Joannis Christophori Harenbergi, ... Otia Gandershemensia sacra, exponendis sacris litteris & historiae ecclesiasticae dicata, complexa 13. observationes, ..

발행: 1740년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Successii 'ginus Papa, in Episeopasu Romano, Pacobo, Petro, et Paulo. AUGUSTINUS de BELLIS , jussu Innocentii X. adversus istum Arnaldi librumi cripsit volumen, de Absoluta monarchia Divi, Petri.

Eodem spectat opus ANTONINI DIANAE,

de Primatu solius Petri. Quem quum propugnaturus

est IACOBUS MARIA GRAVINA i) , ad

locum Matth. XVI. I 8. nescio qua bonae rationis elegantia, provocat. In Apostolatu certe Petrus succestare gavisus est nullo. Si successio Episcopalis infallibilitatem, uti vocant , involvit, eam Antiochenae cathedrae potius , quam Romanae ad tribuendam esse, nemo non intelligit. Nos doctrinam Pauli sequimur, quae Petrinam de unica petra, Christo, haud destruit doctrinam, tum quod Ecclesia semper epistolas Pauli praeposuit epistolis Petrinis, tum quod in sigillis Pontificum imago Pauli plerumque a dextris, Petri duntaxat a sinistris consistit o. Quo ipso utique Paulum praestare

Petro, extra controversiam est positum μ).3. XVII. Petram & fundamentum Ecclesiae exstitisse Petrum, ratione doctrinae, & vitae, maximam partem purissimae, id gratissima mente praedicamus & prae nobis serimus. Personam vero Petri vicem petrae sustinere in successoribus, a nobis, ut credamus, haud possumus impetrare, siquidem fit verosimile, opinionem illam ex libris fide indignis primam traxisse originem. In epistola Clementis ad Iacobum supposititia, c. I. adhibetur ejusmodi exo dium ἔ

ιὶ In synon Theologiae Ueterum Patrum . ad mentem Fen. Iosephi Cardinalis Thomayi, Part. I. p. So. R. i) MABILLON, Din. Dal. TOm. I. P. I. P. 16.

242쪽

οῦναι οριBali. Quae verba Russinus sic fuit interpretatus: Notum tibi facio , Domine, quia Simon Petrus , et e JUri merito ct integrae praedicarionis obtentu , fundamentum Ecclesiae definitus est. In Ho-

milia XUΠ, quae Clementi fuit supposita, Petrus ad Simonem Magum sic inducitur loquens x ;

Ecclesiae b) fundamentum, adversarius restitisti. Impostor ille, qui hasce homilias Clementi subjecit ejusque nomine audaeter abusus fuit, fabulam ali rum, qui Petrum Romae cum Simone Mago con certasse retulerant, tenerrime fuit amplexus, eamque, ut fabulas suas quadam probabilitatis specie incrustaret, fundamenti loco posuit. JUSTINUS scilicet MARTYR temere credidit, statuam Simoni Mago a Romanis fuisse decretam positamque, quae Semoni Sanco Deo in Tiberi fluvio fuerat constituta. Huic fabulae , vires eundo nastae, addi derunt alii, Simonem Magum Romae in coelum fuisse evolaturum, ut doctrinis suis robur & auctoritatem conciliaret: ipsum vero Petri, qui tum Romam Venerit, precibus ad Deum emissis suffusum pudore , ac ex aere , in quem aliquantulum sese jam sustulerit, praecipitatum jacuisse. Aetatis subsecutae scriptores mirificis hanc fabulam ornarunt &

x) Tom. I. Cotelerit p. 736. ly) An haec duo loca ad dominam, an ad personam, traverit suppositor, non videtur illico per icitum. Pro babilius est, de persona agi, ni consulam potius ille Ructor Mnaverit notionem.

243쪽

MZo EXERCITATIO IX.

auxerunt accessionibus. Papias scilicet fuit primus, qui, Petrum Romam venisse, commemoravit, Vir, judice EUSEBIO , judicii admodum exigui, ac ad credulitatem proclivis. Clemens Romanus, qui Papiam antecessit, qui Petri Paulique itinera ena ravit , qui sibi magnam auctoritatem in Corinthios ex successione in Petri infallibilitatem comparare poterat , adventum Petri in terras, ad Occidentem sitas, tacuit, licet ab ipsius instituto alienum haud esset, docere, ipsum Petri esse successorem γ. . Finge tamen, Clementem id adtigisse, quod omisit, nostrum tamen esset, uti judicio & perpendere rei momenta. Quis enim ea omnia fide digna existimaverit, quae a doctoribus primae Ecclesiae de rebus historicis criticisque litteris sunt consignata η THEOPHILUS ad Autolycum sa , σαββδει

Graece vertendum elia per L3δομα δοι, numerum dierum septenarium, aliis ivit persuasum. At quis hoc citra dijudicationem pro vero reputandum duxerit tScriptores supposititii commemorarunt primi, Peretrum sub vitae finem Romam venisse , Simonem Magum perculisse,ac ex aere retraxisse, atque Clementem ordinasse Romae Episcopum, cui cathedram &potestatem ligandi solvendique tradiderit sq. Ex Clementis epistola ad Jacobum supposititia, nonnullis hinc inde ex Clementinis homiliis ac aliunde adsutis pannis, aliquis sub nomine Abdiae Babylonici Historiam Apostolicam conscripsit, de Rebus, a B.

Petros

ιγ CLEMENTIS Obiola ad Iacobum supposita , p. 6os. Tom. I. Cotelerit, edit. Clerici.

244쪽

DE CLAVE SOLU. ET LIG. . Hi

Petro, principe Apostolorum, praeclare gesis c , ac in ea d haec prodidit memoriae. Petrus Eomam - mens, in ipsis diebus sibi finem vitae imminere 'a ,, u. conruentu ergo fratrum positus, adprehensitis Clementis manu, repente consergens in auribus totius is Ecclesiae haec protiait verba: Audite me, fratres π conservi mei - - Clementem hunc Episcopum vobis, , ordinabo, cui soli meae praedicationis 2 AEtrinae ea , , thedram credo. Et paucis interjectis: Ipsi trado,, a Domino mihi datam potestatem ligandi ct Hvendi, is ut de omnibus quibuscunque decreverit in terris, hoc ae- , , cretum fit Er in coelis. Ligabit enim, quod variet li- ,, g ri, er solvet, quod oportet solvi. Et haec quum, , dixisset, manus ei imposuit, eumque in cathedra sua sese dere compulit.' ' De luccessore Petri & ordinatione Clementis veteres admodum inter sese disserunt. Nostrum erat ostendere, illam de successione Petri Episcopali Romana doctrinam ese ex libris supposititiis repetendam, quod fecimus. Ex eodem fonte patet modus, per quem a Petro potestas ligandi & solvendi ad Clementem & successores creditur deri

vata

f. XVIII. Qui peccatis gravioribus violaverant pacta societatis Christianae ac disciplinae confoederatae, ei jura consortii amittebant, ac eam ob caussam a coetu externo excludebantur. Exclusionem

coetus nomine solebat peragere Episcopus, vel presbyter. Adtus hic dictus fuit ligatio a nonnullis, eo quod exturbato & dimisso adminicula gratiae divinae ordinaria erant praeclusa, licet is legere sa

cras

so Eam exhibuit B. JOANNES ALBERTUS FABRΙ-CIUS, in Codica apocr7 ho N. T. Tom. I. P. qO2. sqq. Ain Lib. I. f. I s. P. 429. R. i ὶ Δδειν apud PINDARUM est idem ac effectum nati

245쪽

111 EXERCITATIO IX.

cras litteras ac precibus ad Deum domi posset omniuno uti. Si peccator ejusmodi poenitentiam malesa ctorum egisset, ac coetui suo, cujus antea pars fuerat, adprobasset; solebat a praeposito coetus, nomine Ecclesiae seu concilii, in societatem & ad gratiam foederatorum recipi, inter quos ei nunc baptizari, si forte sacro sonte timstus lustratusve nondum esset, ac sacra eucharistia uti licebat. Acstus hic posterior dictus fuit solisio. Atque haec notio - .est Ecclesiastica, quae inde per omnes saeculorum insequentium decursus fluxit & in hunc usque diem perstat. Eam significationem & notionem jam adhibuit CYPRIANUS: eam deprehendimus jam in. Canonibus Apostolorum & Constitutionibus Apostolicis, foetibus, saeculo tertio maxima ex parte exclusis. CYPRIANUS, Ep. 73. Petro primum Dominus, seuper quem aediscavit Ecclesiam , ct unda unitatis originem instituit 2 ostendit, potesatem illam de dis , ut id solveretur in coelis, quod ille solvisset in terris. Et post resurrectionem quoque ad Apostolos loquitur , dicens : Sicut misit me Pater. Unde intelligimus, nonnis, in Ecclesia Praepositis ct in Evangelica lege ac d minica ordinarione sundatis licere baptinare ct remissam peccatorum dare. FIRMILIANUS, ad Cyprianum Ep. 73. p. I. 23. dictum Christi de clave ligante & solvente memorat, & addit: Potestas ergo pecca torum remitten rum Apostolis data est, s Ecclesiis . quas illi a Chribu missi constituerunt, edi uisivit, qui

eis ordinatione vicinia succeserunt. Martyres enim, Consessores, ac pii alii homines nonnunquam fiatriis bus, antea a coetu suo exclusis, poenitentiamque deinde male actorum agentibus, Veniam dederunt,

mn supprimere. Od. III. Prib. sol. I 83. κίε

246쪽

& litteras, queis ipsi in coetum suum recepti esse perhibebantur, impertierunt. Male id habebat Episcopos, qui remissionem illam ac recipiendi facultatem sibi soli adrogabant, non ex paeto confoederatae disciplinae , quippe quod mutari poterat, sed ex jure divino immutabili. Jus vero illud Divinum haud alibi putaverant sese detex1sse, quam in illo Christi dicto: Tu es Petrus - - quidquid ligaveris in terra, & quae sunt reliqua. Qui de hac Veterum opinione dubitaverit, eum remissum velim ad CYPRIANI Epistolam, 33. p. m. 56. Incidit alia quoque ratio, cur Episcopos Apostolis successisse &a, illis claves, seu potestatem ligandi solvendique, acce' pisse, traderetur. Separaverant enim nonnulli coetus Christiani sese a reliquis antiquioribus, sibique eamdem potestatem baptigandi & lapsos recipiendi,

seu remittendi peccata, tribuerant. Si potestas haec consensu coetus ac mutuo pacto fuisset metienda, coetus separati ac recentiores haud erant deterioris conditionis, quam coetus illi antiquiores. At, Obsecro, qua ratione Episcopi coetuum antiquiorum ferebant coetus illos separatim collectos ἐ Ipsi in ea Versabantur opinione, neminem posse aeternum beari , nisi coetibus prioribus adgregatus ac ordini antistitum, qui successiones suas ab Apostolis deducebant, subjectus suisset. Ipsi sibi tribuebant jus

prohibendi: denegabant aliis quibuscunque potestatem baptizandi, licet paullo post hoc momentum ipsis exsisteret Eridos pomum: jactabant Ecclesiae unitatem , aristocratia implicatam & confirmatam: per suadebant aliis, actus Ecclesiasticos esse irritos , nisi qui a praeposito Ecclesiae, qui rite esset ordinatus, essent peracti & exercitit adfirmabant, Veritatem doctrinae cum successione Episcoporum personali ita

247쪽

cohaerere, ut una citra alteram subsistere haud posset. C tuum complurium illa concordia externa qualiscunque tantam sensim comparabat vim & potentiam, ut ipsi, ex jure prohibendi ac conciliorum adhibito, pauciores ac infirmiores facile superarent, disjicerent & labefactarent.

Qui scripta legerit, Donatistis opposita, is, me nec talia nec ficta pronuntiasse, fatebitur. Et quid

ad vindicandam illam unitatem Ecclesiae externam , aristocratia temperatam, salubrius videri poterat,

quam magnifica & Apostolica illa potestas clavium. a Petro cum reliquis Apostolis & ab Apostolis porro ipsis Episcopis communicata CYPRI Α-NUS o meditate & perspicue hanc hierarchiae

formam expressit, Dominus, inquiens, noster, Episcopi honorem or Ecclesiae rationem disponens, in Euangelio loquitur oe dicit Petro: Ecce tibi dico, quia tu es Petrus orc. Inde per temporum oe successionum vices Epimporum ordinatio cr Ecclesiae ratio decurrit , ut Eccle seuper Episcopos constituatur,s' omnis ritus Ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. Uuum hoe itaque Divina lege sun tum si, miror, quosdam audaci temeritate sic mihi scribere voluisse, ut Ecclesiae nomine litteras facerent, quando Eccle a in Episcopo ct Clara ct in omnibus stantibus fit constituta. Ut autem ei, qui a coetu quodam Christianorum externo seclusi erant, re ipsa ostenderent, peccatorum su rum ipsos poenitere, a coetu, cujus consortes fuerant, suscipiebant certum satisfactionis modulum, quem si , non Deo, sed Ecclesiae, poenitentiam illam examinanti, probassent, in gremium matris seu societatis recipiebantur. Impositio illa satisfactionix

Sp. 33 P. 66.

248쪽

venire solebat ligationis nomine, quae successu temporis in carnificinam suit conversa. Spreverunt eam

Imperator & Principes Imperii sub Ottone III DI TMARUS, Episcopus Merseburgensis f), eam

ob causam ita ingemiscit: Innumervi antistitum ex communicationes spreverunt 2 propter hoc stare diu non poterunt. Quis ignorat satisfactionem, praestitam a

Theodosio Magno, a Ludovico Pio , ab Ottonerit. U), ab Ottone IV, & aliis ' Nonnunquam

solutis, seu restitutio in album Ecclesiae externae, conmrigit extra communionem coetus externi positis de raum post mortem. Quale exemplum in Ernesto , Duce Sueviae, usuvenisse, tradidit WIPPO h . Verum nobis haud fuit constitutum de excommunicatione commentari, demonstraturis duntaxat fructus, qui ex perversa sacrarum litterarum expositione vel unius dicti accommodatione singulari exoriri possunt. f. XIX. Tandem vero videtur necessarium, ut quaeramus, an claves illae singulis Ecclesiae doctoribus ordinatis snt traditae, & an ministri Ecclesiae, parochiae praepositi, revera fluere possint &tigare. Antequam vero ad quaestionem nanc en dandam progredior, operae duco pretium , repetere memoriam nus doctrinae, quam nemo non ambabus

largietur. Recognosco itaque illud, quod veritati longe est accommodatissimum, scilicet actiones Α-postolorum, Apostolis proprias & Apostolatui dun-Ρ taxat f) Annal. L. IV. p. 3 o. t) ARNOLFUS Comes, in Memoria B. Emmerant C

sultorum ejus, seu vita Ramuoldi. f. I9. P. I u. Saeculo VI. Benedicti no , Parte I.

249쪽

taxat innexas, cum Episcopis & presbyteris hauci fuisse communicatas, liquiaem hi in munia Apostolica haud successerunt. Utinam hoc ab inter pretibus sacrarum litterarum semper ob oculos poneretur, ne ea, quae Apostolis speciatim sunt dicta& concessa, ad Ecclesiastas aetatis nostrae & sing Ios Christianos derivare instituerent i Eos vero haud moramur, qui Apostolos per singula saecula existimant exoriri novos. Quis enim nescit, fundamenta coelestis Hierosolymae Apostolis duodecim, ta quam totidem petris, ratione doctrinae, esse superstructa, Apoc. XXI. I . In Iudae Ischariolae locum Matthias fuit divino sortium oraculo delectus ac surrogatus; Iacobi Μηoris, praemature Obtru cati, vicem Paulus sustinuit. 'postolici, Anabaptistarum secta, circa annum MDXXX. bini h Germaniam peragrabant, expleturi munia, Apostolis a Christo impertita. Ipsi tamen Euangelicis sese haud adgregarunt, nec pro sodalibus ab eis fuerunt habiti, adeo ut nulla eis cum Protestantibus fuerit communio Ecclesiastica. Potuisset hoc R. P. sodalis societatis Iesu, FRANCISCUS CATRO-VIUS, facile nosse, dummodo historiam reformationis per Germaniam Ecclesiasticae accuratius introspexisset. Perperam C ATRO VIUS Fanaticismum Ecclesiae Protestantium impingit. At salvares est. Respondit jam & Catrovii objectionem occupaVit vir Celeberrimus , ISAACUS de B EAUS OBRE ib. Ecclesia nostra doctrinis eis,

250쪽

DE CLAUE SOLU. ET LIG. 22

quae sacris litteris continentur , unice pro norma ®ula fidei vitaeque suae utitur. Abhorremus a novis revelationibus, quae hisce repugnante nec ut las revelationum novarum species in normam fidei ac vitae suscipimus. Libros Novi Testamenti Canonicos additamentis egere, non credimus. Volumina, quorum auctores divinitus haud fuerunt inspirati, caute legimus , norma eis adhibita & arte critica saniori, observantes illud Pauli, I. Thess. V.

ratione solvimus , non per modum Apostolorum, sed repetitis dextreque explicatis Apostolorum verbis. Quae Apostoli docuerunt credenda, agenda, eXpe tenda & speranda , ea tradimus liberis nostris nostrisque familiis, nec latum unguem ab eis discedi mus. Praeeunt presbyteri, ac presbyterorum inspectores, quos olim Episcopos vocabant primae Ecclesiae; nos comitamur ipsos, Berrhoeenses s imitamur, pro nobis quisque rationem σὶ reddituri, nostra quisque fide iniὶ viditari, nostram quisque salutem sempiternam vel n operaturi, vel so) periclitaturi. Prophetas Apostolosve novos ip) sugimus. Nec enim oeconomia salutis, ab Apostolis tradita, est hiulca vel manca. Si qui sese pro Prophetis vel Apostolis venditaverint, eos pro impo storibus habemus. Novimus enim, regnum Chri-

SEARCH

MENU NAVIGATION