Joannis Christophori Harenbergi, ... Otia Gandershemensia sacra, exponendis sacris litteris & historiae ecclesiasticae dicata, complexa 13. observationes, ..

발행: 1740년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

oleum eis omne suisset insumtum. Clibani illi

erant portatiles ac ex metallo conflatae. ΜΑΙ-

XI- f. XII. Quatuor haec serta coquebantur eoquendi 8tbsistet) ea quidem lege , ut ex si Et diψι. gulis ephae decimis denae fierent placentae, licet dendi lar pauciores quoque inde possent impune toler iesi' P rit Si quis autem, eas Oblaturus,stangeret easdem, placentam in duas duplicabat partes, duasque illas partes porro in quatuor dividebat partes, ita ut particulas fractas separaret.Quae separatio in sertis sacerdotum masculorum, licet placentae frange rentur, locum haud obtinuit. Singula vero fragmenta erant instar magnitudinis olivarum, etsi majora & minora etiam tolerarentur. Fertum

praeterea persistebat legitimum , licet id careret commixtione eum oleo, fractione, deportatione &eoctione. ΜΑIMONIDES , I. c. g. IO. Ir. XIlI. f. XIII. Μunus libaminum ita describunth, suum Ebr/ςi, ut Vinum & similam, quae cum serto offerebantur, vocent libami , , similae autem solius sertum ab eis vocatum tuit munus libaminum, i Jan. Donum illud seu munus libaminum non fuit peractum agitationis sollemnis & deportationis ad altare interventu. Poterat etiam inde tus abesse. Oblatum fuit ipsum cum sale. Ritus hic est admodum antiquus ipsisque Graecis & Romanis olim percognitus, qui farinam , sale perspersam, Diis adserebant. Munus ejusmodi ὀici solitum siti mola sal a. Aictus offerendi proprie vocatus est immolatio. Hoc donum, Deo sacratum, ab Ebraeis in altari exteriori ex toto suit combustum. Vinum si offerretur , id in altari fuit libatum, non quasi

112쪽

DE PERTIS, AC DONIS SACRIS. 8

igni insunderetur, sed quod pavimento altaris infundebatur ad cornu, occidentem inter & austrum, ut inde per soramina deflueret. Libamina solebant conjungi non nisi cum holoca stis, de bestiarum genere sumptis: cum sacrificiis salutaribus, sive ea publica sive privatas rent: cum agno puerperae, & ariete Sacerdotis Maximi, utroque in holocausta cedente. At Ebraei cum sacrificio, ab ave desumpto, vel cum sacrificio, quod ad expiandum reatum fiebat, non conjungebant libamina, excepto si crificio, ad leprosi peccatum expiandum osse ri solito, ejusque sacrificio, quod ad reatum

avertendum idem immolavit. Libamina enim eis duntaxat jungebantur sacrificiis, quae erant vel votiva, vel voluntaria. Ejus speciei sacris ficia non erant ea, quae fiebant ad expiandam noxam squam vocant reatum quae vocabantur sacrificia primogeniti, vel bestiae decimatae, aut agni Paschalis. Mensura vero libaminum ita determinata fuit, ut agno vel agnae adhiberetur simila cum quadrante Hini olei mixta, ac

praeterea pars quarta vini, ad eam mensuram, quae itidem His vocatur, exacta. His, mensura liquidorum, 12 logos complectebatur; log vero capiebat spatium, quod continere poterat sex ova. Libamina porro ad sacrificia, de capris & ovibus sumta, adhibebantur. Sed liba mina, cum ariete sacrificato conjuncta, duobus similae decimis constabant , commixtae cum tertia parte Hini ex oleo, ac tertia parte unius Hini ex vino, ad libandum habili. Libamina , juvenco sacri Mando addita, aut vi tuto immolaudo adjecta, erant decimae tres eV

113쪽

yo DISSERTATIO VII.

simila desumtae, cum dimidio Hini ex oleo commistae,ac tantundem vini ad libandum ac commo dati parte. Quae libaminum mensurae nec auge bantur nec imminuebantur. Quum vero mensurarent libamina aut munera, sive publica sive privata , non capiebant mensuram trium decimarum, quae cum juvenco conjungebatur, nec duarum

decimarum, quae arieti jungebatur, sed unius decimae mensuram. Oleo illi, quod libaminibus accedebat , eadem ratione mensura peculiaris erat destinata. Si privatus offerret munus, mensura A gisolebat adhiberi. Quae vero ad latera mensurae exteriora de simila, si esset accumulata, di Tu bant , ea erant profana; quae e contrario ad latera mensurae Hini dissiuebant, ea erant sacra, ΜΑΙ-MONIDES de Oblationibus c. ΙΙ. 3. I. sqq. xiv. f. XIV. Muneri libaminum, quod ad ju- .

Caelimo- ge sacrificium pertinebat, hae addebantur caeniae, Mya rimoniae. Posteaquam iugis sacrificii membra: hui altare exterius essent delata, recitabant se additae. cerdotes benedictionem sollemnem, in gradibus, porticui insertis, consistentes, quo factos milam libaminum obtulerunt. Tum munus Sacerdotis Summi, quod vocatur sartaginum ,

adolere soliti, ad vinum, libamini adjectum,

accinxerunt sese offerendum. Quum libaretur, cantarunt Levitae, instrumenρli concinentibus musicis. Buccinae in primis novem vicibus fuerunt inflatae. Stabant inter haee sacerdotes duo ad mensam adipum cum buccinis duabus, ac vicarius Sacerdotis Summi juxta cornu alta iris consistebar, manu tenens sudarium. Sacer. dotes autem stabant apyd praesectum cymbalorum, unus ad dextram ejus, alter ad unistram. Li

114쪽

DE FERTIS, AC DONIS SACRIS. 91

Libatione essectui iam jam danda, vicarius Sacerdotis summi sudarium agitabat. Quo facto, praefectus cymbalorum cymbala pulsavit, sacerdotes buccinas inflarunt, Levitae cecinerunt, ac populus, simulac buccinarum sonus aerem moveret, proni in humum prociderunt. C

piosius Laec edisseruit idem rerum Juda, carum promuscondus, MAIMONIDES , de PQesurificio ct superadditis, c. VIII. f. s. 6. 7. f. XV. Adtendendus porro est animus ad MI,

modum, quo munus Sacerdoti fuit adlatum. Saeerdotis Adtulit homo, oblaturus quid, ex domo sua quomodos milam in canistris argenteis, aureis, aliisque Qblδtum metat Iicis, dummodo ea ex ferro haud essent facta. Vasa enim, quibus munera adferri consuerant, respondebant metallo, e quibus vasa ministerii sacri fuerant facta. Si adferretur Sace

doti munus similae, ipse id vasi ministerii imposuit ac in illo vase consecravit. Si munus esset coctum , illud in sanctuario coxit ac fregit, tus ei imposuit, adtulit id ad Sacerdotem, & Sacerdos id ad altare deportavit deposuitque ad angulum ejus cornu, quod austrum Sc occidentem prospectabat. Laudo testem eumdem ΜΑΙΜON IDEM , de Oblationibus c. XIII. f. I 2.3. XVI. Si munus in frusta fiangeretur , XVI. frustumque non excederet magnitudinem oli-Fractio

Vae, ac massa esset quadruplicata, frustum i

lud haud solebat separari. Triticum, muneri & infusio siquod esset adhibendum, manibus, ut pulvis Diel. inde abscederet, teri pedibusque calcari consuevit , ut cortex frangeretur. ΜENACHOTH, c. VI. f. s. Quamvis vero mu nera intra atrium pararentur, panes tamen ex F 5 tra

115쪽

or DISSERTATIO VII.

tra atrium depsere, erat in more positum, dummodo ipsi intra atrium coquerentur. ΜΑΙΜONI DES, in librum Mischnicum Me choth, c. XL f. q. Infusio olei tribus peragebatur vicibus. Primo infundebatur oleum in vas ministerii, quod vas non necessario debebat esse illud,in quo munus erat coquendum.Secundo infundebatur oleum similae, quae cum illo miscebatur. Tertio,quum simila esset eocta & stacta, denuo superinfundeba- tur oleum, M AIMONIDES,inmcndem librum,c.VI. f. 3,Poterant denique munera dari de rebus, quae vel intra vel extra Palaestinam crescebant, de rebus aeque veteribus ac novis, ΜΑΙΜONIDES , in eumdem librum c. VIII. I. XVII. f. XVII. In censum quoque Venit & me-Fugillatio moratu digna videtur munerum pugil is , per quam intelligo ejus per pugillum sumtionem ac

separationem. Sacerdos scilicet tres medios digitos ad volam manus reflexit , eisque sar, nam accepit, pollice autem & digito minimo superfluum abrasit. Removit vero sacerdos totum tus ad unum muneris latus , cepitque

pugillum ex eo loco, ubi plua erat olei, ac imposuit pugillum vasi, quod ministerio sacro erat dedica, tum ac unctum. Consecravit porro eumdem in

isto vase. Quod si vero pugillum in duobus vasis sacrasset,non habebatur pro pugillo,sed ab integro

pugillum is capere debebat.Deinde tus totum collegit , impositumque pugillo in vase consecravit, adtulit ad altare, sale condivit injecitque igni, non cum vase, sed ex vase ministerii sacri. Sin vero munus id esset sacerdotis, haud capiebatur pugillus, sed sal imponebatur toti muneri & ita in ignem projiciebatur. Ex hoc

116쪽

DE FERTIS, AC DONIS SACRIS. 93

ritu exponenda mihi videntur illa Jesu, Sere toris optimi, Verba, Marc. IX. 69. πῶς γὰρ πυρὶ ἁλισθησεται. καὶ πῶσα Θυri, αλὶ Tempus futurum supplet, more Ebraeorum, imperandi locum. Πυρὶ per casum tertium est exponendum. Quantum ad rem ipsam adtinet ἰ. Christus remedium tradit suis, cujus interventu possint ignem sempiternum & poenis exquisitissimis plenum etagere. Id potissime ex inciso subiecto patescit, ubi prudentiam &concordiam suis commendat, monens, ipsis cavendum esse , ne sal , qui in ipsis

erat, fieret insulsus, neve acrimoniae dotibus exueretur. Quem in finem Servator comparat hominem cum munere sacerdotis , quod

per salem impositum igni reddebatur idoneum. Meminerat Salvator ignis, qui improbos urgebit , sempiterni. Subjicit illico: Nam unusqui que igni sese idoneum praestet per salem, es necessum, ac omne . sacrificium sale infimatur opor tet. Ignis ille est cruciatus & miseria. Pe

trus eam Vocat, Ι. Ep. IV. I 2. την πυρωσιν προς πειρασμ ν γινογευ:ν, aesum, qui ad probam

dam vitam integram exsistere soleat. Tantum salis cuique Deus infundit ac adjungit, quantum, ne exitio plectamur, lassicit ad animae conservationem. Salem ei ostendunt, qui animum Ornant prudentia, ac omnem verborum amaritudinem effugiunt atque vitant. Sede diverticulo in viam nos recipimus. Pugillus ita capiebatur, ut sacerdos extenderet diagitos super volam manus, ac similae partem contineret. Pugillum nostri vocant eii te Eume 'in Egregia adtulit Ch=istiano, fCHOETTGe

IUS, in Horis Eabratris, ad Marc. IX. 49. P. 249.

117쪽

ὴ DISSERTATIO VII.

viti volt. Pugillus ordinario major haud sumebatur, nec minor duarum Olivarum magnitudine erirat capiendus. Pugillus, tus, simila de oleum ita invicem comparata erant, ut, uno eorum deficiente, alterum Ositari non posset. Laudo te

diem ΜΑΙΜΟNIDEM , de Oblationibus, c. XIII. f. Ir. I . Conser Lev. ΙΙ. 2. IS. - IL f. XvIII. Quomodo munera in cibi l ferta ede mam a Sacerdotibus fuerint deputata, videtur

re nunc exponendum. Sacerdotes enim erant ad

ministri Regis supremi, qui sese sub symbolo

ignis consumentis patefecerat. Regi praestantissima quaeque , alias in cibum & potum conferri solita, offerebantur. Partem ex hisce ad ministri capiebant. Quantum vero a d serta, de quibus disserere sumus aggressi, adimet, ea, si fuissent ad edendum apta, a prole sacerdotum mascula intra tapetes ocellatos, hoc est, intra atrium sacerdotale, una cum alio quo

libet cibo de die usque ad mediam noctem edebantur. ΜAIΜONIDES, in librum Mychnicum, de Sacrificus inscriptum, commentatus, haec fusius exposuit, c. VI. f. I. 6. D. I is, 3--De muneribus, seu fertis votivi, da- votivis. bimus paucula. Cujuscunque in arbitrio erat stum, ex quinque illis speciebus, quas supra g. IV. commemoravimus, munus Vel vovere, vel sponte sua dare. Licuit quoque unicuique, munus duntaxat libaminum vovere, quod cum sacrificio haud erat conjunctum. Votis sese obstringere etiam sis erat,aὸ donandumDeo tus solum, seu oleum solum, seu ligna sola, ad struem altaris accommodari solita.Si quis Votum conciperet de serto dando, hac uti solebat formula: Ecce

118쪽

DE FERTIS, AC DONIS SACRIS. ys

recipio in me munus. Si quis, sponte sua sese munus esse daturum, promitteret, adhibebat hanc formulam: Ecce haec decima erit manus. ΜΑΙΜONDDES, de Oblationibus, c. XIV. f. I. q. f. XX. Μunera alia erant legitima, alia il- legitima. De minus legitimis haec Videntur libus non praecipienda. Fermentum ac mel hec seorsim, legitimis. nec cum aliis rebus mista, si vel maxime magnitudo eorum ad olivae spatium vix excurreret , offerre, vel donare Deo, erat permissum. Lev. II. II. s Praeterea erant ipsa munera minus legitima, 'si integra haud essent, aut si libamina asserrentur minus legitima, aut simila legi adversa, aut oleum minus legitimum. Si quis autem vinum consecrasset minus legitimum similamve minus legitimam, reserat dubia, acis, qui consecrationem peregerat, flagello rebe tantium vapulabat. Flagellum id erat duorum generum: uno infligebantur plagae quadraginta , minus una; altero, quod rebellantium dicebant , plagas pro arbitratu distribuebant. Ejusmodi simila, seu vinum seu oleum, redimi

non poterant, posteaquam in vase erant consecrata. Vinum diversa ratione poterat quoque contrahere naevum, qui, quo minus

esset legitimum, essiciebat. Vinum, oblationibus inhabile, erat illud, quod dulcedine eminebat, quod fumo erat adfectum, quod, sive ad ignem sive ad solem, erat coctum, & quod

saporem mutaverat. Verum tamen si vinum,

ex uvis passis expressum , ad libamina esset adhibitum, vel vinum, de torculari intra quadra

is, c. V. f. I. 4.

119쪽

ginta a calcatione peracta dies sumtum, vel v num de vitibus rugatis , quae ad artificium erant compositae, vel vinum de vinea, in agro irrigando consita, aut in macro loco poma, vel vinum de vinea minus culta sumtum, libaminibus cederet; vinum illud, si fuisset obla . latum, tolerabatur quidem , sed data tamen opera id usibus sacris addici, haud erat fas nec laudabile. Vinorum minus legitimorum numero inerat etiam vinum retectum, aut ex Vite,

oleae insita, prognatum. Retectum voco illud, cujus dolium patuit jam vino plenum, aut cu jus epistomium mansi aliquando apertum, idem

la erat minus legitima, si vermes produxisset, vel si triticum, unde illa erat consecta, Vermibus fuisset fetum, vel si simila adhuc de pulvere haberet aliquid residui, aut inconvenienter esset ventilata. Accipiesatur quidem a sacerdotibus simila, ex ejusmodi consecta tritico , quod seminatum fuerat in agro irrigando, vel stercorando, vel arboribus consito, vel

in terra haud novellata ' diis uritie jahr um

nusve culta. Data tamen opera ex ejusmodi tritico

simila haud erat offerenda. Accipiebatur itidem simila, si triticum ex fimo bubuli enatum, vel postea seminatum esset. Oleum erat minus legitimum, si factum seret ex baccis, aqua maceratis, aut ex Olivis subactis leviterve coctis, Lut si id laboraret secibus, seu odore tetro. Acci- pleia

') Qui indieebat stercoratione. IDEM , i. c. c. VI. S. 9. Io.

120쪽

piebatur, vel potius tolerabatur a sacerdotibus oleum, proveniens ex agro stercorando aut irrigando, aut id, inter quod semina erant se. minata, & illud, quod ex olivis nondum m turis fuerat elicitum I. . g. XXI. Si rationem indagare iubet. curn inli, discrimen illud fuerit introductum inter ea , ne dilati- quae minus legitima, tolerabilia, ac satis legi- minis intima erant; animo obversatur magnilbentia ae ς :Κφη splendor Regis Judaeorum summi, quippe nus legiti- quem non nisi dona praestantissima, selecta, eX-ma serta sui fata, pura,' pulchra & optima decebant. Quo fine triticum, ad munera haec sacra ad- Liben/um, seminabatur primo anno dimidium,ac altero rursus dimidium, septuaginta diebus ante paschale. Deinde ventilabatur bene ac trecenties sticabatur, quingenties vero terebatur. Uvae legitimae desumebantur de vitibus depressis ac vineis, ter in anno cultis. Succus , ex hisce uvis expressus, in dolia immittebatur

parva, quae terna atque terna collocabantur, ne

que ex toto impleri solebant, eo quidem consilio, ne fragrantissimus vini odor supprimeretur. Si itaque offerretur Vinum , ad munus

libaminum de superiori parte dolii, ob muco rem , nihil dabatur, nec de ejus inferiori parte, ne seces adsumerentur, sed de media. Quam puritatis curam praesectus vini adeo habebat cordi, ut Vinum , quod ex dolii medio securi lentum emuere videbat , non caperet. Vinum habebatur praestantius, quod fabebat aetatem o dierum, postquam calcatio erat peracta

SEARCH

MENU NAVIGATION