장음표시 사용
81쪽
divino obtinebant Christiani primi, non ab artibus. extrinsecus adhibitis, arcessebant. Paulus enim hanc temperantiam adpellat b)-σμα, hoc est, donum Dei singulare; quo instruit nonnullos pro arbitratu,
4bi morigeros. Quum autem charismaza non essent singulis Christianorum communia, nec a quocunque,
licet preces eam ob caussam ad Deum directurus suisset, possient impetrari; luculentum sane est, Apostolorum &Christi discipulorum plerosque, cin ob ra tionem satis validam, sese obstrinxisse vitae conjugali. . g. X. Simonem , Hierosolymitanum Episcopum posthaec, exstitisse olim sponsum illum, cujus nup tiis Servator ac Sospitator optimus interfuit, cum ma tre juxta ac discipulis suis, nonnulli veterum' adfirmant. Q Momenta historiae nonnulla essiciunt, ut commemoratio illa haud prorsus debeat videri improbabilis. Haud obstat aetas Simonis. Ipse Simon patriam nactus fuit illam Canam Galilaeae. Nuptias illas eorum fuisse, qui Jesum arcto consanguinitatis gradu contigerunt, omnino fit verosimile. Ubinam enim praeterea legimus relatum Sospitatorem interfuisse nuptiis ἰ At quinam propiori consanguinitate Jesum continsebant, quam ei, qui plerumque& passim fratres us adpellantur Desunt tamen non nulla argumenta, quorum pondere sententiam hanc vel ad evidentiam vel ad probabilitatem deducere licet , quamvis haud temere narraverit Joannes Eua gelista, Mariam, Jesu matrem, adparandis nuptiis ei que
stro etiam comaeemoratum asse,
82쪽
que dirigendis Canae praesto fuisse, quum Jesus ac discipuli ejus, ut iis interessent, demum invitarentur. Si dicere licet, quod res ipsa exigit, argumenta, quae fuerunt adlata, pariter Jacobo minori, Judae Thaddaeo & Jose, ac Simoni nostro, honorem sponsaliorum Sc nuptiarum relinquunt comm nem , adeo ut tam uni, quam alteri ea aequaliter faveant. Incidit quoque ille scrupulus, quod diseia puli Christi fuerint ad nuptias invitati, quos intererant quatuor ex Alphaeo nati filii, ad minimum aetate illa , quae resurrectionem Christi gloriosam haud ita multo post antecessit. Verum ad eruditi nem id quoque spectat, cum Virtute ac pietate con junctam, ea scire nolle, quae Deus nobis patefacere haud est dignatus. f. XI. Lector fortassis cogitabit, meam hane tris elationem in re magis curiosa, quam salubri, esse positam. Si quis Mysticorum commentationes ejus modi oculis suis usurpaverit, non potest sese tenere, quin de taediis, de quisquiliis, de rebus momenti nullius, satis operose expositis, proserat reprehensiones , purpurisso pietatis ornatas. Ut utrisque s ciam satis meque purgem, monere licet perpauca. Id vero inprimis e re Christiana esse arbitror , ut a sacris litteris dissicultas ea removeatur universa, quae ad contradictionum ipsis insitarum speciem videt r serenda. Quis enim doctrinis eis , quae divinior,bus litteris, seu Bibliis, continentur, rationes vitae suae , tum tranquille , tum feliciter instituendae . superstruet, si eas invicem repugnare ac seonte velut adversa oppositas esse crediderit ἐ Illud jam egi, ut scrupulum lectoribus sacri Codicis eximerem haud exiguum. Nonne enim id contradictionis videtur
esse plenum , si duae hae prypositiones inter sese
83쪽
comparantur, quarum haec est una: Petrus ysumissium, qui revixerat, haud vidis. Altera vero ita habet r Petrus omnino Pesium redivivum vidit. Prior memoriae est prodita ab Euangelistis; posterior est Apostolorum & discipulorum Christi , eo tempore prolata, quo Christus Petro nondum adparuerat. Simulac igitur per Simonem, cui Jesus adparueratae sese dederat spectandum, intellexeris alterum ex discipulis Emmaunticis, res omnis est in expedito. Qui usus non potest non videri admodum praeclarus & complexui veritatum coelestium recte tuendo
g. I. Fundamentum intem f. ΙΙΙ. Men. A shemii punctionis novae. sententia confirmatur. f. II. Exposivis ulteriar.
f. I. Draestantissimi doctoris Pauli divina ea estr doctrina, quae preces pro lingulis ad Deum dirigendas nobis praecipit. Pro ipsa salute & , incolumitate eorum , qui a doctrina Christiana sunt disjuncti, vel alieni, Deum esse a Christianis implo randum , idem docet , nervumque demonstrationis suae ex universali Numinis Supremi benignitate, ad
84쪽
mrines omnino homines patente & diffusa, depromit. Tanta enim hujus benignitatis est excellentia, ut ea salutem neminis excludat, felicitatem omnium serio
expetat. Deinde oratio videtur obscuritatem red
lare, siquidem in inciso sexto crux lectori figitur hauὸ facile divinanti, quorsum voces illae, τοριον καιροῖς ἰδιοις, respiciant.
f. II. Ut obscuritas illa removeatur, parenth seos, qua Paulus alioquin frequenter utitur, signo est peropus. Quam hunc in modum ponendam esse,
contextus Orationis ac argumentorum series diarissime
Complexus orationis hoc pacto profluit sua spontes nec hiat. Nam preces ad Deum pro omnibus natu rae humanae consortibus sunt dirigendae. Quam ob rem ἰ quia hoc praestabile ac pergratum est Sospita tori nostro, qui est Deus. Quaeris porro, hac im te hisque precibus Deus tantopere delectetur Re spondet Paulus, dictitans, exemplum Dei esse imi tandum, qui seris velit, universos omnino homines sempiternam effugere perniciem & ad vivam veritatis eognitionem progredi ac aspirare. Hoc est illud unis cum adminiculum , quo impedire , ne pereamus , licet. Veritatis in pectus vitamque demissio est remedium , quod exitio aeterno jam ingruenti med tur. At quaenam , inquis; illa est veritas i num euivis veritati ea vis inest & tanta inhaeret praesta tiat Succurrit haesitanti, antequam seriem orationis persequeretur, Paulus, ac veritatem illam ejusque
85쪽
argumentum & nucleum praecipuum luculenter reis. ponit. Ostendit scilicet, Deum ac homines, per Christi deprecationem durosque, quos exhausit, labores, fuiste reconciliatos. Homines multa debebant praestare, ac insigniter obaeratis , qui ad potestatem alieni domini ex improbitate desciverunt, erant persimiles. Ipsi proinde erant hostes Dei & maligni
debitores. Pro hisce dedit Christus pretium redemtionis, ipsisque libertatem, ut, conditione adjecta perfuncti, possint aeternum selices reddi, peperit. Haec est illa veritas, quam Deus cupiebat instillari omnibus. Haec est illa veritas, ad quam omnes adspirare decet. Objici potest equidem, olim ante natum Christum hanc veritatem ad universas gentes haud suisse propagatam, neve conservatione solicita custoditam. Objici potest ab Empaectis, Deum antea omnium salutem serio . haud expetiisse, siquidem veritas illa ubicunque propemodum fuit incognita vel exstincta. Respondet Paulus , sapienter monens ,
veritatem eam non aetate quavis eodem ardore propagari vel nuntiari, eo quod praestantissima & eximia uia Apostolica veritatis Christianae divulgatio suis temporibus propriisque rationibus fuerit reservata. Ad hanc excellentiorem Euangelii disseminationem perficiendam Apostolus divino jussu erat constitutus , ut impleret singulare illud munus praeconis & Αp stoli. Hac quidem ratione, opinor. cohaerent sngula, ita ut oratio divina nullo pacto videri possie
f. III. Voces ανλωπιγ, Σριςος. 'Iψους separa tim esse interpungendas, nuper jam monuit Vir Uenerabilis ac fautor noster singularis, non sine obser
86쪽
sco , eximio & excellenti vocatur homo, ῖ-tius hominis, alter Adamus seu homo, Rom. V. I. T. Cor. XV. 4s. homo aber, I. Cor. XV. q7. novus homo , quem induere nos decet, Rom. XIII. Iq. Gal. ΙΙΙ. 27. Col. III. IO. Eph. IV. 24. Pa
Ius distincte, quis ille sit sospitator & deprecator, tradit. Judaei quoties Μessiam cogitatione repraese labant, hominem praestantissimum praeclarissimisque
dotibus praemunitum consueverant animo figurare. Quare simpliciter, eximio autem sensu, vocabatur Messias, quem ardentissimis Judaei expetebant v tis, homo &filius hominis, Is. Sam. VII. I9. EZech. I. 26. Ap. IV. 3. R. Hic homo, summis eo spicuus persectionibus , merito adpellabatur Messas. Id enim nominis, veteri foedere stante, Deus Pater ei voluerat proprium. I. Sam. II. 33 . Dan. IX. Jesus vocatus fuerat ii se, quum circumcidere tur, angelo sic praenuntiante. Hunc Iesus verum
fuisse hominem, hominem illum singularem & eximium , atque Messiam & μεσι ν, '- , internumtium & utriusque partis reconciliatorem exstitisse. Paulus praecipit ac perdocet. Idem Jesus paullo
ante nominatus fuerat ab eodem Paulo a σωrηρ ημωσθεος, Samaror ille noster Deus , ne dubites, unum ibium deprecatorem & sospitatorem esse Verum Deum ac verum hominem, nec tamen duos, sed unum Messiam. Neque enim hominem dicere absque divina natina , est utile, neque divinam naturam confiteri citra diis vinam naturam, est salutare. b) Unctus autem est Servator secundum naturam humanam, ac in primis
87쪽
ut summum sacerdotem repraesentaret. Summus /nim sacerdos in Veteri Testamento vocatur unctus, Lev.
De Prunis ignitis, pro capite inimici arem Candis, ad Rom. XII. 2O, se Prov.
I. Formula loquendi, exponere fuerunt conari. aνγρακας πυρος σωρευειν f. III. Adfertur . nova ' επὶ την-αλῆν expositionis fundamen-
videtur paradoxa se in- tum ex ritu sussiendi. flens. f. IV. Succedit expossis
I. T ἰ tsi nonnullis ante annis dederam, vel potius . dare tentaveram, expositionem hujus di-rendi formulae luculentam, pluribus verbis scriptam , qua declaraveram , carbones ignitos, seu prunas, symbolum esse salubrium acroamatum, quae aculeum in animo perculso relinquant; tamen, quum illud istius expositionis opusculum nec Ven. JO anni Christophoro Wolho, nec Celeberrimo JOACHIMO LANGIO, nec mihi penitus proba retur , sententiam meam, argumentis Pauli vix apte Iespondentem, mutare studui. Verti igitur me in
88쪽
partes omnes, ac omnia facillimae expositionis praesidia coepi circumspicere. Insolitum equidem est, prunas ignitas in caput acervatim colligere. Prunae enim capiti inserunt mala exquisitissima, capillos exurunt, pericranium violant, cerebro creant detrimenta. Ad damna inserenda prunas ignitas suisse adhibitas , litterarum monumentis consignatum reperitur. Ad utilitatem ac benevolentiam alterius promovendam prunas fuisse adhibitas, legere me, apud scriptores exteros, non memini. Octaviani milites co jecerunt prunas ardentes ex ollis in naves Antonii leCleopatrae ad promontorium Actiacum, non ut eis consulerent, sed ut illas violarent ac exurerent υ .Prunae laedunt pedes, siquis eis inambulet HIERONYMUS, in epistola ad Oceanum, de epitaphio Fabiolae haec inserit i Descendit de solis deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam, ct disecalceatis pedibus transivit fluenta lacrimarum. Sedit μι per carbones ignis. Hi ei fuere in adjutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat. Habes heic specimen poenitentiae publicae, prunis ignitis illustre, quae ad jucunditatem haud accommodatae erant , sed potius ad squalorem & luctum augendum. Servilia, Lepidi junioris uxor, prunis ardentibus deglutitis, fati diem occupavit. Veli ejus Paterculus ε) haec de ea habet: Aequetur praedictae Calpurniae Antistis Servilia, Lepidi uxor, quae, vivo igni de in ιο , praematuram mortem immortali nomimi sui pensavit memoria. Mirabile itaque videtur praeceptum
illud, quo jubemur, prunas vivas super caput ini-E misi, o Dio CA SsIUs, Lib. L. p. 44o,
89쪽
ci cumulatet colligere & acervatim imponere. Prunae ad calefaciendum sese & alterum commode ac salubriter adhibentur. Sed eum in finem nemo eas capiti imponet.
f. ΙΙ. Dissicultas omnis residet in phrasi, seu i ruendi formula. Simulac haec ex ritu prisco, velinte alio, sertunato suerit enodata, omnia erunt in
expedito. Celeb. JOACHIMUS LANGI Us f) prunarum in caput inimici effusionem exponit . de igniculo pudoris , qui animum inimici
percellat, quum ei benefeceris, quasi prunae ines.sent capiti. Μonet deinde , subesse proverbium, Ebraeis jam cognitum , Prov. XXV. 2I, 22. Adiungit exempli loco illam animi commotionem, qua David Rex, crimine numerati populi reus, fuerit perculsus, I. Sam. XXIV. I7. sqq. Nihil in hac sententia noto, nihil carpo Originem & rationem proverbii seu ad ii illius scire aveo, quam Cel. Langius vel ignoravit, vel dissimulavit. Addit vir praestantissimus, eum, qui commotionem illam animi, i Spiritu Sancto suggestam ac inditam, negligat, vindictam incurrere Dei. Ps. XXI. Io. CXL. II. Es. XXVI. II. Cum loco Prov. XXV. 2I. locum nostrum aeque comparavit FRANCISCUS WO-ΚENIUS sgi, ac illustravit utrumque, haud secus ac JOANNES ΜΑRΚΙUS, in singulari Dis-μιαione, Lugdun. Batav. I7I6. edita , & in Syllo Dissertationum Theol. Philolog. recusa p. 7 8o. Duae sunt ex diversis interpretum sententiis potiores, qua
90쪽
rum altera carbones illos ad gravitatem judiciorum divinorum reseri, quae homini, pertinaciter in alterum injurio, immineant; altera vero de beneficiis, ab ossenso homine alteri praestitis, ita accipit, ut
dicatur, ea ita comparata fore, ut tolerare ea nDn
possit inimicus, atque adeo effectura, ut ab hostili animo ad placidum & benevolum se convertat. Utramque sententiam Ven. LANGIUS videtur con junxisse. Posteriorem Ven. WOLFIVS praeseri, quam itidem delegerunt & ornarunt e Reformatis JO
rum narrationibus, subjicit tandem: Ex his quamον locis sequentia rerum momenta colligimus : IJ Proverisbialem locutionem fuisse: prunas capiti alicujus injicere,
pro dolore aliquem ad icere: χ Illud proverbium deindου occasionem dedit Judaeis, ut Amile, quod bis adfuit, e gerent. 3ὶ Sensus autem illius proverbii fuit: Eadem
re duo quaedam secere potes, alterum bonum, alterum malum. Bonum,nam Dominus tria retribuet: malum, quod iniamicus ad tempus pati cogitur, ut benefacitis tuis pudesiat, O , se bonus est, bene ipsi fit, si ve malus , totum neαstium pessme ipse redar. Investigavi quatuor illorum corum mentem & scopum, ac deprehendi, in illis formulam z capiti immittere prunas, de malo, in inimi cum conserendo, fuisse adhibitam. Existimarunt Rabbini, seu Judaeorum magistri, formulam ex ossis E a cinis
