thess. 1.& de quo mentio fit in pocat. Probatii istud , quia Λntichristus proprie sumptus

non veniet , nisi post eversum Imperium Romanum; sed nondum eversum est Pergo Major probatur ex Patribus Graecis MLatinis , Cy rillus enim Cathechesicis. Veniet pradictus Antichristus, .m imple fuerint tempora Rom. -- peris Chrysostomus etiam in 1. 2. ad The sal sitiando e media sublatum fuerit Imperium

Rom. runc mente Antichristus. Quando autem desolabitu Imperium Romanum Hild tu in Reges decem , tunc undecimus parvulus

mascitutus es qui illos ubiungabit , in sua

habitaturus si totus Sathanas corporisbter,

qui erit homo peccati , filius perditionis , itas in templo Dei sedere audeat , facient se quasi Deum. Sic Hieronimus Quaest. H. ad Algaetiam Minor probatur etiam , quia licet fuerit facta declinatio Imperii Rom. I. quando Roma capta est a Gothis et quando Imperium

429쪽

DAQUMMO PONTIFICE. os

tium desecit in Occidente. 3. quando restaurato in Occidente per Carolum Magnum , destructum est in Oriente per Turcas; attamen nunquam facta fuit subversio integia Imperii nec amissum est nomen aut dignHas imperatoris Romanorum ergo nondum venit Antichristus Adde quod nondum venerunt Heliasin nocti qui venturi sunt tempore Antichristi in sic nondum venit. Quod si textus aliquis Scripturae asserat venisse Antichristum, ut I. Ioan . h. libol, , novissima hora es , quia Antichristus venit, ibi sit mentio de Antichristo communiter sumpto, pro illo genere virorum qui sunt contra Christum, unde additur,

hunt Antichristi multi. Quieres Octavo, an Papa sit Antichristus. Iam proposuimus illam quaestionem , in

transcursu eorum quae diximus de Antichristo illam aliquo modo solvimus , ut pote dicendo. Λntichristum non venturum , nisi post eversionem Rom. Imp. Antichristum occisurum duos illos Prophetas, de quibus antea , denique ipsum tantum regnaturum per tres annos cum dimidio , ex Daniel. 7. Sermones contra excessum loquetur, c Sanctas Altissimi conteret tradentur in manu eius ussu ad tempυ , tempora dimidium temporis ibi per tempus intelligitur unus annus , per tempora duo anni.&per dimidium temporis semi- annus , e veteribus Patribus , quorum opinio confirmatur ex Apoc. . ubi Ioannes dicit, Antichristum regnaturum mensibus x. deinde , asserit, illos Prophetas qui regnanti Antichristo se op-Ponent praedicaturos aiebus rico qui numeri

430쪽

to DE SUMMO PONTIFICE.

faciunt tres annos cum dum dio Licet, inquam,

ex triplici illa conditione pateat , Summum Pontificem non esse Antichi istum . hoc fortius probandum est ostendendo decem notas Anti christi , quas dicunt Haeretici reperiri in Papa,

nullo modo illi conventa eri inde Quae e non , utrum ira tae quas attribuit Scriptura Antichristo teperiantur in Papa ut volunt haeretici , dicentes, has decem notas

illi recte adaptari , nempe I Deficere a fide, 2. Thessal. 1 Sedere in templo Dei , ibidem 3 se ostendere ut Deum , ibidem . . Extollere se supra omnem Deum. s. Negare Christum et Ioan αα 6. Idola coleres, Daniel. i. . Facere prodigia de miracula falsa. s. Imprimere subditis Caracterem , poC. 3. s. Blasphemum esse Daniel. 7. o. Sanctos Dei persequi, ut Hussium, Lutherum Calvi num. Ad haec omnia respondendum est Lostemdendum , nullomodo convenire Papae. Igitu et Dico primo , Papam non defecisse fide; Haeretici enim qui hoc praetendunt , non pota sunt dicere, quando defecit , nec in quo defecit, nec, an remanserit ecclesia visibilis in illa defectione , si enim remansit , ex quibus componebatur in ubinam fuit. si non remansit, Christus fuit sine sponsa. dirimam quaestionem , alii dicunt , se ignorare tempus, alii definiunt aliquod tempus , alii aliud , alii

denique dicunt , non maxime curandum esse de tempore , cum constet de veritate rei. Adsccundam , primi dicunt , Papam desecisse a Fides, asserendo nullum esse Deum , nullum Christum 'nullamque Resurrectionem , a

SEARCH

MENU NAVIGATION