장음표시 사용
91쪽
cinis pistorum esse desumtam, qui in furno eodem
prunas ardentes fovent panemque coquunt recentem,
ac advenientis inimici in caput immittunt prunas, advenienti autem amico panem ex beneficentia praebent recentem. At vero haec hujus formulae exinpositio ad scopum Pauli haud quaὸrat, qui inimico
praecipit benefacere. Si Paulus, inimicos fodicari, torqueri & malis cumulari ab altero, quem inimicus offendit & exasperavit. jus fasque existimasset, similitudinem illam, a pistore acerbo desumtam, utique adtulisset. Verum mens ei fuit longe alia. Ipse enim docet, mala, ab inimicis illata, esse beneficiis pensanda & vincenda; maleficia maleficiis opponenda esset vindictam soli supremo Numini esse reservandam. Succurrere difficultati voluit JOANNES
CLERICUS smin, ritu in medium advocato, quem Turcis adhuc ait esse receptum. Qui enim gravi inter eos injuria sunt affecti, de qua apud Dominum, seu Imperatorem, conqueri non possint, illi catillum, carbonibus ardentibus plenum, in capite gestantes, Sullani aedes obeunt, ut ab ipso conspiciantur: quem admodum vicissim Sullanus in more habet positum, ut, ubi ejusmodi hominem conspexerit, eum de caussa interrogandum curet, maloque & injuriae me
deatur. An ritus hic jam aetate Salomonis in usu fuerit, libet licebitque ambigere. Et cui fini miserabiles eum adhibent ritum t nonne ostendunt, sibi imminere mala gravissima ac ipsum vitae discrimen lnonne malum, ab aliis illatum, volunt debita poena adficiῆ num hoc pacto maleficos beneficiis prosequunturἶ num haec ad eum quadrant animum, qui inimicum cibo potuque recreat ac sublevat. Finge
92쪽
AD ROM. XII. ro. & PROV. XXV. 22. 6stamen , unum alteri imponere catillum & catillo inserere prunas ardentest nonne sic homo , extra offensionem positus, alterum reddit aptum ad vindictam
ab altero expetendam, eumque monet, ut causam
ad judicem deserat, mali vindicem ἐ Quae quum ita snt, in hac sententia invenio plane nihil , in quo possim adquiescere. Cl. IOANNES CHRISTIANUS HERLOG sub novam prorsus institit. Viam, ut dissicultatem minorem majori dissicultate arcessita tolleret & dissiparet. Arbitratur ipse, verba , τῆτο ποιων, non ad proxime praecedentia verba, sed ad vocem iaδικῶν, esse reserenda. Verum haec expositio repugnat dicto, quod ex Proverbiis Salomonis a Paulo repetitur. Haec expositio a complexu orationis prorsus abhorret, ac cum sententia ,
quae epiphonematis loco subjungitur, conciliari &in concordiam redigi nullo modo potest. Quid igitur restat, nisi ut sensum Pauli genuinum alia via
f. ΙΙΙ. Praemittenda idcirco arbitror ea , quae fundamenti loco substernere oportet, ut ad genuinum formulae, quae interpretibus crucem fixit, sensum liceat pervenire. Paulus locum, e Proverbiis Salomonis petitum, adsert, ac ex eo scopum suum cupit illustrare, qui in eo vertitur , ut vindictam privatam esse intermittendam, inimicos vero beneficiis esse demulcendos & expugnandos , doceamur. Formula itaque, a carbonibus ignitis in caput colligendis desumta, Salomonis aetate fuit notissima. Eam itidem Christiani, ad quos scripsit Paulus, habuerunt . compertam. Aelio itaque illa, qua quis in caput alterius acervatim cumulavit ignitas prunas, fuit be-E 3 nem
93쪽
nefica, notissima ac intellectu facilis. Prunas aris dentes in templo Hierosolymitano, & in aedibus commentitiorum Numinum, suisse adservatas ac in aris custoditas, nemo ignorat. Hasce iussimentis instituendis sacris inserviisse, neminem fugit. P Tae erant hae prunae, ac ab omni immunditia disjunctae credebantur. Juvat meminisse , quod Esaiae adparuerit in ec stasi Angelus, qui manu sua tenebat prunam. Lbraeus sermo habet raer 3 , Alexandrini habent. Angelus prunam illam forcipe ab stari exteriori sumserat. Ipse contigit os Prophetae, pruna, Opinor, admota, ac dixit: ecce hoc adtigit labia tua, ac recessit poena peccatorum tu rum, siquidem peccatum tuum tectum manebit. EL VI. 6. 7. Unde adparet, prunas in altari exteriori fuisse, quae ad puritatem & expiationem
spectaverint. Mane ac vesperi sacerdos, quem Or co tangebat, prunas ardentes vivasque ex altari exteriori depromst, eas turibulo indidit, & sese ad sussitum faciendum pro capitibus populi Israelitici accinxit. Aaronidae & Levitae supplebant locum reliquorum Judaeorum in obeundo sacrarum actio num publico ministerio, nec solum pro sese, sed etiam in capita singulorum sussiebant. De sussitus
instituto paucula delibabimus, antequam ad expositionem ipsam progredimur. In adyto, quod vocant, conspiciebatur altare sumtus, inter mensam& candelabrum. Nunquam minus de sussi tu fuit oblatum, quam pondo unum, nec sussi mentum, nisi quotannis semel, fuit consectum. Tantum enim
sussimenti tum adparari solebat, ut illud lassituris per annum integrum lassiceret so . Quum iussi
.i MAIMONIDES. in Librum Mischnicum, de Exi ioni-bas, e . I. S. I. st in Librum de rasis sanctuarii, c. II.
94쪽
mentum conficerent sacerdotes, aromata primo omnium macerabant smegmate, ex viciis parato. Deinde macerarunt ea vino veteri ac essi caci . Postea ea fuerunt contusa; quae singula in atrio sacerdotali fieri, erat moris. Sussimentum ipsum quotannis bis in mortarium coercebatur majus, nunc tempore sereno , ne redderetur mucidum, nunc tempore plu- Viali, ne odorem amitteret ip . Impensae, quae in sussimentum erant collocandae, sumi solebant ex con
clavi pecuniarum templi, una cum mercede, illi danda, qui sussimentum adornabat sq). Confici solebat sussimentum novum ipso novilunio, Nisan cognominato. Vetus sussimentum ex eo temporis articulo redditum est commune fri. Sussitus publico fiebat, quum lucernae in lychnis candelabri sancti incenderentur, nimirum inter incendendum lychnos duos priores ac duos posteriores, ac interea, dum sanguis sacrificii jugis adspergebatur ac sacrificium illud comburebatur in altari exteriori. ) Tempore, quo iussitus erat effectui dandus, praeses dabat signum, sussiendo idoneum ac accommodatum, edi cens : osser quo ipso sacerdos ille, qui lassitum exiscitaturus erat, templum intravit , turibulo instru- Rus, quod alii imponebat vasi ac velamine operiebat. Confestim cum ipso intravit sacerdos, qui prunas ardentes de igne altaris exterioris acceperat. Prior ille, sorte delectus, gerebat vas, m dictum, volam manus reserens, in cujus medio erat φῖ , turibulum, acerra, vas iussimento plenum , clausum
υ) MAIMONIDES. de Iuge Sacrificio E superadditis, e. II. ljὶ MAIMONIDES , in ιibro de Sicιis c. IV. I. I. II. ν) MAIMONIDES , ibidem. ι) MAIMONIDES , de Sacrificio Iuge, c. VI. g. S. ac in librum de si . Expiationiι, c. III. f. s.
95쪽
operculo. Gerebat idem rinndi , , receptacudum prunarum st), ex argento consectum, capax quatuor ca borum, adscendebat alter sacerdotum , ut illud impleret, altare, prunasque interventu forcipum acincipiebat, easque, quum descendisset , in
receptaculum yrmiarum, aureum, quod tres cstos capiebat , effundebat. Alter ille sacerdotum non soriste , sed ab eo . qui sussiebat, deligebatur su). Uterque per vestibulum ac velum prius sese contulit in adytum prius, seu sanctum. Is vero, cui iussiendi munus sortito obtigerat, prunis supra altare interius dispositis, sussitum ex acerra prunis immisit, simulac praesectus exclamasset : n pn, incende. Αntequam vero uterque sacerdos adytum illud intrarent, Levitae tympanum pulsarunt aeneum, ut,
lassitum adserri, populus haberet cognitum, quipripe quem oportebat, inter sussiendum preces aὸ Deum dirigere. Inter preces illas, ad vocem praesecti exinauditam , sacerdos, de quo diximus, sussi mentis in prunas immissis, deposuit turibulum in altaris Interioris partem superiorem: Dum haec in adyto priori agebantur, universi in templo constituti decesserant de loco, qui inter adytum illud & altare exterius erat interceptus , ac sanctitate eminebat. Ab eo solebant etiam recedere in festo sollemnis ex piationis die, quando Summus Sacerdos in adytum interius deportabat cruorem. Quum sussitus fieret in priori adyto, popuIus in atrio expromebat ad Deum preces x . Ad postremum sacerdotes, murinere suo functi, ex adyto priori redibant, ac, inpradibus vestibuli, seu pronai, consistentes, populo be
96쪽
AD ROM. XII. ro. & PROV. XXV. H. 73benedicebant, Num. VI. 23. Μane &Vesperi, sacrificio iugi peracto, sussitus ille fiebat, ad quem
circa vesperam instituendum sortes denuo fuerunt ductae I , novusque delectus sacerdos. Altare lassitus erat ex ligno Sittim, seu 90 spina alba, quae in Arabica solituὸine & Aegypto procrescit, consectum, auro obductum ad crassitiem denarii M , limbo aureo superius vestitum, quatuor cornibus seu piramidibus in quatuor angulis ornatum sbJ, longum cubitum unum & latum, altum vero duos. Limbum, quo illud circumquaque erat ornatum, ab Ebraeis vocari I ic). nemo facile ignorat. Diacitur ille a perimetri ossicio, quod in premendo de comprimendo est positum. Nam notat actum comprimendi, Jud. VI. 38. Job. XXXIX. I 8. ELI. 6. LIX. s. Altaris pars superior, Da in qua
contegebatur, erat solida ac satis apta, cui imponerentur prunae, ex vasculo eflusae , cum sussimento
incendendo se). Hisce in animum demissis, luculente perspicimus actiones illius Angeli, qui describitur Apoc. VIII. 3. q. s. Ipse enim visus suit sara
juxta altare, nempe exterius, tenens turibulum aureum.
Data ei perhibentur sustimenta multa, ut adjungeret ea precibus omnium sancitorum, ac stunderet illa Iuperastare auratum, quod e regionesolii, in adyto intimo conspicui , erat stum. Visus est porro adscendere fumus se mentorum illorum, una cum precibus sancto-E 1 rum,
97쪽
rum, ex manu illius Angeli coram Deo, i. e. prorsplium . in adyto sanctissimo constitutum. Quum vero Angelus ex more debuisset populo benedicere, suscepit ruribulum, ac illud denuo ex igne, id est, prunis ignitis altaris, exterioris puto, complevit, atque in terram projecit. Indicatur Dei indignatio, cultus Levitici finis, ac calamitas, populo Iugaico imminens. Hactenus itaque satis patescit, prunas ardentes exaltari exteriori fuisse interventu sorcipis depromptas. peculari sacro vas, dicto rinnu, insertas. Vasillud nomen hoc obtinuit ex voce rinn, quae de contrectatione ac comprehensione ignis ac prunarum solet adhiberi f). Salomonis sententia, quam Pau lus ex Prov. XXV. 2I. Q. adduxit, hac voce est insignis, ac ita habet:
praebe: ac si istiserit , aquam ipsi praebe bibendam.
Certe hoc pacto carbones, ignitos nimirum, adparas stcapis pro capite ivita) ejus. Dominus vero tibi merce dem pro fallis adtribuet. Paulus verba Alexandrini interpretis retinuit. In voce ebraica rann manifesta latet adlusio ad receptaculum , quo ignis ac prunae excipiebantur. Prunae ipsae solebant forcipeta' p,*, capi, comprehendi, ac in id receptaculum demitti. Haec actio per vocem nnn indicaritur. Particulam Uy reddidi per pro, ut designetur militas & commodum actionis. Id enim praecipitur, ut inimico faciamus bene. Quid igitur cum ossicio illo benefaciendi arctius copulandum est, quam studium consulendi eiusdem utilitatibus atque commo
98쪽
AD ROM. XII. 1 o. & PROV. XXV. 22 rdis Significatum illum , particulae tributum,
in sacris V. T. litteris esse tritissimum ae frequenistissimum , manifesta exemplorum multitudine comia
probavit CHRISTIANUS NOLDIUS ig). Q
bimus heic, nequid supersit haesitationis, exemplum& unum & alterum, nominatim I. Reg. II. I 8. II. Reg. X. 3. Jer. XVI. 7. Job. XLII. 8. Dan. XII. I. Neh. X. 33. Ab eis haec loca possunt consuli, qui fidem sibi fieri oculatam expetunt.
Alexandrini interpretes plerumque adhibqerunt ac substituerunt particulas, περὶ, αat. Verum dantur etiam loca ejusmodi, in quibus particula Φουὲ eumdem tuetur sensum, e. g. Ex. XXIX. 35. ali. bique. Adferam in praesens locum, dubitationi omni eximendae aptissimum, ex Dan. XII. I. ubi
dicitur: Michael, princeps ille magnus , qui stat prosiliis populi tui. I g v Theodotion postrema verisba ita expressit: ο εςηκὼς ἐπὶ τους υιους ἀ-e h.
Conser Jer. XVI. 7. ubi redditum fuit itidem per is . Esth. IV. I 6. f. t V. Nunc tandem liceat, expositionem, ex praemissis rationibus deductam, subj ungere. Camdo scopi Paulini in eo vertitur, ut doceat, iracundiam ac ultionis studium a Christianis merito abesse. Tria igitur Paulus suppeditat adminicula, quibus maleficia inimicorum sint avertenda, ac a nobis propulsanda. Primo monet, vindictam esse Deo, supremo ae justissimo judici, reservandam, qui improbitatem nullam dimittat inultam aut poenis immunem. Secundri suadet, ut in eos , qui nobis malefecerunt, simus mansueti, ac, si opis nostrae indi
99쪽
digeant, benefici. Quod ipsum comprobat dicto, ex Proverbiis desumto, ac adjecta salubri sententia,
qua Christianos docet artem, devincendi obtrectat τοῦ & inimicos, quae consistit in eo, ut mala nobis illata benefactis, in inimicos collatis, pensemus ac permulceamus. Tertio subjungit doctrinam de Magistratu. Dei ministro ac vindice, poenas in ma .los expromente, Rom. XIII. I--s. Adminiculo secundo illustrando inseruit pronuntiatum, ex PrOVer biis Salomonis desumtum, quo docemur, malis mala haud esse rependenda. Per species beneficentiae hoc ipsum demonstratur. Finge enim, eum , qui tibi damna ac probra intulit animumque demonstravit nimis infestum, indigere victu, cibo & potu ne cessario. Numquid tunc de exitio inimici est laetandum ἰ num adjumenta ad perniciem ejus tunc sunt excogitanda & adserendat minime gentium.
Prospiciendum est ipsi potius de cibo & potu, devictu, &, si sit necessum, de amictu. Ad haec nec oὸio, nec adsectibus malesanis est indulgendum. Dei exemplum & lenitas, Christi vita mansuetissima, ac victrix malorum patientia in medium proserenda usibusque nostris adhibenda sunt. Quod si hanc doctrinam in animo reponamus & nos ad eam
effectui dandam adplicemus diligentissime, id momenti adhuc adjungemus, ut sussi menta pro inimico, pro ejus capite ac incolumitate, instituamus , hoc est, exoptatissima quaevis ei adprecemur & a Deo expetamus. Qui ita facit, nae is ad salutem alterius tuendam & amplificandam toto incumbit pectore , tantum abest, ut plumbeas gerat iras Ec odia alat Vatiniana, seu internecina, quae vix ipsa exstinguuntur morte. Liceat mentem Pauli hoc anfractu pacto evolvere , ac implicatas ejus notionςs didu-
100쪽
eere & explicare. Adagium igitur latet in sermula illa loquendi, quae jubet pro capite, dignitare, vitast salme inimici prunas capere. Sacerdos, dum sussi- mentis incendendis, precibus & votis, pro populo ad Deum dirigendis, & expiandis aliorum peccatis suum adpelleret re ipsa animum, prunas ex igne sacro, qui
erat in altari exteriori, capiebat. Haec prunarum in πυρεῖον immissio ac acervatio erat & primordium& signum iussitionis ac benedictionis adjungendae. Pro quorum salute sacerdos incensurus erat sussi
menta, pro eorumdem incolumitate prunas capiebat,
Actio enim illa capiendi prunas erat pars ipsius sussi'tionis. Videmus itaque, formulae loquendi, de
qua disserimus, subesse tropum, seu translatum dicendi genus, quo pars actionis per adsociationem idearum , alias conjungi solitarum, sumitur pro actione in tegra ac universa, & quo signum ponitur pro eo quod indicatur eo, ac cum ipso jugari solet & eomponi. Salomo, populus ad aetatem Salomonis referendus, Paulus, Iudaei aetatis Paulinae ad Christum adgregati, ac Romani callebant illum sussiendi ritum, qui cum prunis capiendis & sussimento miscendis erat conjunctissimus. Expositioni, inde d
sumtae, congruunt & complexus orationis, & nesevus doctrinae , & Pauli scopus, & incrementum, seu gradatio, ossicii , inimico praestandi. Paulus
non adquiescit in opere humanitatis externo , in in micum egenum expromendo; exigit idem porro propensionem ipsius animi, qua alteri fausta adprecamur, & minus secunda ab eo repellere & averru care studemus, quemadmodum Sacerdos V. T. qu
tidie pro singulis Israelitis sussimenta adolebat, pre cibusque Deum eis placabat. Oblationibus enim singulis ac universis iussitionibus, staate adhuc pri- se
