Nicolai Tulpii Amstelodensis exconsulis Observationes medicæ

발행: 1716년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

271쪽

MEDICARUM LIB. III. et pejusmodi foetu observasse, diligentissimus alioqui anatomicus, Casparus Bauhinus. Jecur erat ipsi duplex, cum duplicisellis vesicula. Et venae ipsius tam perplexo error inter se intricatae. ac confusae: ut non licuerit quicquam, distincte saltem, in illis notare. Thoraci erant duo corda se jugata: inclusa tamen uno involucro , & innatantia eidem in s aquae i

272쪽

8 Ons ERvAPIONUM aquae. ' Sed cuilibet suus erat pulmo. At in ventre una duntaXat vulva, unusque lien: sed is adeo rubicundus, ac floridus: ut videretur ac-eedere ad naturam ocinoris. Vasa autem um-

bilicalia desinere hinc in diffsiam Jocinoris portam: illinc vero bifido ductu, in arterias iliacas,& vesicae fundum. Quarum partium dii- tributio delectabat summopere Magi stratum.. Quod ex illa clare conspiceretur , qui Vitam, aC alimentum, a matre traheret foetus, Vulvaei etiamnum inclusus.CAP U T XXXIX.

CIvi Campensi, Veneri operam daturo, in

curvescebat continuo, tam rigide media colis pars: ut cogeretur multoties ab incepto desistere. Sed sine dolore, UlloVe nodUlo. , quem huic affectui, solent promiscue tribuere , qui de illo scripsere, Medici. Nisi forte nodulum Vocent, non conglomeratum aliquod tuberculum: sed exilem duritiem ; impedien-: tem, si non integre, attamen aliquatenUS, muss culos colis dilatationi destinatos. Quale certe impedimentum in hoc aegro fuit observare: sed

vix dignum noduli nomine. Quod tamen obstaculum , sive fuerit a sei- gore, sive ab affluxu alicujus humoris, in causa, tuita quo minυ , vel x uixer erim

273쪽

igeretur coles: vel inchoata libidine, eX voto, flueretur aeger. Cui incommodo opem obnixe imploranti, Consuluit mecum, Vir eruditus , Gerardus scychius: ut praemissis rite catharticis, uteretur nonnunquam balneo humido, ac oleo leni. Quorum remediorum eventum licet inviderit utrique nostrum, loci remotioris distantia: credibile tamen est, spiritum, partem hanet plus nimio distendentem, lentissime fuisse discussum . praesertim, cum hoc ipsium, in eadem hac colis incurvatione, (quae flatulentae convulsionis species es h luce clarius deinceps licuerit Videre, in viro maturae aetatis : non nisi admodum tarde, etiam per optima remedia.

ab hoc vitio, liberato. CAPUT XL.

Pediculi pubis. JUveni Brabantino, plurimum vagi, & oberrantis pruritus, in pube ubi fieretri vidimus tandem illic tecte delituisse, aliquos pedi- . culos: figura rotundos, sed in dorso nigra nisi Cula notatos . Ad haec pedibus suis, cuti tam firmiter accretos: Ut nequiverint inde avelli, sine scalpello. Quae tamen sordida, ac immunda colluvies, ne semel sublata, iterum sacile, Iccurr et, imparata fuere insequentia remeese

274쪽

lestissimum hocce malum. c. Succi foliorum aetari, dragmas duas cum dimidia. Oxymellis simplicis unciam mediam. Aquae hordei uncias duas, misce, fiat vomitorium. Quo tibi elicuissemus pituitam in Ventriculo stabulantem: movimus deinde alvum: &imposuimus feliciter loco affecto, fomenta, ac linimenta subtus notata. IR. Aristolochiae rotundae unciam. veratri albi unciam mediam. Herbarum absinthii, marrubii, abrotant singularum manipulum. Seminum lupinorum, & staphysagriae, unciam mediam. Nitri dragmas duas, Coquantur eX lixivio diluto , & admixtis colaturae libris dua- bus, aceti scyllitici unciis quatuor, fiat fotus. Quo Convenienter deterso, illinebatur pubis

regio hocce UngUento.

e Seminis staphys agriae, Unciam mediam. Radicum veratri albi, aluminis, singulorum draginam. Argenti vivi sublimati scrupulum. Saponis nigri dragmas duas. Axungiae porcinae quantum sufficit. Misce, & fiat litus. CAPUT XLI. Mors ex flore calcis.

Ix splendidus, coenatus opipare, incidit

repente, cum tota familia, quae eidem accubuerat mensae, in vertiginem, ardorem gu

275쪽

M EDI CARUM LIB. III. gutturis, vomitum, praecordiorum angustiam, aliaque praesentis veneni indicia. E quibus succrescere protinus nescio quas non suspiciones. Sed eventus, fidus rei incertae interpres, docuit pei spicue: nec ab Anciliri, conjecta, tamen in vincula: nec ab alio aliquo, cibariis quicquam malitiose fuisse permixtum. Verum sponte, ex pariete recens illito, in patinam decidisse, sulphuream illam calcis es orescentiam,

quae copiosissime stabulabatur illic loci, ubi id

temporis adservata fuere, cupedia, secundis mensis destinata. Factum quidem fuit, satis sedulum periculum: utrum in cibo jam dissoluto, reperiretur vel arsenicum vel argentum sublimatum.(Quae duo veneni genera nostratibus potissimum nota.) Sed nec apparuit in vasis fundo , conglomeratus arsenici pulvis. Nec tingebatur albo colore, aurum suspecto liquori aliquoties

immissum. Quorum neutro oculiS OCCurrente ,

judicatum fuit, deteriorem hanc cibi conditionem , verisimiliter originem traxisse, ex Commemorato Calcis flore. EX cujus ignea vi, mirum certe haud fuerit, accensas fuisse fauces, perturbatum VentriCulum , erosa intestina, contractos, prae siccitate,

nervos: aliaque excitata, quae nUnquam Conspiciuntur, nisi ab exurente ardore. Qui profecto in hoc calcis flore, adeo clare se in cons metum dedit, ut intra paucas horas pessum d

276쪽

tiet Ons EnvATIONUM derit insantem ejusdem familiae, alias setis va, lentem. Evadentibus reliquis, vel per vomitum materiae noXim i vel citam alvum i vel per antidota, discutientia malignos, acrioris veneni, Va-

Sed, prae caeteris,miratu digna fuit, ters milias, alioquin ita debilis, ac infirma: ut qua antea quinquies peperisset foetum mortuum rjam contra fuerit tam valida, ac constans: ut intoXicata non modo, non abortierit: sed veneno celerrime per vomitum rejecto, evaserit quasi prima, praesentisamum hocce , intentatae moditis, periculum. Enixa deinceps, quem, id temporis, gestabat fietum, non minus prosperet, ac si nihil veneni adfiimsisset. Calcem autem tam acriter urere, & ero sione sua, tam acerbe pungere intestina, utique praecordia illis imposita, docuit manifeste Dioscorides lib. v. Cap. XCI. S lib. VI. Cap. XXIX. sed videbitur fortassis illic loqui, de calce viva: Quum flos ipsius, cujus hic meminimus, promgerminet ab intrita. Verum responsio facilis est. Ablutione vide licet calcis, infringi quidem aliquatenus, siummam illam ipsius adurendi vim. Intritae tamen nihilominus permanere tantum ardoris: ut i de elevetur acerrimus ille flos, qui instar candidissimae nivis , investit recentes parietes. Cui quantum sit acredinis, licuit aliquando videre

in ore equi, Collegae nostri Joannis Fontant,ex

277쪽

MEDICARUM Lia. III 'simili calcis essiorescentia, tot vesicis, ac tam urente aestu, inflammator ut Cogeretur propte

ea, abstinere quam longissime, ab omni pastu CAPUT XLII. Sudor se em umorum. Homini ut robur conciliat, aequabilis solidorum , ac fluidorum harmonia: sic dissolvit ipsius vires dissonans eorundem ConCentus. Potissim um a naturae sege, si descistant humores et sive utiles, sive excrementitit. Quorum innumero primas facile tenet sudor. Cujus immoderatum profluvium, labefactat propterea in pense corpUS uniVersum. Virgini male natas, fuere ab ineunte aetate , ob sudores praegnanti matri crebrius permotos, adeo pervia, ac patula cutis spiracula: ut continenter ferme maduerint; Cum tam profuso, aeperenni, dissiuentis sudoris, cursus ut Cottidie indiguerit tribus, quatuorve indusiis, ad detergendum madorem, Cuti indesinenter inhaerentem. Quod immodicum sudoris effu-vium , divexavit ipsam, non aliquot menses, sed septem amplius annos. Licet interim minime omitterentur remedia convenientissima. Adeo dissiculter eradicatur morbis haeredita

278쪽

ons Est v AQIONUM CAPUT XLIII. Excoriatio, ab oleo Vitrioli.FAmulus chirurgi , curaturus, suo more, dolorem dentium, infudit nubili Virgini, sive considerate, sive improvide, tantum olei vitrioli, in os: ut descendens in gulam exesierit non solum, quascunque faucium partes : sed accenderit praeterea ventriculum, jecur, & potissimum venarum, arteriarumque sanguinem. Cujus exurens incendium extorsit Medicis , praeter infinita refrigerantias ac plu-

rima cathartica, frequentes sanguinis detractio- lneS: antequam aliquatenus domaretur effera haec fera: consumptura alias innocentissimam

Sed incendio intus utcunque res incho, eo fundebatur tamen calor, instar exundantiS maris , tanto impetu, in habitum corporis: ut exesa colli, ac faciei cute, defaedaverit summe corpus universum, imprimens mammis , pectori ventri, brachiis,ac cruribus tot CinereaS Crustas, ac tam foeda ulcera: ut vix quicquam manserit

ipsi, vel glabrum, vel veteris pulchritudinis particepeS. Quam deformem cutis formam , imminuere quidem deinceps aliquatenus remedia.Sed non ita, quin remanserint illi aliquae maculae, de turpia cicatricum vestigia. Uti quo-

279쪽

MEDic ARUM Lin. III. que in viseeribus scintillae prioris incendit. Quibus vel minimum, a calidorum Usse, iterum accensis, incidebat protinus in recidivarii: comporis habitum iterum turpiter foedantem. Sed potissimum internos digitorum apices et qui

non secus ipsi flavescebant, ac si croco fuissent infecti. CAPuae XLIV.

Exedens, praecordiorum herpes,

HErpes praecordia exedens, Constat ex pluribus pustulis, modo in unum conglomeratis , modo evidenter sejugatis. Haerent autem illae , in extimo diaphragmatis ambitu, inflammantes non tantum , sed eXedentes, ardore suo, usque eo cutem: ut cuilibet ulcusculo sua insideat esthara. Qua vel sponte, vel arte decidente imminuitur manifeste, non minus eX- urens dolor: quam molestus ille pruritus, quumstulas hasce assiduo comitatur. Creditur autem hoc vitium, occidere hominem , siquidem circulum suum absolvit. Quod tamen non fit,nisi admodum raro. Equidem saltem vidi hoc malum frequenter: sed semper inaequaliter dispersum; ac nemini exbtiale. Asierit tamen id Plinius lib. XXVI. Cap. XI. dicens, ignis sacri plura esse genera. Inter quae qmedium hominem ambiens Zoster appellatur: sci enecat,si cinxerit. Quod infortunium vidit verita

280쪽

OBs EnvATIONUM' verisimiliter, licet non addat expresse, Joannes Langius, in Marchione Brandenburgensi, ab hoc affectu occiso ; epithola xxx II. Scribonio Largo vocatur hoC Vitium, Cap. CVI. Zona: &nostratibus ommeloop, sive ambitus. Quod varii circulis, varie dispersis, hominem aliquatenus ambit.

Vir pleni habitus, & calidioris jocinoris,

doluit vehementer Circa praecordia: Cum acri

pruritu, in signi dolore, & frequentibus, Conglomeratarum pustularum, circulis. Rubente cute vicina, & pustulis primum utique rubris , sed mox albicantibus, & in qualibet

Carum Crusta nigra, quam escharam Vocant

Medici. Qua, convenienti litu, separata, degenerabat quaelibet in humidum ulcusculum: cum acri dolore, sudore e so, &interdum tam impetuoso, virulentae materiae raptu ad interiora: ut animus aliquoties, non secus deficeret: ac si ipsum occupasset Contagiosia aliqua pestilentia. Cujus sororem equidem popterea soleo appellare , perniciosum hocce herpeti S genuS. Nam sicuti illa carbones majores: sic producit hoc minores. Exigitque ute Ue morbus, ut Cathartica seque blanda : ita antidota non minus est cacia. Sed in eo discrepant; quod herpetis labes duntaxat uni, pestis vero noXia sit omnibus: occidens plerosque, herpes contra non nisi paucissimos.

SEARCH

MENU NAVIGATION