장음표시 사용
181쪽
prosequenda. Nihil itaque superest, nisi ut illud sa) a Christo sapientissime addamus db
Braui illi, qui anima sunt puro , sequidem ipsi
vn. f. VlI. Babylon, illa mystica, dives erat
Babylon importatis aliunde mercibus, nominatim cinna momo, sussimentis, unguento, ture, vino MIemn. si oleo, & simila, tritico, jumentis ac ovibus,mila ct Apoc. XVlII. 13. Quis dubitat, Hierosoly- triticum mae potissimum ad sacra sicienda rebus illis ad- tum Apoe Vectitiis fuisse opus φ Vinum libaminibus i XUII1. stituendis inserviebat. Oleum, simila de trit, δ3. l cum fertis erant propria. Babylonem illam pii habitarunt & incoluerunt, Justi tandem, ut s pararent sese ab ea, v. q. Locus itaque a culintus divini prosessione, ac veritate ejus externa, haud fuit alienus. Id praecipue argumentum videtur luculentam complecti Babylonis illi qs designationem, quod a nece , Prophetis ac si ctis viris inibi illata , desumitur. Inciso enim 14. distincte de Babylone illa dicitur: In ea; in suis Prophetarum ac MAetorum fuit repertus, ou omnium obsigna orum δω ὐ γει in illa regione. -/ Nonne Hierosolyma erat illa Prophetarum min ' tersectrix ἰ Jesus certe sic docuit, veritatis auctor, Luc. Xlli. 3φ. 34. Μatth. XXIli. 29. 3Q. 31. 3 . Ad hanc urbem maxime quadrat vox citharoedorum, musicorum, seu cantorum . tibicinum ac tubicinum, lux candelabri, neminpe sancti, de quibus in Babylonis delineatio
182쪽
nibus variis injicitur mentio, Apoc. XVIlI. 2 χὰ23. De Hierosolyma agi, nullum est dubium. An vero ea praebuerit Joanni imaginem loci alterius , cum Hierosolyma in comparationem ad ducti, denuo potest inquiri, ac demonstrari.
Hierosolyma certe ad eam potestatem ac pote riam haud fuit evecta , ut omnibus gentibus vi num πορνειας, id est, impurae doctrinae ac vitae ,
instillaverit. Hoc vero de Babylone illa mystica plane proditum memoriae Apoc. XVIII. 3. reperimus. Ut verbo dicam, designatur
per eam locus celeberrimus, eommerciis dives, a mari navium admodum patenti & pleno haut procul disjunctus, verae religioni quondam dicatus , cujus praetes doctrinam veram deprava vit, Reges terrae, ad errores consimiles amplectendos, induxit, testes veritatis coelestis neci dedit, ac luxuriam fastumque suorum haud repressit. Haec momenta singula Joannes in medium adtulit. Apoc. XVlli. Quid per Babylonem mysticam sit intelligendum, Celeb. Chrisophorus Minthaeus PFAFFIUS ivit comprobatum , in libello, de Recta Theologiae Prophe
ricae conformatione , p. 33. Jacobus Maria GRΑ-
VINA b) post innumeros alios intelligit Romam, quae nondum ad sacram Christi vitam& doctrinam sese transtulerat. Verum, si vel maxime sententiam nostram fautoribus captanis dis attemperare velimus, temperare tamen nobis haud possumus, quin , Gravinam a momentis,
quae recensuit Joannes, aciem judicii removisse.
D an synopsi Theologiae veterum Patrum, P. I. P. I I. Suae edita fuit L731. Panormi Siciliae, in soli
183쪽
visse , contendamus. Quomodo enim serta 'libamina, ac cetera Judaeorum sacra, candela brum aureum, & Levitarum concentus mustincus ad locum , smulatrorum eultui profano deinditum, quadranti ac quomodo Roma, nondum Christiana, vinum scortationis, seu imis purae doctrinae, omnibus gentibus instillavit &injunxiit Roma, a Christi doctrina adhuc alleiana, cultum gentium devietarum sacrum, seu pro sacro habitum, non sustulit, victimis humanis exceptis, Deos & Deas a populis adscivit ac intra moenia sua coluit: tantum abest, ut gentes incitaverit, ad sacra nova amplectenda. Numquid Roma, a sacris Christianis adhue disjuncta, Prophetas contrucidavit f Prophetas videlitet, qui excellentiori sensu ita solent adis
tellari. Seis quid opus est verbis, ubi res ipsa
oquitur ' Nostrum est , puritatem doctrinae cum castitate vitae ita conjungere, ut nullo pacto partem Babylonis illius mysticae eonstia
184쪽
De Itinere, a Faulo Apostolo, in Hispaniam destinato, non susce trio, ad Rom. XV. 18.
escendi in Hispaniam. II. Locus Clementis examinarur , qui huc trahitur a quibusdam. l. III. Hieronymi res monium expenitur. f. IV. Hieronymus crevi dis , Paulum itinere maritimo Hispanias adiisse. f. V. Locus Martyrologii
f. VI. An Pacobus Major unquam venerit in Hispaniam ρf. VII. IFdorus ac alii crediderunt , Paulum venis
. IX. Ex loco, Rom. xv. 28. non liquet, paulumis uis mam venisse. f. X. Ex Sulpitio Seve
argumentum adfertur , quo iter Pauli Hypanicam des itur. f. XI. In primis ex Chro nologia a tionum pauli. f. XII. Ouare testimonia recentiorum sunt nullius momenti . ac iter Pauli
Hispaniense intra destin non substitit.
PAULUS, Apostolus ille immortali gloria con
celebrandus, Hierosolymam, Corintho relicta, petiturus, dedit epistolam ad Romanos incomparabilem, ac in ea spem & mentionem injicit o
185쪽
de suo, quod meditabatur, itinere. Romam ae por ro in Hispaniam instituendo. Ipse consilium suum succincte indicat. hunc in modum: Simulac beneficen-rissima munera, quae Chrisiani, ex idololruris emendatiores redditi, Chrisianis Palaestinis, qui Judaei antea exstiterant, tradidero, ac iesis hunc fructum, seu femium de frugibus decerptum, obsignavero, iter per urbem Romam in Hispaniam sus ere, est animus. 'Aπελευσμ μαι δι ύ κων εμ την Σπανιαν. Consilium Pauli humanum ex hisce verbis elucet; an vero illud dederit effectui, ac iter ipsum susceperit perfeceritque, ex hac destinatione nondum poteri demonstrari. Producemus argumenta in aciem ex utraque parte, tum eorum, qui illud fuisse susceptum perhibent, tum eorum, qui itineri illi fidem omnem detrahunt. Ac tum, quid nobis de hac Historiae Ecclesiasticae parte videatur , faciemus planum & manifestum. 3. II. Qui, iter a Paulo in Hispaniam fuisse inistum, existimant , ad varia scriptorum testimonia confugiunt, ibique suae sententiae praesidia sese invenisse arbitrantur. Sunt, qui ex Clementis ad Corinthios epistola suffagium eo nomine eX petunt magis, quam deducunt. Ipse enim Clemens de Pauli obitu haec habet sa): 'Eπὶ το τέρμα δυσεως ελ-
venisset ist sub Imperatorum praeferitis mar rium subiisset, e mundo migravit ac in locum decessis sanctum , seummum patientiae exemplar sese i e praebens. Notio
186쪽
relativa inest vocibus, quae a cardinibus plagisque coeli desumuntur; quare alio respectu terra eadem potest dici ad orientem sita, alio respectu ad occi dentem posita. Si Clemens designasset terram, cujus respectu hic limes occidentis est intelligendus. omnia sese haberent recte, nec investigatione dissiciliori& conjecturis indigeremus. JO ANNES FELLUS Romam in Hesperia sive Italia judicat esse designatam b)JOANNES PEAR SONUS Hispaniam intelligit.EDU ARDUS STILLINC FLEET ei,
patriae suae favens, Britanniam fuiste significatam, credidit. Nisi obitus & martyrii, eum anteeuntis, men tionem Clemens injecisset, cogitationes ipsemet ad Hispaniam converterem. Verum, quoniam obitus Pauli ad urbem Romam reserendus est Q, Hispaniam
per To τεαμα, δμεως, terminum occidentis, intel
ligere licet. Clementis mens in eo fuit versata , ut Paulum ex Oriente venisse ad terras, occidenti confines , commemorare Voluerit.
f. III. HIERONYMUS, de Viris sitastribus
in ea est opinione, Paulum primo quidem, a Neesrone demissum, sparsisse doctrinam Euangelii, ει τοῖς ἐσπεριο η μερεσιν, in occidentis partibus. Ipsi visum fuit, idem jam a Paulo indicatum, II. Tim. IV. 17. qui haec ibi memoriae prodidit, In prima mea apologia nemo mihi adfuit, sed omnes, nimirum Christiani, Romae tum Paulo aggregati, me deseruerunt. L 1 N
D In Notis ad mistolam Clementis, p. I 4. ed. Oxo-hiae. I 669. 8. In Differt. I. de Suecessiona primorum Urbis Romae Difloporum, C. VIII. 9.
187쪽
Nolim hoc eis imputarum. Dominus autem mihi adfuis, ct conforatavit me, in per me promulgatio Euangelii compleretur , ac omnes gentes illud audirem,etenim liberinus fui ex ore leonis, quocum jamjam mihi erat depugnandum.
Id, quod Hieronymus in hisce verbis sibi videre visus fuit, in eis perinde haud conspicio. Paulus docet, sese, adjuvante Deo, ab intentata sibi cum leone depugnatione fuisse ereptum: sese caussam suam ita dixisse, ut liber & inviolatus fueris dimissus e praetorior Deum hoc pacto promulsationem Euangelii promovisse, & in celebritatem aeduxisse
ac ad securitatem. Securitas adhuntiationis sita est in Voce πλαοφοριαρ, quae a nave, plenis velis ac, liberrime invehente, est desumta. Eum igitur finem liberationis illius Numen Supremum voluerat esse proprium, ut Paulus in posterum eo liberius doctrinam Euangelii evulgaret. Roma erat locus celeberrimus. Quidquid ibi gerebatur, id putabatur agi in luce orbis terrarum. Caussa itaque Pauli in de innotuit ac increbuit passim, ac quicunque de ea aliquid audiebant, avidi suerunt redditi doctrinae quoque ipsius, quam docebat, audiendae dc cogno scendae. Haec in verbis Pauli significari video; praeterea nihil video. Quamobrem Hieronymum cum Paulo in concordiam redigo, ratus , Hieronymum intellexisse per occidentis partes, partes Europae, Romae adjectas. De Hispania heic nihil luculenti, nihil certi, pronuntiatur. Hispaniam dictam suisse Hesperiam novi. Sed ευπε ι α γη denotat terram, ad occidentem positam, quae ex regula, quam de ideis relativis tradunt, est definienda, ac ex ejus loci termino , a quo versus occidentem terrae sese aperiunt, investiganda. f. IV. Hieronymum tamen, opinor, ita sensi D
188쪽
AD ROM. XV. vs. 28. Iis se, ut haud abnuendum crediderit illud Pauli iter in Hispaniam susceptum. Ipse enim, in Commentario ad Esaiam, XI. I . se haec habet: Uuod de unius Pauli Apostoli exemplo intelligamus, qui per Pamphitiam, est Apam, ct Macedoniam, er Achabam, er diversas insulas atque provincias, Italiam quoque, cria Hispanias alienigenarum portarus es navibus. Lisecet vero oratio Esaiae ab interpretatione Alexandriunorum & Hieronymi longissime ibi discrepet, ii, lud tamen ex Hieronymi hisce verbis intelligitur, quod ea aetate Hispanis Paulus Euangelium promulgasse jam fuerit creditus & existimatus. Hispanis fortaste placuit, jam tum semina doctrinae coelestis, secum communicatae, potius ab Apostolorum celeberrimo , quam ab alio viro Apostolico , deri
f. . V. MARTYROLOGIUM ROMANUM, ad XXII. Martii diem, resere , obiisse
Narbone in Gallia S. Paulum Episcopum, Apostolorum discipulum, quem tradunt fuista Sergium Paulum Procongulem, qui a S. Paulo Apostolo baptinatus, Er , quum in Hispaniam pergeret, apud Narbonam fuerit relictus. EMANUEL C ET ANUS SOUSA f) orbi litterato studuit persuadere, Paulum itinere terrestri in Hispaniam pervenisse, idque ex hoc Martyrologii Romani loco ivit comprobatum , ac varia molitus fuit, ut Hieronymi testimonium ener-Varet. Tandem vero , in gratiam S. Jacobi, ita sese expedire conatur, ut, Paulum exstitisse extraordi-
H Uerba Esaiae: Volabunt in navibus alienigenarum,mara simuι praedabuntur. Ita ea. adfert Hierouymus. In Expeditiona Hispanica Aposoli S. Iacobι Maioris adberta . Tom. I. P. III. sitit. I affert. 48. p. s74. sqq, Olyssipone. 172I. fol.
189쪽
narium & universae terrae Apostolum , reliquos vestro Apostolos certas regiones sortito obtinuisse, extistimet. Verumenimvero de itinere Pauli in Hispaniam terrestri nulla in Martyrologio Romano exstat vola, nullum vestigium Divisio illa autem terra, nam, quam recentiores Apostolis adfingunt, genuinis primorum saeculorum scriptoribus fuit incognita, M luculentis sacrarum litterarum testimoniis repugnat BEDA fictionem illam, fatebor enim , commemoravit , si Excerptiones Patrum conscripsit ipse In eis so) enim haec legimus: Pacobus Hispaniam accepit ad praedicandum ,per seriem: Paulo cum ceteris Apostolii nulla sera propria traditur , quia in omnibus gentibui magister ct praedicator eligitur. Antequam sacrae Novi Foederis litterae in Latinum conVerteren tur sermonem, fabula, de Apostolica per sortem divisione terrarum, non potuit cuiquam in mentem veenire. Petrus de Iuda Iscariote, qui fati diem oest cupaverat, perhibet, Adt. I. I7. τοι κλῆ
ροι - ταυτηe. Hasce voces vulgo vertuntr
istinuerat senem ministerii hujus. Inde enata suit illa de divisione terrarum Apostolica & insignis &pel lucens fabula. In subsidium adscitum fuit incisum porro et s. Stupidus sit oportet, qui κλῆρον hoc lo-ςo ad divisionem terrae trahit. Intelligitur pars muneris ac ossicii singularis. CICERO partes vocat ossicia, muneri innexae Hoc eoi tuum munus, hassent tuae partes.
3. VI. Ut plerique Hispanorum scriptores si,
otionem illam tantopere ament & exornent, ejus rei causa in eam, quam de Iacobo Majore sevent, conjicienda est opinionem. Ita enim praedicant i & ita
190쪽
AD ROM. XV. vs. 28. 167 rationes suas putant, Paulus, secundum ipsorum iudicia, sorti certae haud fuit adstrictus, Euangeliumque, ubicunque voluit, disseminavit di ire in vulgus jussit. Jacobus vero in Hispaniam accessit, ceu terram, sorti ipsius Apostolicae debitam. At Jacobus Major Hispaniam adtigit nunquam. In Iudaea & Samaria sparsit semen Euangelii, &, antequam mysterium illud, a saeculorum multorum in de decursu silentio tectum, quo gentes extraneae ad baptismum, citra circumcisionem, adducendae erant,
palam fieret & promulgaretur, Jacobus capitali plexus interiit supplicio. Tum Apostoli ad gentes
nondum erant missi. Patent initia illius missionis demum ex Aet. XIII. Iacobo jam obtruncato. Ostium fidei gentibus reclusum legitur, Act. XIV. IS Jacobus tum non amplius erat superstes. Corinnelius non fuit simulacrorum cultor, sed proselytus portae. Paulus eis sentibus nuntiavit Euangelium, quibus de Christi cloctrina adhuc nihil fuerat numtiatum , eamque ob caussam, ut Hispanis primus daret & propinaret Euangelii doctrinam, in Hispaniam fuit iturus. Quod argumentum eis, qui sub Clemente VIII. breviarium Romanum recognoverunt, tanti est visum, ut historiam de Iacobo Majore , in Hispaniam ad Euangelium nuntiandum profecto, propemodum inde ejecissent, certe ad traditionem, Ecclesiis Hispaniae adridentem, rejicerent. Quae Ven. SOUSA suspicatur de Paulo, Hispanos confirmaturo, vel Judaeis ibi duntaxat Jesum nuntiaturo fh , ea sunt nullius momenti, az ne quidem umbram tuentur ullius probabilitatis.
