Joannis Christophori Harenbergi, ... Otia Gandershemensia sacra, exponendis sacris litteris & historiae ecclesiasticae dicata, complexa 13. observationes, ..

발행: 1740년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Φel biennii, triennii, & ultra. Vinum quoque vetus, dummodo saporem non mutasset, inter legitima reserebatur. Oleum, ad munera adhibendum, in classes distinctum suit novem. Oleum aliud erat primum, quod ex olivis effvebat, in summo vertice oleae crescentibus ac in corbe contusis. Aliud erat secundum, quod ex eisdem olivis, prelo subactis, emanaban Aliud erat tertium , quod majori labore licet eadem ratione, fiebat Aliad 'porro erat quartum, quod ex olivis eontusis

profluebat, quas aliquis , strictis promiscue oleis, in tectum deportaverat. Id, quod ex eisdem, prelo subactis, vice prima expressum

fuit, obtinuit nomen quinti. Quod secunda vice ex eisdem exprimebatur, Vocabant tum. Helum seu torculum vel calcabatur, vel circum

agebatur Caleabat illud unus , unde lux oboritur dicto ED LXIII. Trahebant vero illud quatuor viri.- Idem labor uvis & olivis exprimendis insumi consuevit. Denique siquis ex olivis, in corbe eontusis, eliceret oleum, proveniebat ei exinde septimum. Sin illud proveniret ex olivis, prelo subjectis, vocabatur Liavum. Ac si denuo eae subjicerentur prelo, oleum inde existebat nonum. Licet autem --nia haec olea, ad munera Deo ferenda, legitime adhiberentur, praestantissimum tamen oleum erat illud primum, cui proxima erant secundum S Partum, quibus succedebant excellentiae gradu ulteriori tertium, quintum & septimum, ac denique sextum , octavum dc nonum. Qui susius haec est persecutus , conferri potest

122쪽

ad altare, c. VII. f. q. sqq. f. XXII. Quis vero erat Μessia praestin- XXII. tiori quis puritate excellentior i quis persectionibus magis eminebat ἐ Ipse ab omni peccato& naevo est immunis,& a peccatoribus, quan mutusitum ad peccati consortionem adtinet, segrega-mum.

tus. Qua enim filius est Dei, purissimarum ac divinarum perfectionum infinitatem obtinet; qua vero hominis est filius, virginem habuit matrem , ex qua sanctus in lucem suit editus. Impostorum nonnulli eum Christi natalitium ilionorem sbi etiam tribuere studuerunt. Sed frustra. Simon Magu= perhibuit . se ex matre Rachele eaque virgine, ut Christo detraheret, natum fuisse, dummodo ea sint fide digna, quae leguntur in Recognst. Apostol. L. II. c. Iq. p. o8. Pari modo Terebinthus , seu Buddas, se ex virgine natum , adfirmavit, teste SOCRATE, H. L. L. Ι. c. 22. De Budda, seu Butta, disseruntur praeterea passim nonnulla ejusdem generis apud CLEMENTEM ALEXANDRINUM, L. I. Siram. p. ueos. CYRILLUM, in Catechesi VI. ac COTI LE-RIUΜ, Tom. I. Patrum Aristol. p. so8. Ajunt quidem. intrepationem, a Christo iri matrem emissam, esse duriorem, quam legimus JOann. II. . Dixit videlicet ei in nuptiis Cananaeis: Ti

haec indubie per modum adsectus teneri &commiserantis sunt prolata. Maria enim ex verborum blandiori sono, Jestim esse opem lauturum, collegit. Verba Iesu sic interpretanda duco Quid mihi ct tibi cum ista re, cum penuria vini, e juique βublevatione est negotii ' ordo ex

123쪽

git, ut architriclinus sphaec curet. Ut succurrerem, adhuc temporis ratio nondum sua t. Vox γυναὶ, semineo sexu compellari solito communis, exponi debet per molliculam , adfectuque commiserandi perfusam. Formula loquendi haud dispar, Matth. XXVII. legitur, qua uti

tur uxor Pilati, ad maritum haec mittens mandata : Mηδεν σοὶ καὶ τω διι ιιω εκεινω, Nihil negotii

tibi st illi justo commune esto , fac illum missum s.' . Ita David II. Sam. XVI. Io. ςuid m-hi vobisque hoc est curae, filii Zersiae' Π D I Et quomodo Jesus, ni ipse fuisset sanctus, sese pro nobis consterare ac justitiae divinae satisfacere potuisset ζ qui ipsi pro arbitratu vitam ponere ac resumere licuisset, ni exstitisset ipse vitae mortisque dominus, hoc est, Deus, sanctitate plenus ' Quis eum ad redimendos nos adigere potuiti sponte sua ipse, pro nobis sese in sertum ac sacrificium esse cessurum, promisit. Nec desuerunt tura vel oleum; preces ej us sanctissimae tus repraesentabant; humana autem ipsius natura persectionibus divinis imbuta & perfusa est, quae communio in sacris litteris cum inunctione , oleo gratissimo facta, comparatur. Quare essectus fructusque nonnisi sancti ex victima sanctissima ac serto praestantissimo exsistere potuerunt. Oritur inde fidelium sanctitas ac regni , e mentibus compositi, pulchritudo, ad quam ipse Iuda Leo Bar Bezaleel, qui, imperante Rudolso II. docuit Pragae, respexit in

libro suo, quem inscripsit IIS: Is

124쪽

DE FERTIS, AC DONIS SACRIS. 1 ol

fol. 38. p. 2. col. I. commonens Iectorem, ne ea, quae de regno Christi in sacris litteris sunt memoriae prodita, in sensu externo, sed spirituali potius, capiat. En verba r

bunt, qui regnum Christi in animis hominum: Iazun tu upa v ac instauratione imaginis Dei sanetissimae esse stum, scite tradunt, mirenus tamen solide in illis Christi verbis, Luc. XVII. ai. sese deprehendisse doctrinae ejus

nervum arbitrantur: ecce regnum illud Dei, de cujus adventu quaeritis, ἐdος υμων εειν, inter

vos jam exsistit. Ebraei adhibuissent suum illud p PM8. Nequaquam de Pharisaeis, quiqbuscum res ei erat, Iesus perhibet: Regnum Dei est intra vestras mentes. Quis enim ignorat, Pharisaeos, de adventu regni quaerentes, ei nondum dedisse nomen i Nec ea Christi est mens

Vel sententia, ut regnum Dei in interioribur, in ammo, viribusique animae esse instaurandum , di- nitet. Vocula enim ἐςι, denotat, regnum illud Dei jam exsistere. Pharisaei sciscitabantur rποτε ερχετω, quandonam venit regnum Dei' Respondet Christus: Ecce , recludue modo oculos,

id, quod quaeritis, jam adest, Iam exsisto. Regnum vero Christi consistere in mentium humanarum puritate ac ad beatitudinem sempite nam conformatione, Paulus & luculenter decernit & originem ejus puritatis ex Christo, quatenus is sese loco nostro pro serto ac victima ad patrem expiandum & vovit & consecravit &ς ulit, deducit. Eph. V. 23. 25. 27. II. CO

125쪽

V. Iq. I 3. 2I. ROm. XIV. 9.I7. Memorabile est illud Christi dictum, Joann. XVII. I9. quo ostendit, Christianos per veritatem reddi sanctos, recite susceptam & in animum demissam; sanctitatis vero illius fundamentum consecrationi illi, qua Christus sese, instar piaculi, ac serti, vovit obtulitque, inniti. xxiii. g. XXIII. Quo pacto Christus eam quo- Christiani que vim omnibus adquisivit, suisque adplicat quom0do & donat, qua possint ipsi quoque sertum Deo Deo se, offerre, Deo gratum ac in Spiritu Sancito satum a. cratum. Paulus eo fine servitium inter gentesmoenum Z administrabat dissicillimum, communicans cum eis Euangelii doctrinam, id potissimum contendens ac in votis habens, ut exsisteret ἡ προ

ματι ἀγνοου, oblatio illa, quam gentes, ad Christum conversee, ciebant, jucunda beneque accepta, in Spiritu Sandis consecrata. Rom. XU. I s. De hoc ferto, quod per preces, virtutes ea rumque famam egregiam, caritatem alteri cuicunque praestitam, fidem in primis, animique& corporis ad nutum Dei consormationem ac consecrationem Deo ossertur, ac sub novo foed re est offerendum, dudum vaticinatus fuit Μalachias, T. II. quocum consentit R. Saadias, cujus verba Κimchius, in Commentaris , adus. II. I 6. produxit.

126쪽

DE FERTIS AC DONIS SACRIS. io, CAPUT II,

Od Cayus Costenciae complectitur I. crupuli in solicitas hominum men. I. o tes incidebant varii, tractandis mu- scrupuli,neribus, seu sertii, intentas. Deportabantur Ly

munera ad altare, ea tamen cautione adhibita, ne eodem deportaretur logus olei, pro leproso adlati, neu eo deportarentur primitiae, neve panes pentecostales, quamvis illa agitarentur. Peracta autem fuit agitatio illa versus orientem, deportatio e contrario ad occidentem, ita ut agitatio deportationem praecederet . Licet etiam munera agitarentur quaedam citra deporqtationem; munus tamen manipuli paschalis ac sertum feminae, adulterii suspectae, & agitari Ac deportari moris erat. Sed panes facierum de munus libaminum nec agitabantur, nec deportabantur ) Quantum ad sermentum adtinet , memorandum est , serta fermento vacasse. oblationi destinata; nihilosecius tamen panes nonnullos sacrificii gratiarum adtorii fuisse sermento imbutos ). Fertum in sodalitio, vela tota Ecclesia osserri, erat nefas ''' ). Quod si autem munus cum holocausto conjungeretur,

holocaustum praecedere debebat '' '' Si

D MAIMONIDES , in librum Mischnicum di

Muneribus, C. V. f. 6.

127쪽

quis infusionem olei omisisset, vel commisti nem similae cum oleo neglexisset, aut sertum non fresisset in frusta , vel id' sale haud condi-Visset, vel nec agitasset, nec deportasset; munus nihilominus legitimum manebat sa). Si- qiiis in munus peccatoris, vel mimus mulieris, adulterii suspectae, oleum infudisset, erat reus. Sed si vas, oleo repletum, imposuisset muneri peccatoris vel mulieris hujusinodi, tum non erat reus b). Haec ad sertorum respiciunt oblationem, ac scrupulos, qui eam aὸtingebant. Haud alienum fuerit, docere, qua ratio ne quaestiones dubias, quae fortasse incidebant, diremerint ludaeorum Doctores. Siquis occurreret scrupulus, siqua incideret disputatio, adsessores Summi Consilii, quod Syniarium Magnum Vocabant, frequentes convenerunt. In

loco consilii praesto fuerunt auditores, queis tria scamna fuerant posita. Hi rationes aeci- .dendi controversias, & ipsas decisiones exceperunt calamo diligenti. In primo scamno acisidebant ei, quos Synedrii vocabant candidatos.

Ex annotationum congerie sensim excreverunt

volumina, quibus ei utebantur, qui primo Hierosolymis, ac tandem Babylone, privatis inst tutionibus discipulos formabant. Si scrupulus incideret majoris momenti, ipsi Hierosolymitani cum Babylonicis in tribus sestis solemnioribus frequentes μ coibant & conserebant. Ex . scho.

a) MAIMONIDES , l. c. c. III. f. I. b) BARTENORIUS, in librum Mischnicum da

tineribus. c. V. 3. 4.

128쪽

DE FERTIS , AC DONIS SACRIS. 1os

schedis adsessorum Synedrii Summi composuit R. Jehuda Codicem Μischnicum. Ex praelectionibus & disputationibus, quae porro fuerunt habitae, orta est Gemara utraque, Ac Hierosolymitana & Babylonica ΙΙ. Ad sertorum descriptionem ea sunt II. porro adserenda, quae scrupulum movere con- seruput sueverant. Nefas erat, ex eodem serto offerres i*y ς' partem dimidiam In placentis crastis, partem Ve ii ro dimidiam alteram in tenuibus placentis. Nec poterant serta coqui in focis, ubi igne subjecto una super secum collocata olla succendebatur. Ferta in tegulis calefactis, sed in furno, erant

coquenda. Placentas crassas ut oleo in ginrent , mos non ferebat, licet placentae tenues eo

ungerentur Q. Oleum ipsum vasi vacuo infundere, tum in serto sartaginis, tum in serto cacabi, erat nefas e . Μ unus, seu fertum sacerdotis, non poterat bis vel quater duplicari, quum esset malla, nec fertum sartaginis, quod Sacerdos offerebat Summus, poterat duplicari, eo quod ex sertis illis pugillus haud capiebatur D. Quodsi quis agnos mactasset pentec stales, ea mente ac fini, ut die crastino ederet de panibus facierum, panes illi fiebant foetidi, se ipse sibi poenam excisionis contrahebat u . Si una placenta, quae cum agnis pentecostalibus conjungebatur, esset immunὸa reddita, vel si unus panis facierum esset munditie exutus, tum

129쪽

circa munera liba, minum.

DISSERTAT ID VIR

reliquas placentas & reliquos panes edere licebat Parus sacrificii, quod vocabant gratiar m actio onis, sacrificium haud reddidit foetidum, si s tidus ipse foret factiis. Pari ratione agni penu tecostales non ideo reputabantur pro foetidis, licet panes pentecostales foetorem contraxis

sint s).f. III. Scrupuli, ad munera libaminum spe

. ctantes', ita fuerunt animis a corona Doctorum . exemti. Simila vel oleum. libaminum non reltardabat Vinum, nec vinum retardabat similam vel oleum, nec libamin retardabant sacrificium. Ea autem sese vicissim retardare dicuntur, quo rum unum sine altero offerri non potuit. Quum igitur res una sacra poterit citra alteram offerri, tum unum non retardat 3lterum. Ita hodie os serri potuit sacrificisim, libamen vero demum post decem dies, nempe si in vase sacro non- cum esset consecratum. Sin in illum per noctem libamina detinerentur, ea fiebant minus legitima. Libamina, nonnisi de rebus communibus , poterant OfArri , nequaquam de trumis i) , de decimis secundis, de primitiis I. Nee libamina reddebantur foetida, licet sacrificium esset foetidum it . f. IV. Ad pugillari-- legitime pera'

in niuim partes sexagenae . septua. genae &c. rerum 2 posseisionum, quas solebant Inructificia vel ferta convertere.

ἡ) MAIMONIDES , de Oblationibus. c. II. g.

ι) MAIMONIDES , in librum Mischnicum da Muneribus. c. II. S. 4. I Pugillatio nx π ita fiebat a sacerdote, ut tribuε

130쪽

DE FERTIS AC DONIS SACRIS. re

gendam scrupuli nonnulli adhaeserant, quas m 'gistri Judaeorum ita extricare sunt conati. Si pugillus ferti titulo minus legitimo esset sumtus, ipse nihilo secius erat legitimus, excepto peccatoris serto, ac ferto mulieris, adulterii suspectae. Sed pugillus hisce ex caussis reddebatur minus legitimus; Primo; si persona, pugillum eximens, ei ministerio esset inhabilis, verbi gratia, homo extraneus, homo lugens, homo illotus; Secundo; si pugillus manu siniastra esset sumtus. Tertio; si granum salis vel turis in pugillo contineretur; Ouarta; si pugillus

excederet legitimam magnitudinem, vel deficeret. Si quis eo tempore., quum pugillum exismebat & continebat manu, se pugillum vel tus adolere velle extra templum cogitaret, tum fer. tum indole sua legitima excidebat, nec actio haec ipsa poenam aciferebat excisionis. Sin v ro cogitaret, se in crastinum velle pugillum vel tus adolere, tum pugillus habebatur pro foetido, ac poenam inducebat excisonis. Quod si quis prius de adolendo pugillo extra templum cogitaret, quam de illo in crastinum adolendo, vel contra; tum pugillus fiebat minus legitimust nec cum poena excisionis erat conjunctus m . Si pugillus, tus vero minime, foetorem con traxisset, poenae excisionis locus haud erat, quae tunc demum valebat, quum utrumque factum esset foetidum in). Si quis ea mente pugi

mediis digitis, ad volam manus incurvatis, farinam a . viperet , re pollice ac digito minimo supernuum abis

raderet.

MAIMONIDES , in librum Mischnicum δε m.

neribus. c. L

SEARCH

MENU NAVIGATION