Joannis Christophori Harenbergi, ... Otia Gandershemensia sacra, exponendis sacris litteris & historiae ecclesiasticae dicata, complexa 13. observationes, ..

발행: 1740년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

contextu VOX aecipiet omissa est. Epha farinae non fuit oblata Deo & concremata in altari. Pugillus enim tantum ad altare adlatus ac igni combustus fuit. Eadem observatio quadrat ad Ezech. XLVI. 3: ubi itidem verus sensus ita reddendust accipiet epham ad munus. Luthe-'

Adhibuit ipse vocem oferendi in sensu latiori. II. F. II. SEBASTIAN US SCHMIDIUS

censura Latinam universi Codicis Sacri adornavit trans turin vel l iiDΠem. Da ea haud pauca exstant, quibussionem lima defuit. Nobis liceat ea enotare, quae ad sebastiani praesentem tractationem sunt reserenda. Ipse, ςb idii- in Lev. ΙΙ. 6. haec dedit: effundesque Aper eam mincham oleum, tum grata mincha erit. Verumenimvero serta haud fiebant grata per olei infusionem, sed per combustionem pugil

Vertit: appropinquabitque quisque Vestrum. In Ebraeo est: ct appropinquare faciet, illud, nempe munus. Idem Lev. 1Ι. 9. ita vertit: seserias autem attollet in memoriale. Ver tenda Ineisum illud ita eli reddendum t In partes illus

dividito, tanquam bolos vel ossas, clande porro super id inum serium, quod coxiiii. oleum. Hoc ustque pacto paratur ferιum. Ad posite interpres inerthei- mensita: dieser gibs gieleuat, .m Ορδεν von Meelme ἡab. Ipse tamen alibi vocem diruti rectius transtullt Per munur farinatoum, eina Gabe von Mehlwerch. Nam sacrificia incruenta pro nullis merito habentur, nisi oblata quaevis, ct sacrilicata , velis pro Iebus eia deae reputare. a

172쪽

DE FERTIS, AC DONIS SACRIS. 1 s

tenda haec ita erant potius: Tollet vero sacerdos ex ferto id, quod ejus es memoriale. Pugillus Vero, inde exemtus seu sublatus, erat illud wημο υνον, illud memoriale. Idem Lev. II. ra. interpretatur r super altare non adscendere facient fermentum & mel. In Ebraico est: - κ, super altare non adscendent. Idem ,

Lev. II. I 6. vertit: Sacerdos autem offeret in memoriale de contuso ellus. Dicendum erat: Sace

dos vero omeret memo=iale ejus, id est pusillum; e contuso ejus, de contusis aristis horde ceis, in festo Paschatis die oblatis. R. S. Isaarcides vocem exponit ex significatu nred facti & commoliti. Idem Schmidius Vertit Lev. VII. 9. hunc in modum: Aut quae mincha conficietur in sartagine, aut super cacabo. Dicendum erat potius: in cacabo, aut seper sartaginem , m p D; a. Idem Lev. IX.

Io. ita vertit: At omnis minua, mixta oleo, erorida, omnium siliorum Aaronis erit. Composuit nempe is hoc incisum cum eo, quod proxime antecedit, ratus, sacerdotem, qui min-chas illas obtulerit, solum inde comedisse. Verirum etiam de reliquis minchis, seu sertis, face dotes edebant, eo die ministerio sacro funge tes , quo offereb)ntur. Conseratur R. Salomo Isaacides ad hunc locum.

f. III. JOANNES CLERICUS trans- III.

Iationem Pentateuchi novam in lucem suit eni-NςcI .uxus. In ea quum locum Exodi XXIX. rvertisset ita: Placentas avmas, oleo mixtas, crannis lagana, oleo in cita, puta facies, in Commen Clerici tario ipso dubitavit, utrum ante, an post co ctionem, placentae illae ac lagana uncta fuerint.

173쪽

iso DISSERTATIO UII.

Illi vero, qui in Judaeorum antiquitatibus sunt versati, perhibent. unctionem illam, coctione finita, suis e peram in r . Deinde scribit Clericus: Disirimen inter Chesloth placentas 3 ct Re 1 im i lagana ' ne conjicienda quidem qui uam dixerit. Sed conjecturis heic liceat supersede

re. Communis enim inde ab aevo antiquo inter Judaeos pervagatur doctrina . quae compro bat, placentara crassaι dici chalioth, rennes autem re thim lsi. f. t V. Idem, ad locum Levitici II. 2. veretit vocem odoramentum ejus. Horrebat

vir, tersae latinitatis studiosus, illud, vulgo

ibi adhibitum, memoriale ejus. Credidit praeterea, verbo inesse significatum i 3 ad lendi. Verum haec lihi invicem non possunt opponi. Nam quando pugillus adoleretur, ut inde odoramentum ex si steret , memoriale erat illud ac symbolum recordationis, quod Deus clementer meminisset hominis illius, qui mu'nus dederar. f. V. Idem, ad Lev. ll. 6. maluit retinerecraticulam, caussatus, Ebraeis fidem haud esse habendam, adfirmantibus, vas intelligi, cujus profundius exstiterit labrum, eo quod illi Ebraei sermam illius vasis non viderint, suis usi

r) MAIMONIDES . de Oblationibus c. XIII.

s. 8.is Lexicon Arach. sol. m. s. MAIMONIDES , in librum Mi chnicum , Beea , c. II. g. s. Interpres nuperus leutonicus Pentateuchi Mo. Dici, qui A. iras. 4. Neri heimii edidit dan ersen Theιι der Gottiaenen Schristen vor den Zeiten des Messio20Ms. p. M. R. alibique, cum Clerico fecit, vocem nutκ incerpretatus per Rauchwerch. - L. it Zod e

174쪽

DE FERTIS, AC DONIS SACRIS. ist

oculis. At vero nonne ipsi permulta ab eis, qui vasa templi ac Iudaeae viderant, acceperunt ἰ so Eadem monenda arbitror in gratiam transsatoris Werthei mensis nuperi, qui Clerici vestigia saepius adoravit.

f. I. Γ eus sanxit, Lev. II. 1 I. ne ullum d

i s munus fermento esset imbutum. amur'loea Praeterea praecipitur, Levis Vl I. I . ut, fermen Lev. U. tum ad munera seu serta adhiberi, fas sit omni- M. VII. no. Videntur haec loca inter sese fronte pu- 3 gnare adversa. ΜICHAEL WALI HERUS, in Harmonia Biblica, haec ita inter se Componit, ut credat, de munere voluntario agi Lev. II. t r. & de sacrificio eucharistico Levi VII. 13. Verum superest scrupulus, qui aniamum pungit. Nam munera etiam , seu serta, cum sacrificiis eucharisticis coniuncta, erant Voluntaria. Quare nihil restat, nisi ut dicamus. serta sermento tum caruisse, quum sine sacrificio eucharistico erant Oblata. f. I l. FRIEDLIBIUS, in Theologia geirca, fol. I97. I. eamdem compositionis viam institit, ac Waltherus. Quare eamdem repetere possumus responsionem. Facit nobiscum

HADRIANUS RELANDUS , qui rem

curate satis exponit is , . hunc quidem in m N 6 - . . dum e

175쪽

xset DISSERTATIO VII.

dum t Omnis farina erat sine fermenso in omniabus fertis, exceptis panibus pentecostalibus, Lev. XX lil. 17. oe fermentatosacriquii salutaris. De U. VII. l . A mos IV. s. quorum proinde mhιι aiarari inferebatur, Lev. li. I i. Menachoi, V. I. His addunt nonnulli panes duos fermentatos, in distis, aut, quum locus esset Iacrandus, κω amplianda urbs, ad finem loci Ia ranu, deferse

bantur , ita ut unus combsereretur, auer comedere

tur , Nehem. XI. . 3 . Hac ratione videlicet ' docebant, in loco novo sacra esse tractanda, victumque sublevandum.

III. f. lli. Idem, ad Lev. l I. r scribit, ita

Conci- sui sie sancitum, ut oblationi, seu serto, insunda-ibe LE. xur oleum, tus Vero imponatur. Addit, il-ui v. D. lud ipsum prohiberi, c. V. I t. Dubium, inde exortum, ut dissolvat & extricet, ipse respondet, in loco priori intelligenda esse sacrificia vo' luntaria. Sed ex eis, quae jam supra disputavimus, sole meridiano clarius dilucet, serta voluntaria non sola requisivilia & tus & oleum Exstiterunt enim serta votiva, ex debito osse renda , quibuscum & pleum di tus conjungi debebat. Quare rectius judicamus, existimantes, serta peccatoris ac mulieris adulterii suspectae caruisse & pleo & ture. Oleum enim erat symbolum s endoris & gaudii, tus vero .index gratiis mi odoris ac benc volentiae. Quis vero crediderit, ad tristem & egenum peccat rem, ad mulierem ejusmodi in suspicionis periculum adductam, quadrasse gaudia, serenun vult m, de benevolentiam r

176쪽

DE FERTIS, AC DONIS SACRIS. is 3

suo Christiani repraesemqnit , t nquam ferrum, Deo grai simum. f. I. IN omni actione, quam suscipimus,fi- I. 1 nis nostri, ac usus, ex actione pro

fluentis, memores nos esse oportet. Quare tan Christi

dem iure nostro quaerimus , quem usum & quidnus. alumenti haec tractatio adserat eis, qui civita- si per Christum coelesti sese esse adscriptos laetantur φ Primo quidem de fertis in sacris litteris complura exstant, quae a nobis omnino &legi & intelligi est operae pretium. Sapientia enim Dei non solum patescit ex Oeconomia Euangelica, sed ex ipsa quoque oeconomia i gali eu perspicienda. Nec facile aliquis selicitatem oeconomiae Euangelicae justo aestimabit pretio, nisi molem caerimoniarum antea inir spexerit. Iudaicae gentis cervicibus impositam. Religionem Christianam adpellarunt Patres primae nostrae Ecclesiae Pudaismum reformatum. Quis vero credet, reformatam fuisse oecon

miam doctrinae Judaicae, nis ipsum legum J

daicarum corpus habeat comperium t Et quomodo ei, qui in gentis Judaicae emendettionem toto pectore incumbunt, ac eam Christo luci, sacere student, dignum aliquid conatibus suisessicient, nisi complexum Iudaicarum legum, ac sarcinarum , ab interpretibus adjectarum, propius norint, quam vulgo fieri solet η No

ne ipse Christus sese patri tradidit, loco nolimis pro nobis Ita sertum fiagrantissimum t Quo'

177쪽

modo vim ejus beneficii magnificam grato prae. dicare animo valebimus, nisi quid & quotu-plex exstiterit sertum, comprehensum & per. ceptum habeamus φ Quomodo epistolam, ad Ebraeos conscriptam, debite intelligemus citra doctrinam, quae de sacrificiis ac fertis tractari solet i Tempus sertorum offerendorum statis

precibus fuit dicatum, quod ipsi Apostoli observarunt. Tempore Μinchae magnae, preces ad Deum direxit Petrus, υπερωεν conscendens νΑ et. X. 9. Α dimidia septima hora, secundum

Computationem temporis Iudaici, coepit bii cha major. Tempore minoris Μinchae, hora nona, Petrus & Joannes iverunt in templum, Act. III. r. Haec pertinent ad Μincham Vespertinam. Circa tempus Minchae matutinae, quod ab ortu solis ad horam quartam, Christiani primi precibus fuerunt intenti, quum dona Spiritus Sancti extraordinaria exciperent, Aeti Il. 11. Ipsi tandem Christiani comparantur cum Mincha, seu ferto, Quod postremum momen. tum in praesens sub examen revocabimus, ut ossicio nostro fungi doceamur,11 f. II, In primis Deum , tanquam Regem

Deo di. nostrum supremum, debemus venerari, cui vi Canda res spiritus in acceptis reserimus, Regi gentesst,hi ς' priscae aetatis dono dabant quaevis praestantis--. sima. Numus fusus Ac percussus quondam erat rarus & infrequens. Divitiae gentium consta. bant frugibus, vino, pecore, vestibus. P

tissimam igitur 3e selectissimam de frugibus, vino & pecore, armentisque, quibus fas erat vesci, gentes Regibus suis , munerum ac tribu torum loco, obtulerunt. Deus sese pro Rege γ

178쪽

DFFERΥIS, AC DONIS SACRIS. iss

Judaeorum Summo gessit, soliumque suum i ter Judaeos ac focum sibi delegit. Quid igitur est mirum, si Judaei ad Regem suum serta detulerunt. Plurima ipsorum pars a sacerdotibus, quum inter adytum Dei sanctissimum ac focum, seu altare exterius, consisterent, fuit vel adi Vata in altum , vel agitata , ut innotesceret veneratio & honor summus erga eum, qui a

tus & ubique praesens exsistit. Agitationem, ud, symbolum fuisse venerandae Omni prae sentiae , perviderunt quoque R. BECH RI, EcR. LEVI Ben Gerson , in Commentariis ad Lev. Vli I. Aa ad eumdem ritum adluserit Paulus , Eph. lIl. 18. in praesens non disputabo, squiadem Cl. BENNERUS x , ad quatuor dimensiones templi sancti, in mentibus piorum conspicui, ibi respiciendum esse, arbitratur; varias vero sententias adtulit fautor noster, Cel

berrimus CHRISTOPHORUS AUGUSTUS HEUM ANNUS, in Diff. de Chis

si amoris erga homines immensurabilitare, quam

Gottingae, A. 3733. publicis formis describendam curavit. Suffecerit notasse, Christum, in crucem actum, dici exaltatum cI , ac sese extendisse in longum, latum, altum & profuni

dum.

III. Nostrum est, ut, ad instar ferti, nos III. Deo consecremus penitusque tradamus, Ut ei, Debe- qui ex gentibus ad Christi doctrinam ample- bii'. ciendam fuerunt deducti, araοσφοσἀν, ferrum os Deo eoaserant, jussit magnus ille gentium doctor Pa secrare, tu a

179쪽

sorum.

lus, Rom. XU. I 6. Nec aliter praedixerat Nattachias, I. M. quocum conserendus est Esaias, LIX. I9. LXVI. 29. Huic serio Christianorum inesse debet puritas & sanctitas. Quisque locus ei offerendo est aptus, dummodo illud sit purum & intemeratum. Κimchius id iam intellexit, qui insignem R. Saadiae interpretationem produxit, in Commensaario ad Hoc II. 6. Quidnam vero per sertum illud designa. must num Missaticum sacrificium ' Nequaquam. Significamus declarationem Dei clementissimam, in Evangelio patefactam, quae esticit, ut per nuntium Euangelii promulgatum ac propagatum gentes Deo offerantur, quocum colunctae sunt reliquae cultus divini partes Q. . f. IV. Ferti Christianorum ea est indoles, ut mentem, Deo addictam ac in Dei nutu adquiescentem, requirat: ut amoris in alium quemvis praestantiam includati ut, citra fidem ac fructus citentiae, de male saetis actae, consistere possit. Ferta enim, quae impuritate laborant, Deo sunt invisa. Externam impuritatem Judaei procul habuere , serta oblaturi. Nostrum est, internam impuritatem, squalorςs mentis, & improbitatum seces aversari, effugere, ac a nobis amovere. Fertum Caini Depminus probatum fuit , eo quod animus, fide ad Deum sublevatus, cum eo haud erat conjunctus. Omittendae sunt simultates ac odia,

I. II. non indicευ, in Thelauti Theologico. Pliilolo. giel, ab Halaeo 2 Ikenio adornati, Tota. I. P. IIII, seqq.

180쪽

quae impedimento sunt, quo minus fertum, Deo destinatum, sua sese virtute possit commendare, Matth. V. 2 . 24. f. V. Sal, tus, & oleum ad serta Christia- v. norum condienda atque exornanda decet adser-ζ, tu areo Salis symbolum est animi ad humanitatem eonformatio , propensio ad concordiam & ad adhibe iamplificandos usus communes ac mutuos, acer da.

bitatis, morositatis evitatio, & prudentiae, quae in colloquiis versatur, pulcritudo. Hunc salam, animo immissum, suis commendat Christus, Marc. IX. o. ac Paulus summis evehit laudibus, Col. IV. 6. Per tus denoto preces, incomparabile Christianorum condimentum. Ex ture sussimenta parabantur , quae erant sym bola precum, a sanctis emitti solitarum, Apoc.

V ID. 3. Oleum Christo ae Christianti dedit

nomen denotat autem animum emollitum, serenum, laetum & recreatum ex eiu cacissima Dei consolatione ac donorum in suos effusione. Hoc est illud ελαιον ἀγαγ δύσεως, oleum 1aetitiae, quod Christus , ex communione div nae suae naturae, infudit humanae naturae, idque suae excellenter , at piis, gradu finito. Ebr. I. 9.f. VI. Vasis sacris purisque excipienda e- vErant Iudaica serta. Vasa ipsa puris tantum ma-2 isti ninibus erant adtingenda. Ignis ipse, cui pu .s putigillus injiciebatur, lignis vitio carentibus erat& sanat. alendus. Quae singula nos docent, sanctita tem eis debere inesse, qui, sese a Chlisto redditos esse sacerdotes & Levitas, laetantur. Purae ad preces dicendas levandae sunt manus. Pura mente beneficia Dei sunt excipienda αpro

SEARCH

MENU NAVIGATION