Iacobi Lobbetij Leodiensis e Societate Iesu Via vitae ac mortis tribus libris explicata

발행: 1638년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

g. 2.

. , .

Secundus fructus crucis.

Conuerso ct Vocatio. Ex omni antiquitate tres sibi Iesus cogno-

'mines esse voluit Iosue in imperio,Isaia. in prophetia, ae in nomine:vox enim flea, id est, uelaa, ex quo Oseas saluator, aesus dicitur ut qui populo ialutem attulerit,qua orando, qua praedicando, qu sanctioribus Vitae nouae exemplis praelucendo fuit ille fi- Isauria lius Deni hoc est , ita mei mu' enim

in gaudio defontibussaluatoris aquas dico, quibus contractas a populo labes elueret, & vita puriori redonaret. Quod ut faceret,iussus Mi a Deo sibi sumere Morem fornica litanum, ex qua tres omnino proles suscepit.Qitie primo prodiit,filius fuit, cui nomen inditum Imbra hel quod semen Dei brachium Dei significat. Secundo genita filia fuit, cui ex diuino nutu nomen fecit absique misericordia.d nn m male, Ominatum nomen Tertio genitus etiam fi lius fuit, cui nomen cessit priore infelicius, audiit nim voca nomen eius, non popuIus meus. hic typus haec umbra fuit, imago quaedam illius scenae, quam deinde post tarda tacula diuinus amor aperire debuit Oseas Christum, uxor fornicaria naturam ale

cato

272쪽

ma vita ac mortis

cato lapsam,tres illae proles tria hominum, cera o bi portendunt atque ostentant ex iis primi bono, felici nomine dicuntur,& sunt Dei semen Dei brachium t ali suo vitio a diunt, absque insericordiaci audiunt non popuIM meus eius generis fuere Iudaei, quos ab illo

nomine male ominato nemo non abiectos,

non perditos quaereret at non it perditi quin aliqua vitae,& salutis spes affulgeat,&ea quidem ab una cruce. Pgucis accipe, quae de ea iam inde vaticinatur ille ipse Propheta: Convertentursedentes ossa 1 A. in νmbra eivi, pluent tritUO, O germinabunt quasi vinea. E longa captiuitate quae mortis instar esse potuit, conuertentur Israelitae, sedentes a vinculis, metu, ab omni vi,maloque liberi, meliore, nouaque sorte donati, firmi, si , biles, fortunati inimbra eius, utique Christi ac Crucis, a qua uiuent tritico, germinalunt Hier. Eupquasi pinea tritici enim, inique ferax Crux

fuit, utrumque suo sinu, velut molli, sub actoque solo conceyit, per ipsa passi ornim,

vulnerum , mortisque frigora, tristesciue ac saeua hyemes,velut emortuum fouit, donec aspirante nascentis Ecclesiae vere, & suauidiuinae miserationis aura, Soleque eminente; triticum viveret,& vinea germinaret.&uos ab hac illoque viveremus,4 germinaremus. Ita porro factum videmus, laetamur; a tritico, pane, a vile eucharistica vivimus,

273쪽

& germinamus atque utinam vivamus in

aeuum, germinemus in aeternitatem.

Ita quondam ex ipsa Cruce vixit, & germinauit bonus latro.Pendebat ille ad dextru Christi latus, haerebat infami affxus ligno, perque manus apertas, perque pedes a vulnere hiantes, infelicem stillabat animam rimos nonniplis credimus in socias, in maledicas voces erumpebat in haerentem lateri Christum petulanter impetebat vix ab illis vocibus in calumniis bene conticuerat, vi re spirarat infelix praedo, cum ei a Cruce fluit, Me siluit diuina miseratio, qua ita mitescit, ita commouetur totus, ut in alium omnino virum , in sanctum abeat Deum in Cruce pendentem agnoscat, auctorem salutis suae suscipiat, amet,atque in opem, in vitam, in paradisum inclamet Methento,inquit,mei dum peneris in regnum tuum. H1c moueri solet implexa quaestio, cur eduobus, qui Christo confixi latera stipabant,

conuertatur dumtaxat unus p cur repente

alius sit a seipso cur caeli, Deique totus, qui prius mali daemonis Erebique totus fuerat , Audio sanctos Patres elabi in lucrfas pugnantesque sententias. D. Anselmus credit bono latroni datam esse scelerum veniam, quod olim de Christo instante, deque Virgine matre bene meritus fuerit. Exulabat, extorris bona Virgo,pergebat in AEgyptum,

quae

274쪽

Via vita a mortis a Tquae ad cetera exiiij, torrentisque seli mala, hoc quoque adiecit. Aduersa praedonum tur 'ba in virginem innoxiam, in Deum infatitulum incurrit, pro ea,qua erat immanitate, in utrumque saeuire parabat forte hos inter affuit noster ille latro , qui ut matrem , t puerum vidit maius aliquid humana specie ratus .eorum manibus,, periculo eripuit virata huius beneficij memoria secit, vi in extrema illa vitae periodo suus veniae locus, suus fuerit miserationi ita beneficia, beneficiis compensant Superi.

B. Petrus Damianus,alio sententiam mentemque flectit censet edim latronem, qui Christo a dextris erat, ided sibi Deoque redditum, quod inter Crucem Christi acci tronis interesset , mediaque staret Virgo , a cuius aspectu , benignoque sidere

vitam , salutemque hausit, tantum inter est, quantum a virgine vel accedas, vel re-

Haec illi Doctores, quibus sua sit fides,

auctoritas ego magis inclino ut sentiam cum D. Vincentio errariensi putat ille m bono latroni mentem aliam , alia consilia, alia fidei caesique lumina, alios piarum cogitationum amoris aestus iniectos esse, Mevibratos a Cruce, crucis umbraci ni-nairutn o loci ac temporis incurrebat in umbram Christi ac Crucis , eaque ad ve- in uiam,

275쪽

a 8 Iacobi Lobbetjniam , ad salutem , ad gratiam fuit satis radeo iam verum illud Oscae 'Conuertentur sedentes in νmbra eius. Et vero quidni co frem p. uertantur pol enim D. Leo, Crux tua, bone de Pals Iesu vinium fons benedictionum, omnium est calfagratiarum, per quam credentibus datur virliιs de m-srmitate, loria de opprobrio,vita de morte. Hactenus , conuersionis illius rationem, prudumque vidimus superest modo ut patr-cis diuinae vocationis vim messicaciam inuestigemus; ea legi potest in illis Christi ver-rbau.ti bis &Hos exaltatussuero a terra,omnia traham ad meipsum Sint abiectie,sint prostitutae, sint peccatis insepultae mentes 8c illas traham: sint dura, ferrea, adamanti' hominum corda,& illa nihilominus traham : adeo nihil imperuium, nihil indomitum Christo trahcnti, nihil extra iactum diuinae vocationis habes illius argumentum in antiquitate. Fuerat Eligeus ad Iordanem, clim forth .Reg. g. s. incurrit in eo , qui ad fluminis oram ligna caedebant, ex iis unus aliquis, dum altius securim attollit, inclinat profundius,in totus i in ictum incumbit ferrum ipsum vel suapte mole ac pondere, vel impresso ferientis impetu elabitur e manubrici in aquam incidit, alteque mergitur hic mi solius homo attonitus haerere,stupere, lugere, exclamare ad Eli-zeum : Heu heu, Domine milis hos ipsium mutuo

acceperam quid me misero fiet 4 duolat Eli-

276쪽

Viapita ac mortis a szeus,eneo quaerit, intelligit,ubi ferrum in aquas incidisset, tum deinde vir Dei, praecidit lignum, O misit illuc mirum dictu,visuque: tauitserrum, is ait,Tolle qui extendit manum, tulit Aquis ipsius leuius eminebat,& innatabat lignum in imo Iordanis alueo grauius ferrum iacebat nec as urgere poterat. Vbi aqua lignum sensit, ferrum in summas aquas euasit, diceres vim ligni sensisse, magnoque nisu ex undis emersiis L.

Quisquis ci gratia excidisti quisquis ab

aftifice Dei manu per peccatum lapsus es; dicere ex vero potes Intrauerunt aqua usque ad ' aviimam meam infixus sum in limo profundi, O non

est substantia non est spes emergendi nisi forte caeso propitio etiamnum adsit Elieteus aliquis,qui lignum in aquas, in mediam scelerum eluviem immittat, ferrumque extrahat

ex imis undis. Tibi pro Elieteo Christus,pro ligno Cruxerit,illa re peccatis licet profunde mersum extrahet illa te vocabit, teipsum tibi,Ecclesiae matri, Deoque ceu parenti redindet ut multos alios iam ante reddidit: quo

in genere insignis illa fuit, digna Posteris vocatio Nobilis cuiusdam Angli, de quo suppresso nomine, haec a viris religiosis, ac fide dignis accepi,&eadem refero Fuerat ille in his es iam inde a pueriti

innutritus,&quos cum lacte suxerat errores,

tenaci iis retinebat; nec ab iis vllis rationum

277쪽

momentis,ullo orationis pondere sese dimoueri patiebatur Solet enim nobilis animus in arrepto quondam instituto firmius insistere, ne si ab illo recedat , a constantia sua videatur recessisses ideoque multum interest, quibus artibus ac disciplinis iam inde a teneris unguiculis generosa pubes imbuatur; eas emm cum adoleverit, aut senuerit,

non facile dimittet & vero non dimisisset

nobilis ille noster, nisi maior aliqua vis accessit ea porro caes estis ac diuina fuit sari-ctissimae Crucisci cum enim de via ferretur generoso vectus equo: ecce subito turbari vitis aether, in nubem cogi equa deinde, velut e caelesti armamentario, primum altilis insonare mugireque tonitrua,dein fulmina, missiles ne faces evibrare. has dum innoxius spectat, ridetque derepente grauius infremere, minarique de nube conclusus ignis, &effracto illius sinu, ingenti stridore evolare, atque in viatorem illum nostrum illabi, totumque ambire ac cingere. De seipso,deque vita actum credidit abiit tamen innoxius horror at non sima liquo sui vestigio mirum enim dictu, visuque chlamis ipsa tota crucibus igneis aspersa apparuit eas scilicet impresserat illapsum e caelo fulmen, quod sese in vindices poenas explicuisset, nisi a Cruce

pacata fuisset Superum ira imo, anteactae vitae petita venia, ac melioris data etiam a

spicia

278쪽

Via ita ac intuta' et ex

spicia: ea Crucis symbolum expressit a quo

tanti in illius anima motus excitati, ut antia quos errores agnouerit, atque damnarit, &haeresim eiurarit sibi ac veritati restitutus. in

quo vim Crticis nosses, ac mirari potuit; sed in hoc quoque amare, quod ab ea vocari se sensit, non solum ad Christi peculium . , Icclesiae Catholicae gremium; verum etiam in porti 1 religiosqvitae: in qua&secura salus, &faciles ad virtutem Superosque viae quas etiam eodem Crucis Dominicae praesidio sibi

aperiri vidit, ex illustri prosapia, virgo Catharina viri nobilissimi Sanci Rodrigueet filia: agebat illa aetatis suae annucirciter quin tum supra decimum nihilque spirabat aliud quam auram huius secuti,ac perditae vanita itis,quam incultu corporis,msidoq; muliebri satis exinde ostentabat magis anxia,qua ratione placeret amasio,quam Deo .Fuerut illi flosculi primula aetatis quos illico decussit obiectus oculis sacratae Crucis horrori: Inter , aulaea,variaq; cubiculi emblemata, ornatuq; visebatur elestas Christi crucifixi simulacru, cui imminebat ipse titulus esuNaetarenMRex, Iudaeorum Incurrerat Lepius in puellae oculos

ea imago at in animum non ita descende- rat. Habet nimirum diuina Drouidentia stata tempora, iotatos albo calculo dies, dies fortunatos, amoenos, beatos, quibuSaspirat melior aliquis diuinae lucis radius.

279쪽

Hoc igitur die eminentem Cruci titulum Iectitare coepit, Miterum .iterumque, non tam oculo, quam mente decurrere imo haerere

ad lingula verba in apud se tacitis cogitationibus pensi caret quid amabile,augustum, diuinumque Iesu nomen sibi porterideret quis deinde Nazareo flosculus quis odor quae gratis quae Regis diguitas ac maiestasti quae udaeos vel caecitas,vclamentia,vel per 'fidia eo furoris extraxisset, ut d Regem ipsi

suum tollerent,& infandae Cruci assigerent. Haec omnia dum ipsa secum voluit,reuoluit que Catharina: secum loqui,secum agere coe

pit; quid pro se Iesus bonae mentis amor ac deliciae inuid ipsa pro Iesu aut fecissct aut passa fuisset haci enus p quam distana ac disesentanea rimo quam a sua vita abhorrens fuisset vita, morsque Iesus quae in nudo cor

pore spiraret paupertas quis in laceris artubus amor patiendis quae in ore elanguido, aridis labellis animarum sitis emineretpquis diuini capitis cultus, imo quis horror a pinose fructices quam dedeceret sub spinose capite membra fieri delicata; haec singula apud se ipsa dum expendit eos in se diuini amoris aestus est passa, ut e vestigio, Momnem mundum muliebrem exuere M van

vanis relinquere,& ad religiosae paupertatis angustias aspirare coeperit nec a conceptis inde desideriis destiterit, quam votis potita,

280쪽

ωin S. Teresimonasteriori te professa .Hanc autem mentem,& melioris vitae propositum hausit a Cruce, tantum in illa pondus est ac momenti,tantum lucis ad sanctae vocationis

institutum.

Τertius fructus Crucis.

Peccati ramissio. DIuina miseratio ut iam inde ab omni a liquitate ostenderet ab uno ligno, una Cruce petendum esse peccati aemedium, alios atque alios expiaturos ritus perscribere voluit. Ex iis duos tantum attingam Iubebatur olim Leprosus sese primum sacerdotissistere, Mofferre passerculo duos; quorum unus victimae cedebat, alteri vita dabatur,ri liber in aera volatus alligabatur ille baculo cedrino cum cocco hyssopo: e quibus nectebatu afasciculus,& sanguine passeris occisi prob tingebatur deinde eo steties aspergebatur Leprosus , eaque aspersione eluebatur omnis illa labesis macula, quae corpori e lepra videbatur adhaesis e. Hoc schemate praelusit diuina bonitas ac sapientia,ut velae eo nosses futurum aliquando in morbis animi, quod in prauis corporis affectionibus Quod enim corpori lepra , hoc

bonae

SEARCH

MENU NAVIGATION