De Dei benedictione commentariolus seù ad selectiora pp. excalceatorum ordinis eremitarum S. Augustini de vocali Dei cultu statuta obseruationes variæ, morales, asceticæ, rituales, quibus binæ accedunt disquisitiones 1. De hymni Te Deum laudamus auct

발행: 1695년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

quodam Processu de i29 i. formato idem Chroni concitatur, ut videre est apud eumdem Puricellum d. cap. 39. num. ι F. Et item in alio codice peran liquo caractere M. S. in eadem Ambrosiana Bibliotheca sub liti. A. nu.93. idem Datij Chronicon, ut infra num. i 8o. adducitur. Quare a tot antiquis Scriptoribus laudatum Datij Chronicon extitisse pervicacis tantummodo esset denegare. Nihil ossiciente eiusdem deperditione, cum nouuin non sit, plures libros, de quorum aliquando existentia nullum est dubium , temporum iniuria deperditos nunc desiderari, ut videre est , & non semel apud Bibliothecarum Aucitores, oc eos, qui de Ecclesiasticorum Script rum operibus mentionem fecerunt.

' alius a S. Datio Chronici auctor Datias.

Atiani Chronici necessitatem ex his, quae dicta sunt, cogno- scens Io: Petrus Purieellus , illud admisit: Sed alium specu. latus est Datium S. Datio Archiepiscopo Mediolanense longEposteriorem, quem de io8o. circiter de Mediolanens. Antiquitatib. scrip iisse dicit; & hunc cit. cap.39. num. Io.& in Praefat. ad Vit. S. -ialdinu. φ.

facit dicti Chronici auctorem; cui subscribit Petrus Paulus Bosea in Martyrolog. Mediol. ad diem LMaj. Probat vero Puricellus prunod. cap.39.n. II. o i q. quia Chronica Datij pertingunt ad tempora Gregorij Papae VII. qui de ann. I 3. electus Pontifex de Io81. decessit. Et quod pertingant, ex eo deducit, quod in Chronico Flos Florum fol. 133.pag. i. cuentur Chr nica Datij quoad gesta sub eo Pontifice. Item Gualuataeus Elamma cap. 89. ex eisdem Datia Chronicis praefati Gregori; electionem, carcerationemque describat, nec amplius subsequentibus capitulis nominetur Datius. UndE infert, Datii Chronicon non esse S. Datis Archiepiscopi, qui de 332. vel 3 s. evivis excessit vel 333. ut tenet,& eruditissime probatM. C. Henricus Noris D lsera. Histor. de uuint. Synod. cap. 6. 73 Secundo eod. nu. I . quia laudatus Gualuaneus Flamma apertissume Ualsum Chronici auctorem a S. Datio Archiepiscopo distinguit cap. 68. Sed quia fundaαentum distinctio uis non adducit, libet Flammae verba referre, quae lunt: christι annorXXXVIII. eminente in Urbe Roma B. gilio Papa, Imperatore Iuliιniano legislatore in Γ'onstantinopolin Beatus DatiusArcbiepiscopus Mediolani sedit annis XXII. Iso tempore apud cconstantinopolim Sexta Duodas Vniuersa is celebrata fuit; Ad quam, cum causa tuendae fidei pergeret B. Datius , peruenit Corinthum ad quoddam bolpitium , Ubi Daemones rurientes babitabahi, a b spitium inhabitabile rcddiderunt. Sed ad ingresium

Digiti gle

272쪽

stantinopolim condemnatus est Theodorus, qui negabat B. Virginem esie Matrem Dei. Haec chronica Dati; , o Gregorius in Dialogo. Et ex his vult Puricellus apertissi inh a Flamma Datium Chi onici auctorem a S. Datici Archiepi Deopo distinctum. Quod distinctionis argumentu in iam propositerat in Aso nument. Basilic. Ambrosan. num. I98. eamdem distinctionem inter praefatos Datios deducens, ex eo quod idem Flamma cap. 233. ex Chronico Dati; referat legationem, quam Arnulphus Archiepiscopus Constantinopolim nomine Othonis Terti j de 1 2. susceperat. Sed haec secunda obseruatio, cum nihil spetiale contineat, nisi quod in Datij Chronico legantur alimqua S. Datio Archiepiscopo posteriora , coincidunt cum primo argumento .

76 Tertio, quia nec a Gualuaneo Flamma, nec ab Alictore Chronici Flos Florum, nec incit. Troce Datius, qui ab ipsis adducitur, vel Sancti, rei Archiepiscopi titulo inscribitur; quo fit, ut Auctor Chronici sit alius a S. Datio. Et si repetatur, in Historia Landulphi senioris lib. i. de qua

iam num. 67. O q68. trium Capitulorum titulos cum praelata specificatione reperiri; nempe secundum sic : Expositio Ordinum S. Ambros; edita a S .memoriae Datio Episcopo 3Mediolanensi; duodecimum sic: De chrismon S. Ambrosii secundum Datium Archiepiscopum Mediolani; & tertiuindecimum ita :De Crucis antiphona secundum 'Datium Episcopum Mediolani. Respondet d. nu. I I. se existimato, hoc additamentum AntiIlitis nostra Dati, fuisse adscriptum non ab ipso Landulpho , sed ab aliquo potius Amanuensi, qui ρουὶ longa temporum spatia eas ipsius biliorias exscri erit, ignarus, quale caeteroqui fusrit Chronicon Datij, quantoque icmpore res gestas comprebenderit, cum aliὸqui non alium fortassὸ Datium alicuius litteratura, ac fama cognouisset, quam Saurium illum Antistitem; a quo etiam fortassὸ conscriptum aliquod fuisse opus bia soricum, siuὸ relationes aliquando legis et, vel audiuisset, ut propterea tanto facilius ei adscribere potuerit earum narrarionem rerum , quae ad S. Ambrosa' tempora nrtinebant. Haec Puri cellus, alterum inserens extitisse Datium , qui de io8o. circiter Chronica scripserit.

77 An vero per haec alter hic Datius probetur, iudicent eruditi . Mihi

saltein videtur, quod non, cum, ut opponit Raynaud. d. Erotem. I o.n. I 89. quis fuerit, non ostenilat, nec, addo ego, ab alio ullo hoc asseratur: quia potius E contra, ubi Vatij Historia , vel Annales ab aliquibus allegantur, de S. Datij Historia , & Annalibus interpretati sunt Carolus a Basilicata, Petri, & Vicecomes, ut num. 63. vidimus ; quo bene perspicitur, a terum Datium, ut qui ia rerum natura non fuerit, illis omnino inc

gnitum.

78 Nec intentum euincit ex his,quae adducit primo; quod scilicet D iunum Chronicon a supradictis allegatum Gregorij Ull. tempora pertia

273쪽

gat, quae s. Datio, qui de 332. ves s s. esse de si jt, long posteriora sunt;

quia facile respondetur sicut & argumento ab Arnulphi legatione de I 32. desumpto,& omnibus aliis, quae S. Datio posteriora ex Datij Chronico adducunt Flamma , & Chronici Flos Florum Auctor in hinc ad sum. mum probari ea, quae S. Datij Archiepiscopi tempora subsequuntur, Disse addita eiusdem S. Dath Chronico, quae ideo Datiani Chronici nimen retinuerunt: nunquam vero probari, hunc alterum Datium extitisse.

Nouum forte erit , quod opuscula aliqua ex aliorum additionibus, eodem primi Auctoris retento nomine creverint i Videantur quae de hymnis ex S. Ambrosis nomine Ambrosianorum appellatione nuncupatis dicta sunt rivim. 8. et si non omnes a S. Ambrosio compositi. Ritus ipsi Mediolanens s Ecclesiae Ambrosani ad huc vocantur, etsi non omnes a s. Ambrosio avt Ioseph Uicecomes de Miff. Ritib. lib.2. cap. I 2. obseruat: sed & a subsequentibus Archiepiscopis quam plures vel additi, vel exornati. Et, vica sera taceam, Calepinum exhibeo, cuius operis augmentum non est qui non videat non mutato Cale pini nomine. Sed audiatur Labbeus de Scrip-xorib. Ecclesiom. I. verb. Iustinus . pag. m. 669. Illi verὸ accidit de Iuilini Martyris operibus loquitur quod huiusmodi libris solet euenire, vi ab Amanuensibus , aut viris etiam eruditis , sed aetate posterioribus, multa consimilia hine indὸ collecta inferantur. Et quot huiusmodi exempla Longica: nimis

essem, si omnia huiusmodi reserre ve lem, Li cur non idem , Datij Chrotnico potuit accidisse e 79 Neque ex secunda probatione, quia non apparet supposita Gual- uanei Flammae inter utrosque Datios distinctio. Vel enim eam praetendit Puricessus ex eo, quod ibi narrentur acta per S. Datium Mediolanen. Episcopum, vel ex Beati titulo, qui ibi legitur, cum non sit credibile , S. Datium de se scribentem, Beati honorem sibi arrogare voluisse; & ideo non

eiusdem S. Datij Chronicon fuisse, sed alterius Datij non Episcopi, qui Datij Episcopi& cum Beati appellatione acta descripserit λ Si primum; Square non potuit de te, quod sibi acciderat adnotare, & scribere S. Datius λ Et quot de se ipsis alii Sancti scripserunt, & de ipsis in historijs r

tulerunt Historicit Solus qui eos non legerit, id negare poterit. Si secum dum ; Et quomodo probatur, Beati denominationem ex Cbronico Datij desumpxam: non vero a Gualuaneo Flamma in pranscribenda ex Chronico historia superadditam fuisse λ Hoc mihi videtur certissimum, cum mihi constet per Gualuaneum rammam ibi saltem non verba Chronici, sed sensum tantummodo desumptum ; in fine siquidem addit: Haec chronica Datii, Loer Gregorius in vialogos Et tamen verba Gregorij non sunt, quae in Flamma leguntur, ut patet conferenti cum f. Gregorio Dialog. lib.I. cap. q. Et ideo tensus est, ea esse ex S. Gregorio excerpta. Idem respectu Chronici diasqdum, seu ea non ας verba Crinici, sed sensum extractum e Datij

274쪽

Chronico Et eum verba Gualuanei Flammae non sint verba Chronici, neque dici potest titulus Beati ex eodem Chronico desumptus. 8o vel, & fortE verius: Duo ibi a Flamma de S. Datio narrantur;&quod illi accidit cum Daemonibus in eo apud Corinthum hospitio , de

eius ad synodum Constantinopolitanam accessus , a qua condemnatus Theodorus &c.quorum unum tantum,nempe cum D one altercationem refert S. Gregorius ; cettera non. Et cum Gualuaneus citet Chronicum

Datij, & S. Gregorii im, signum est , quod ab utroque aliquid sumpserit; a S. inquam Gregorio, quod ipse de S. Datio refert, nempe ea, quae egit eum Daemonibus; & a S. Datio, quae S Gregorius ibi non habet, nempe eius accessum ad Synodum & cur non potuit hoc de scribere S. Datius e & Theodori damnationem. Et hoc posito, quod landamentum remanet distinguendi Datium auctorem Chronici a S. Datio ipso e Extat insuper in Bibliotheca Ambrosiana Catalogus Episcoporum Mediolanensium

M. S. perantiquus subliti. A. num. 98. verb. Datius, in quo haec leguntur: Hie Datius , ut narrat cbronica sua, dum Connantinopolim iret , Corinthum

venit oec. visupr. In quibus duo adnotanda ; & hoe iactum expulsionis Daemonum narrari de Datio Archiepiscopo sine Beati titulo, & utique in chronica sua . Undis videtur necessario inferendum, a S. Datio ea de se scripta in sua Chronica, & Beati titulum a Flamma superadditum; adeo-Τue funditus corruere fundamentum distinguendi a S. Datio Episcopo hronici Datiani Auctorem. 48i Nec item ex tertia, quod scilicet nee sanctus, nee Episcopus a

laudatis Scriptoribus nuncii petur Chronici Auctor Datius ; quia negatiuum argumentum est, siue nullius roboris; de fortasse non addita Sancti , vel Episcopi inscriptio, quia non habita pro necessaria; aut quia non Omnia in eo Chronico contenta, scilicet poli S. Datium, ut diximus superaddita, ipsi reuera tribuenda, licet sub eodem Datiano nomine Ob continua tionem cum S. Datij Chronico comprehensa. Etiam Bernardinus Cori

part l. II ' Mediol. Datium adducit nullo Episcopi,aut Sancti elogi 'adi cto; ic tamen loquitur de S. Datio Mediolanensium Antistite; quod in Carolo a Basilica Petri obseruauimus num. 6s. Unde ex tituli Sancti,aut Episcopi deficientia nulla vis argumento . Et pro verificando, illud Chron, conS. Datij fuisse satis est, quod Landulphus, qui de Iogo. seu per 3 cannos ante Gualuaneum Flammam scribebat, in primo suarum Histori rum libro praedictis tribus capitibus ex Datij Chronico excerptis, Datij Mediolanensis Disi i titulum inscripserit, ut vidimus . Et illud quod P

ri cellus reponit, haec ei Ie Amanuensis additamenta , qui post longa temporum spatia eas historias exscribens S. Datio narrationes illas adicripserit ,

275쪽

non potest, tum quia nihil in iliis tribus capitibus, quod S. Datium vel dedeceat, vel illi repugnet; tum quia eadem capita sub eodem Datij Ep copi titulo leguntur in altero Codice antiquo sub num. D9. in Biblioth.

Capituli Metropolitan . Mediol. aisseruato, cui haec inscriptio Liber πο-ri fus. I. super iarchiepiscopum, ac clerum , O Laicos Mediolanensium ; nem-ph lib. I. fol. 3. pag. 2. sic: Expositis ordinum S. Ambros edita a S. memoria Datio Episcopo . Item fol.8. pag. 2. ita: De chrismon S. Ambrosis a Datio uiseeopo Mediolani. Item Di.9.pag.2. pariter de crucis Antiphona a Datio. Unde non ex illius Amanuentis arbitrio, de quo Puricellus, sed ex rei veritate

ab ipso Landulpho S. Datio dignoscuntur adscripta, & a S. Datio excerpta ; Et tum etiam,quia hoc Puricelli suppositum omnin6 nullum est. Et sic ostendo. 81 Codex Landulphi, in quo ea tria capitas. Datio Episcopo adscripta leguntur, & quo usus est ipse Puricellus, est codex manuscriptus in Charta pergamena in Bibliotheca eiu M. Capituli Metropolitani asseruatus. Sic ipse Puricellus in Disertat. qadariavXV.37.num .8. cap.39.u. II.er 2I. & in ksit. S. Arialdi lib. I. cap. 2. num. 3. inique Landulphus scribebat de Io8o. circiter per eumd. Puricellum. & paulo post Datium illum a se excogitatum, quem d. cap. 39. num. Io. pariter de Iogo. scripsisse vult. Codicem autem hunc Landulphi in Charta pergamena sexcentum antiquitatis annos praeseserre constat ex relatione Antonij Mariae Pusteriae Bibliothecarii apud Mabillonium in Analea. t. I. pag. q. per haec verba .

primum quaesitum , responsum sed a d. Bibliothecario ) hoc Chronicum

conscriptum in pergamena esse annorum sexcentorum, eiusque nota, qualem aetas

illa ferebat Longobardorum dominatui proxima ; Et quod ibi sermo sit de Hi-soria Landulphi sequitur enarrare pag. . prout supra nurna 68.Si ergo La dulphus de io8o. scribebat,& codex nic Landulphi sexcentum est ab hine annis seu ante annum I 67 . quo Analecta illa impressa sunto conscriptus, utique conscriptus est, vel ab ipso Landulpho, vel ab alio eisdem , vel vales prophtandulphum temporibus. Quomodo ergo lubsistere possunt, quae profert Puricellus,Amaliuensem, scilicet,post longa tempora Landu Iphi historias exscribentem ea capita S. Datio adscripsisse λ Etsi Datius a

Puticello excogitatus de Io8o. scribebat,&Landulphi codex est, ut ex eius sexcentenaria antiquitate vidimus, eisdem temporibus, vel valde prophconscriptus, quomodo Amanuensis Laiidulpho, & huic Datio contemporaneus potuit huius Dati; notitiam non habere, ut audito Datio, quae

scribebat S. Datio qui per sop. annos, S ultra decesserat, assigeret λ 83 Nullatenus ergo probatur bic alter Datius ; & cum apud alios ex

his, quos videre potuerim uno excepto Philippo Picinello in ostilianeo LD- terator. Mediolanen. verb. Dat ιμs chronissa pag. I 6 I. cuius Lamen assertio vim

non facit, cum ex ore ruriscui, quεm ibi citat, loquatur vlla nec eius ,

276쪽

nee temporis, quo ,& quod vixerit, nec quis suerit, mentio legatur, sep positus mihi videtur. Unde quod Datij Chronicon laudatum vidimus,& quod inde extitisse dicere cogimur, s. Datij Archiepiscopi fuisse, non est cur negemus: quia reuera esse si non positive, dc euidenter, probabilissimE saltem colligere possumus.

Probatur ite1ἰm S. Datius Chronici auctor . 8 Anctum Datium Mediolanensem Episcopum historias seripsisse

nullum diibium; de eo enim Paulus Diaconus qui teste Trithemio de Scriptor.Eccles. de 78o. claruit historiar. lib. i 6. in Bibliotb

TP. tom. i sic habet: Tanta siquidem per uniuersum Mundum eo anno, maxiam que apud Liguriam fames excreuerat, ut sicut vir Beatissimus Datius Medi lanensis Antistes retulit , pleraeque Matres iqelicium natorum comederent membra. Quod & praestat Anastasius Bibliothecarius qui per Labbeum de

Scriptor. Eccles tom. I .verb. Anastasius Bibliotb. usque ad 886. vixit in rit. Tontidie. in S. Siluerio, dicens: Eodem tempore tanta famessuitper uniuersum mundum , ut Datius Episcopus ciuitatis Mediolanensis relatione sua hoc euiden ter narrauerit, quod in partibus Liguria Oc. De qua pariter fame loquentes Ioannes Olaus in Histor. Gothor. lib. II. cap. 23. Erycius Puteanus Histor. Insu . in Comment. pag.8 . nnm. 9. Antonius Sabellicus Enneada. lib. 3. Si gonius de Imper. Occident. lib. I 8. Gaspar Bugatus in sua Histor. uniuers. lib. Σ.-ixi. Datium Mediolani Episcopum adducunt auctorem: Scribi Datius Mediolanensis Antines. Ex quo liquido constat,opus aliquod histo ricu in ab eo compositum; & quarE non Chronicon 8s Adducit Puricellus d. cap. 39. num. II. Ioannem Bollandum tom. r Act. Sanctor. in Vit. S. Dat ad I . Ianuar. . I. num.3. de hisce Datij scripti a se loquentem: Possint tamen ba relationes videri fortassis Epistolica narremtiones, quasi Bollandus non sentiat Chronicon ab eo formatum. Sed hane Bollandi mentem fuisse non credo, cum talis assertionis non appareat fu damentum; vel saltem ex eo, quod Paulus Diaconus, & Anastasius Bubliothecatius his vel bis refert, relatione sua usi fuerint, non sequitur, S. Datij scripta epistolicas narrationes fuisse , & non historias, aut Chronicon; nihil enim in libris, dum allegantur Auctores, his loquendi modis frequentius refert Plinius; ex relatione Baron , di similibus; nec tamen dice dum epistolicas narrationes , sic non historias , aut Chronica ab ipsis

conscripta.

86 Et quidem ita plures de S. Datio scribentes habeo, seu specifica

277쪽

m ea, quae cum Olao, Sigonio, & ali js a S. Datio conscripta dixime, historias, vel annales suisse. Et in primis quorum non spernenda aut ho ritas) Catalogum Successorum S. Barnabae in Ecclesia Mediolanens. ex Bibliotheca Vaticana M. S. olim Cardinalis Syrteti a Ioan. de Deis, & po

stea ab Eugenio Catia neo edit num . 28. ibi: Datius scripsit historiam sui temporis , O vitas Tradecessorumsuorum. Et Acta Mediolanens. Ecclesiae part.6. Tabili. i. Archiepiscopor. m. 39. ubi de S. Datici sic legituri Annalium liabros scripsit. Insuper Eryci una Puteanum d. Commentar. pag. 8o num. 3. P trum Gale sinum in not. ad Martyrolog. Tertio Nyn. M . verb. Conuersios. Augostini. Paulum Morigiam Hin. et 'bilit. MediolIib. I. e .9. lib.3. cap. I . cap.6. & Histor. Mediol. lib.2. cap.2. pag. 3o8. Ioannem Franciscum Belatium Im Hor. Pontificat. Mediolan. ad Philippum Pieinellum Ioc. cit. verb. S. Datius. Saluatorem Vitalem in Theatr. Diumphal. Medio caement.1 pag.27. Omnes suorum temporum annales, vel historias a S. Datio conscriptas asserentes, & ulterius suorum Praedecessorum vitas, ut Morigia , Picinellus, & Uitalis, qui dc Chronici meminit : Pettasque omnium Antistitum Chronicum ; & Ferdinandum VOellum tom. . Ital.sacri Mediolanen. ArchiepiI. nu. 3o. ubi piaelatas relationes Annalium titulo nuncupat. Et si historias, seu annales eum conscripsit se habemus , quarE, repeto modo, Chronicon esse non potuerunt λ Facienda ne vis in verbo

Sed & hoc admittit, qui pro pluribus lassicit, Ioannes Mabillon , dum in Tract. Almo cap.6. eos, qui S. Datij Chronicon non citatum euulgant redarguens, sic praefatas relationes de quibus Bollanduc Chronicon imtelligit, & appellati Posterius inia refellitur, quod Chronieon istud sub nomine Datis citatum videatkr tum apud Paulum Diaconum in Historia Misceliae lib. An. tum apud vulgatum Anastisium de Gest. Pontificum in Siluerio Papa , rubi tempore huius Pontilicis fames ingens seu sis memoratur ex relatione Datii uisecvi Mediolanensis.

87 Et ita mihi suadeo, sed opus historicum a S. Datio conscriptum ,

& utique sub Chronici nomine. Et moueor primo ex tot Dactorum suptavum. 37. di in praesenti g. laudatorum sensu, quibus addendus Io: Gerardus Volus de Historie. latin. lib. 2. cap. I9. qui sic : Datius c,onici scriptor Episcopus Mediolanensis; credere enim nequeo, tot claros, eruditosque viros sine fundamento locutos. Secundo, quia Chronicon Datij extitisse non est, me iudice , dubium per ea , quae num. 73. dicta sunt; dc cum non probetur alterum Datium reuera extitisse , nisi per deductiones , de valde debiles , remanet illud S. Datijsuisse, modo tamen infra explicando. Tertio, quia cum tria capita supradicta, s cilicet 2. Ιχ.S II. quae in Landulphi senioris historia lib. i. continentur, sint pene ad vel bum sic testatur Puricelluscit. cap.39. m. II. e Dati Chronico exscripta, de S. Datio Archiepist FO adlcmeta, tu Psor a titulis eadem incla piscopo nostro Dutio adscribuntur, bene

278쪽

Mnh artuitur, & Datii Chronacon reuera aliud fuisse ab Historia Lanadalphi cui modo inlcriptio chronica V atq) & Landulphum ipsum habuisse illud Chronicon pro s. Datij Chronico; unde suae historiae ea ins rens, et idem S. Dati; Mediolanensis Episcopi titulim apposuit . inarto

quia Gualuaneus Planama , qui toties DatiJ Chronico utitur cap. s. sui chronis. maior . ubi de S. Anatalone ex varijs scriptoribus eorum verba referens plura dicit,inter alia haec ex Datio desumpta addit: Montea Dorij. Anataleon B. Barnaba fidelissimus, prout in Annalibus nostris, Oe. elate

siquidem hinc apparet, eum Datium scripsisse Chrovicon, qui & Annales ; adeoque Chronicon illud esse S. Datii, quem annales scripsisse lania stabilivimus. Quinto , quia cum in eo Episcoporum Mediolanensium

Catalogi ve . Matius c tace M. S. 6e satis antiquo charactere, de qucinum. 8α haec leguntur: Hic Satius, ut narrat chronica sua, Oc. non est

dubium, quin ab antiquis scriptoribus habitus, adeoque & iuerit eius Chronici auctor S. Datius. 88 Colligo ergo S. Dati; Chronicon reuera extitisse; hoc tamen m

M. A Sancto Datio quidem quoad ea sui temporis reuera compositum non nulla tamen ex subsequentibus aetatibus addita; complexum scilicet Datii Clitonicon,& quae a S. Datio conscripta, & po steriorum additamenta ; & omnia sub eodem Dati I nomine, partim proprie, ut ab eo conscripta, partim denominatiue, quia illi adnancta. Nec vereor, cum non desint exempla, ut num. 78. dictum est: Quin hanc eamdem opinionem tenuerit prius fit ipse Puricellus in Monument. Eccles, Ambrosedo. nu. OO. pag. I .

asserens S. Datia Chronicon consistendum intra ea tempora , quorum ipse b2noriam texere potuerit; licet additionem ab altero ei uidem nominis Datici iactam velit: Alterum postea vatium inpo Ieriora tempora profrotum fuisse historiam, quam Sanctus ille nominis eiusdem Arcbiepiscopus incaepisset, ac D taρὶ in auum quoque suum protraxisset. Cuius tamen rei cum diuinare hoe potius sit, quam rem certam asserere ) fides penes ipsum . Nec nobis e randum de eius nomine , qui S. DatiJ bistoriam prosecutus est , dummodos et Chronicon , seu historiam ab eodem Archiepiscopo, usque ad sua tem pora fuisse contextam. Od est, quod inquirimu , 6c ad rem nostram sufficit; ea enim semel admissa remouetur omnis dubietas, quoad eius relationem de Hymno Te Deum laudamus, cum sit ex his , quae ut pote ipsum ahtecedentia potuit per scripturam communiςare posteritati,

279쪽

DIs VISITIO LXII.

Aia pro eodem coniectura.

8 Ria adhuc dictis addenda. Primo, sermo s. Ambrosi pz., qui est de s. Augustini Baptismo ; ibi enim clarE legitur hymnus ab

A miroque decantatus: Ioluo a nobiscum diuino instinctu mnum cantauimus de christi fide, qui sane spernendus non est; nam etsi non S. Ambrosi j si isse concedatur quod tamen non admitto tum ex dictis in Quodlibet. Retular. n.6 I. tum ex eo, quod mihi incredibile omnino sit, Samctum Ambrosium, qui de tot alijs ad populum Sermocinatus est, de Augustini baptismo, ob quem tota exultauit non Vibs Mediolanensis tam tum, sed Ecclesia, non tu i sse eidem populo allocutum ex antiquitate tamen non leuem trahit auctoritatem, & argumentum non exiguum est adprobandam antiquam de hymni illius Origine,& ab utroque Sancto compositi opinionem. 9o Secundo, in quodam Psalterio, seu Psalmorum Dauidis codice litteris aureis M. S. S a Carolo Magno anno DCCLXXII. Adriano I. Sui mo Pontifici dono misso, qui postea ab eodem Adriano S. Uuillehado primo Ecclesiae Bremensis Episcopo de anno 788. donatus,in ead. Ecclesia siculorum octo,& vltra spatio alteruatus, modo vero in Bibliotheca Caesarea teste eruditissimo Lambecio tom.2. comment. ad eamd. Bibliotb. lib. 2. csip. .pag.29 .post n. i o. in custoditur, hymnum Te Teum laudamus sub titulo hymni Ambrosis eir reperiri. Sic enim L 1mbecius ipse ibi: Fiuito igitur ipso Psalteris Dauidici contextu,sequit,rdemdὸ Appendix, qua continetur I. Cantιcum Isaia Propbeta: confitebor tibi 'Domine, quoniam iratus es mibi, Oc. II. Canticum Hanna: Exultauit cor meum in Domino, exultatum est oec. III. Canticum Mosis: cantemus 'Domino a gloriosὸ enim oec. IV. Canticum Habacuc Propheta : Domine audiui audιtionem tuam , o timui, oe. V. Canticum Moysis: Audite cali, qua loquor , Oc. V I. Hymnus .rrium puerorum : Benedicite omnia opera Domini Oc. VI l. Hymnus, quem Sanctus Ambrosius, O S. Augustinus inuicem condiderunt, Te Deum laudamus. VIII. C cicum Zacbariae Propheta e Benedictus Dominus Seus Vrael, oee. IX. canticum S. Maria: Magnificat a ima mea Dominum, oc. X. Canticum Simeonis . Ndoc dimittis struum tuum Domine, Oe. XI. Oratio Dominica: Tater noster, Oc. XII. Symbolum Sau um Apostolorum: credo in Deum, c. XIII. Fidet S. Athanaar Episcopi Aleaandrint: cuicunque vult fatuus esse, σc. Haec Lambecius, qui enarrare prosequitur, eum Codiccm a Carolo

280쪽

XII. . mam, ut ei recenter electo congratularetur, direxit, dono missum, per alia quot annos in Bibliotheca cubiculari eiusdem Adriani peraransisse; ab eo. que de 788. d. S. V uillebado Ecclesiae Bremensis primo Episcopo doliatu, ibique per octo integra i cul a , & amplius tamquam Reliquiam veneratum usque ad defectionem illius Vrbis a fide, ut ex publicis scripturis,

quas ibidem affert.

yi Et tertio ab ipso etiam Albino Flacco, siu E Aleuino, qui eiusdem

Caroli Magni Magister fuit, huius hymni auitotes habitos Ambrosium,&Augustinum, iuxta fidem Ioannis Baiei Angli centur. II. Scriptorum Britaniae; ibi eni in Flacci Albini opuscula enumerans, sic habet : Orationem Dominicam , Symbolum Apostolorum, Canticum Ambrosij, o AuguRini carmine edidit, cum at sadbπι multis, ut in ossea. Test. de B. Alcbuino Arubale post eius Vitam in initio operum ei uidem Alcliuiui per Andream .

Quercetanum editorum Lutet .Paris. I 6 IV.

92 Ex quibus; si illis temporibus haec erat de praefati hymni auctoribus lententia, iterum a S. Datio eam exijile, & desumptam esse conijcio; .Cum namque putandum non sic ,sine fundamento antiquis illis Caroli Magni, & Albini Flacci temporibus, dc S. Dacio proximioribus Te Deum laudamus hymnum Ss. Ambrosiij, & Auguilini inscriptum,& habitum fuisse, verisimile mihi omnino est, quod tu sic extiteric eius Chronicon , & ex eo tunc talis notitia desumpta . prout & sapientii simus Io. Matallon d.cap.6. de Atimo , ex hoc Caroli Magni Psalicrio sum cienter sie insinuat: Hinc apparet, persuasionem de Auctoribus istius Cantici scilicet Ambrosito,& Augustino non se admouum nouam, reccuιem: sed aut ipsius Dat tempore , aut paulo post receptam. Adeoque, ut rem concludam, ex his , & hucusque dictis, susticienter verificatum S. Datij Chronicon, cum spraeter adducta in Quodlib. RUul.n. o7. in rebus antiqim, de quibus vera , ct certa scientia haberi non potG ii sciat veritati appropinquare, v t ex Hugone de S. Uict. in

Elucidatur. cap. I 8.&Limo lib. . Decad. I. contra curiosos recentiores deliisi catioris stomacbi, palati, quam cateri, quivellant omnia lucidὸ comprobata, ac si forent Ectypa codicis, Obseruat Saluator Uitalis in TMatr. Triumpbal. IIediol. ad anu. brid.34. u. . pag. 2o I. Unde sequitur, nullum esse funda-

mentum deneg/ndi a-Ambrosio,& Augustino compositum hymnum Te Deum laudamus iuxta allatam a S. Datio relationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION