장음표시 사용
271쪽
Ι. operis sui larga manu ediderunt. Constitui enim ac deliberatum cum animo habeo, argumenta adferre Philosophica, quibus creatio ex nihilo extra controversiam & dubitationem ponitur. Patescet hinc monadologiae, seu doctrinae, quae de simplicibus rerum elementis agit, usus& splendor longe pulcher Iimus. Liceat omittere ea, quae ei, qui sanc doctrinam credunt esse implicatam nimis vel in frugi seram, reprehendere, vel adsensu suo indigna existimare solent. Res ipsa ac ejus tractatio vindicabit doctrinae illius utillissimae contemtum. f. IV. Id, quod vocamus Mundum, e diversis compositum concretumque partibus videmus & sentimus. Constat enim ille e corporibus, tum totalibustum partialibus. Quum autem ea, quae exsistunt, possint esse vel simplicia, vel composita, ac tertium haud detur, itaque omnino perspicuum est, mundum ad ea, quae vocantur composita, esse reserendumss. V. Sim ex id vocamus, quod e partibus haud
est compositum, ac in quo successioni, vel transpositioni, vel motui intestino non est locus. Simplex
aliud physice, aliud metaphysice, expenditur.
Partes similares ac integrantes ultimae, quae ad sor mae & essentiae constitutionem in eis, quae perhibemus composita, concurrunt ac exiguntur, dici
solent a nonnullis simplices. Sed ea vocis significatio ac potestas est physica, de qua in praesens nihil videtur esse proserendum. Id vero, quod metaphysice est simplex, jam expendimus, quodque prorsus in individuum, nullis amplius fetum particulis,
divisionem ulteriorem omnino respuens. Cogitari certe ac animo repraesentari potest res ejusmodi sim
272쪽
simplex. An revera exsistat, id jam porro venit in
f. VI. Ponamus, aliquid esse e partibus compositum atque conflatum. Fingamus porro, par tes illas dividi ac separari invicem. Quaerimus me
rito , an particularum numerus, e quibus totum connsistit, sit finitus, an sit infinitus ῆ Finge, particulas esse innumerabiles, easque, licet millenas semper
ab integro separaveris, manere aeque innumerabiles, atque eae erant antea. Finge, totum unum majus comparari cum minori. Corpora certe singula non
sunt ejusdem magnitudinis. Si igitur corpus unum dimidiae magnitudinis, de cetero ejusdem naturae& indolis, comparatur cum corpore, cui dupla est magnitudo; nihil restabit, nisi ut credas, unum ex hisce corporibus esse aeque magnum, atque alte rum, si statueris, corpora composita ex eis constare particulis, quarum numerus iniri finirique non possit. Quis vero non stupebit, simulac audierit, dimidium esse toti aequale, cujus est pars & segmen tum ' Accedit, quod progressus caussarum materia lium , in infinitum patens, admittitur, simulac exivstimamus, ea , quae e partibus sunt composita, ita esse complicata & contexta, ut ad minimas unquam partes, ultra quas nulla amplius fieri potest divisio, non liceat pervenire. Sed quis ignorat, cum prin cipio rationis lassicientis eam caussarum progressionem stare haud posse. Quae quum ita sint, nihil
est reliquum, composita, quae vocamus, constare e particulis tandem individuis. Ea autem . quae sunt individua nec amplius ulla ratione coaluerunt, dicis licia, f. s.) jam antea monui, ac nunc illud addo, ea, quae sunt composita, revera con ere m
273쪽
STOTELES, qui, tradente Cicerone ), infinite secabilia & dividua admisit. f. VI l. Quaecunque e partibus physicis sunt
composita, ea consistunt tandem ex metis simpliacibus f 3. 6. Ilundum vero esse ejusmodi aliquid, quod compositum est vocandum, ipsa testatur experientia i f. q. Quam ob caussam, mundum tan dem ex meris simplicibus consistere, infitiari haud licet.
f. VIII. Ut decernamus porro, quid ex hoc pronuntiato tolligi possit, simplex illud quodcumque est propius considerandum atque perpenden dum. Quare, quum substantiae sint vel infinitae, vel finitae, eapropter simplices substantiae pariter in finitas & infinitas possunt dividi. Infinitum dicitur, quod perfectionibus singulis , quotquot exsistere simul possunt, est citra ullam vir1um successionem instructum. Finitam vocamus eam substantiam, quae viribus nonnullis eisque ruccedentibus est instructa. f. IX. Qui argumentum a contingente partium mundi indole in numerato habent recteque norunt evolvere, ei valent demonstrare , exsistere Deum infinitum, necessario semperque exsistentem, aliun de haud dependentem, vi propria exsistentem, in quo ratio est praesto, cur mundus exstiterit. Et quum unus ille Deus sussiciat huic universo & f cipndo & conservando, nec aliunde aliquid accipiat vel mutuetur, totus suis innitens vitibus, nulla nos commovet ratio, cur plures exsistere credamus Deos.
Addimus illud merito, Deum ex partibus haudiae compositum, ideoque substantiam simplicem
eum Acade earum maestionum L. I, mim. 27.
274쪽
eum esse adpellandum. Quo ipso perspicitur, substantiam infinitam , necessario & per sese exsistentem,
dari d maxin unam , quae sit nec orta nec interi
f. X. Ea, e quibus mundus constat, ita exsistunt, ut alio etiam modo possint exsistere. Philosophi ea vocant contingentia, ac tradunt , ea esse finita , quae sunt contingentia. Simplicia proinde, e quibus mundus coaluit, sum finita. f. XI. Simplex illud unum infinitum nec Oritur, nec moritur sy. 9. At quid de simplicibus pronuntiandum sit finitis, jam dispiciemus. De origine earum sumus soliciti. Quaerimus, undenam&quomodo illa sint exorta. Ipsa enim nec necessario nec per vim immutabilem subsistunt, quippe contingentia. Ponemus itaque, vel potius indagaretentabimus, an simplicia finita coorta sint ex compositis' an ex simplicibus aliis fuerint exortat Ex simplicibus aliis si exsistere coepissent . simplicia illa, e quibus prodiissent, fuissent smul simplicia & si mul non simplicia. Numquid enim ea fuissent simplicia , dum dividi ac generare ex sese potuissent tCertum itaque est, simplicia finita ex simplicibus aliis quibuscunque oriri haud potuisse. Secs nec ea
exstiterunt ex compositis , uti ficile patet. Ea enim, quae sunt composita, non producere poS sunt, quatenus sunt composita, ulla simplicia. E rum, quae sunt composita, ea est natura & ind Ies , ut inde oriantur res illae, quas vocamus com positas. Si regesseris, composita constare ex siminplicibus, ac simplicia ex simplicibus orta dixeris, caussa jam dicta & lis perorata est. Simplicia proinde Misa oriuntur nec ex Amrlicibus altu, nec ex com-
275쪽
g. XII. Qui mundum ex Deo, tanquam malevriatum ex materia, emanasse atque ita exortum p
tant, illi sibi persuadent, finita simplicia ex simplicibus oriri ac evolvi posse. Quum vero id, quod fundamenti loco ponunt, sit falsum ac veritati adversum f. II. , nil magis est perspicuum, quam
mundum per emanationem ex Deo oriri non potuisse. Venis
FRANCISCUS BUD DEUS ie) emanationis
hujus commentum repudiarunt, ac, argumentis in medium adlatis, .e circulo Philosophorum exterminarunt. Posterior addidit: sivi creationem per em mationem explicant, in eam sententiam facile abripi possunt, ut id, quod emanat, ejusdem cum 'incipio, a quo emanaz, essentiae esse existimantes, disirimen, quod crearorem inter ct rem creatam intercedit, tollant stita in Spinoa,ismum praecipites ruant. Idem praeclare ita disseruit in alio loco: Si quis, cum Sstino , crea rionem salum in modificatione quadam essentiae divinae constituat, tum sane olae mutinione essentiae divinae, nulla ratione concipi poterit. Id quod σ de illorum obsee vandum sententia, qui creationem per emanationem quanis
diam ex essentia divina explicare adgressi sunt. Nos ita argumentamur & rationes subducimus: Quidquid ex sese nihil decerpere ac dividere potest ad constituendum alterum quoddam, plane a se diversum, illud non est caussa exorti mundi per emanationem. Nam quis ambigit, simplicia ita esse comparata, ut sint indi, vidual Qui vero norunt ac habent compertum, Deum nec interire per sese, nec dissolvi posse, siquidem necessario & semper exsistit, ei, eum non esse
276쪽
se ex 'partibus ullis compositum, nec corpus, facillime largientur. Quid hinc conligitur ἰ Quid hinc essicituri Nihil aliud, opinor, nisi Deum esse
substantiam simplicem. Id vero ex eis, quae adlata furat, nondum patet, Deum scilicet generare non
posse. Quid enim sit generatio ejusmodi, de eo
f. XIlI. Si dicimus , mundum ex nihilo esse creatum, tum nihilum illud non reputamus pro caussa & materia, cur & unde mundus fuerit exortus. Id enim, quod vocatur nihilum, denotat albquid, quod duntaxat cogitatur, sed non exsistit. Suffciens certe rei exsistentis ratio non est in nihilo. siquidem insulsum dictu & judicatu absurdum est, defectum lucis, seu lucem non exs stentem, efferationem lassicientem, cur Iux exsistat vel exoriatur. Nimirum, si in nihilo esset ratio lassiciens exsiste, tiae Entis alicujus, tum id, quod vocamus nihi- Ium, ageret & aliquid eviceret, atque eo ipso, si ageret, exsisteret quoque. At quid hinc tandem consequitur ἰ Nonne hinc colligitur, nihilum eo pacto, quia agit, esse aliquid exsistens, ac nihilominus, ob definitionem, esse aliquid, quod revera non exsistit. Hactenus itaque perspicuum esse credo, mundum nec per sese exstitisse , quia ad seriem contingentium est adscribendus , nec ex nihilo , tanquam materia vel caussa, seu ratione sussiciente , esse productum. Et eadem ristione, mundum casu nec coepisse, nec primordium capere potuisse, facile potest evinci ac demonstrari Quid enim est cous, haαard ' Numquid est casus aliud quid, ac negatio rationis i Si igitur arbitra ris , mundum exstitisse casu & fortuito eventu, tum tibi aliisque, nibilum constituere rationem rei
277쪽
exsistentis lassicientem, studes persuadere sD. Sed
eam fictionem jam removimus, ac satis profligatam esse autumamus. Recolimps itaque animo dicta, ac decernimus, mundo nec in nihilo nec in easeu fortiato esse rationem susscientem. Addimus, mundum neque ex nihilo, pro materia accepto, neque casu fortuito esse
f. XIV. simplicia illa, e quibus mundus est
compositus, alium aliumque ordinem coexsistendi inter sese obtinere possunt, ac eam eonstituunt compagem , quae in classem rerum contingentium resertur. Quare simplicia illa ipsa sunt res contingentes , hoc est. ejus naturae, qua exsistere, non exsistere, hoc pacto exsistere, aliter exsi stere, possunt. f. XV. Simplicia, quae natura sunt contingenti, per sese aut necessario aut immutabiliter non exstiterunt. Repugnat notio eontinstentiae. At simplicia illa, e quibus hoc univerium coaluit, contin genti ratione f. I . exsstunt. Quo ipso intelligitur, simplicia eadem nec per sese propriamque vim, nec necessario, nec immutabiliter exstitisse. f. XVI. Simplicia tamen illa, e quibus constar mundus, exsistere coeperunt, quum antea non ex sisterent. Singula enim ea, quae contingenti modo exsistunt, rationem sui sussicientem in alia substantia extra sese habent, quae, siquidem progressus caussarum contingentium est terminandus, nec in ininfinitum re ipsa porrigi potest, non aliunde depen det. Ut verbo dicam, simplicia, e qui 1 coaluit mundus, exsistere coeperunt, producente Deo.
278쪽
s. XVII. Simplicia contingentia nec ex simplicibus aliis, nec ex eis, quae vocantur composita, 'fieri potuerunt 3. II. Quid igitur superest, quid restat, nisi ut perhibeamus, Deum ea simplicia, quae non exsistebant, exsistere tamen poterant, complemento exsistentiae impertivisse. Sed quid hoc est aliud , ac Deum ea ex nihilo creavisse 'f. XvIII. Ea, quae contradi ctionem involvunt, vocantur impossibilia. Impossibilia exsistere non possuot, nec omnipotentia ad ea, quae vel per sese, vel ratione agentis impossibilia sunt, patet. Adjungo idcirco illud, quod exinde colligendum est, simplicia illa, quae Deus ex nihilo creavit, fuisse
e numero rerum earum, quae Vocantur possibilia,& quae nullam involvunt contradictionem.
g. XIX. Quum Deus si substantia infinita , ac intellectu praeditus exsistat infinito, ideo omnia desngula possibilia ei sunt notissima. Et qui ille, qui omnia agit sapientissime, creare posset aliquid. cujus indolem ac intimam naturam non habuisset percognitam ἰ Deus certe nihil addiscit novi, quippe semper & perpetuo infinitus. Qui enim aliquid resciscunt, quod non norant antea, qui addiscunt siquid, eorum intellectus est finitus. .e quum ita sint , infitiari non lie et, simplicia, e qAibus coaliut mundus, Deo semper fulse praesentissima ct norifi
f. XX. Simplicia non adparent interdientis organis oria. Quae enim visu adtinguntur, ea angulo estormando apta esse debent. Angulus autem est declinatio lineae a linear & id, quod angulum praebet, est compositum quoddam. Simplicia itaque, e quibus exortus Sc fabricatus fuit mundus, per sese non adpareat, non cernuntur, visuiu fugiunt.
279쪽
Sed mundus non exstitisset, nisi Deus creasset ex nihilo simplicia illa f. 16.3, e quibus coortus est
ac coaluit mundus f. 6.) Demonstravimus itaque, mundum ex eis, quae non adparent, τμῆ-. a Deo esse compositum ac factum.
Ac haec est illa doctrina, illa perdissicilis explicatu
sententia, quam nobiscum communicavit Dei leg tus ac interpres, Ebr. XI. 3. f. XXI. Qui vocat quempiam, ut pro arbitrio ejus aliquis praesto sit, accedat, recedat, is curate novit eum, quem nutu suo dirigit. Facile proin intelligimus , quid Paulus dicturus fuerit, quum Deus, ipso judice, vocaturis, qui vocat & arcessit ea, quae non exsistunt, haud secus ac ea, quae exsistunt, Rom. IV. 17. Indicavit ea descriptione infinitas Dei vires, quae possibilibus in actum & ad exsistentiam deducendis sussiciant. Indicavit ea descriptione infinitum Dei intellectum , cui omnia pos-sbilia sunt longe notissima & perspectissima f. 17. Indicavit ea descriptione Deum creatorem ex nihilo singula, pro arbitrio & nutu suo, architecti-
f. XXII. Mundus ex nihilo a Deo fuit creatus. Μundus enim est compages, ex variis partibus ultimisque staminibus, seu simplicibus, composita t3. 6. omnes partes simul sumtae constituunt totum, ac singula simplicia, quae exsistunt & sunt finita, complectuntur ac essiciunt mundum. Sed simplicia illa finita universa ex nihilo per Deum sunt proinducta f. 36. uid itaque magis est perspicuum & credibile, quam mundum ex nihilo fuisse creatum. Illustris ille Gothostedus Guillelmus LEIB-NITIUS hoe demonstrationis filum probe per viderat, quemadmodum ex ejus Monadologia, f. 6.
280쪽
sqq. perspicitur. Repetierunt vel latius deduxe runt alii eam demonstrationem 2 . Mihi ea potissi
mum fuerunt curae cordique, quae in sacris litteris Occurrunt, tum ut demonstrarem, ea; quae indidem de creatione leguntur, veritati respondere, tum ut ostenderem, quanta injuria nonnulli monadol giam, seu illam de simplicium natura doctrinam, ad
ineptias vel commenta reserant.
3. XXIII. Objectionem praevideo , quae eXPauli verbis mihi opponi potest. Maximus enim &illustrissimus hic Dei interpres ea, quae non adpa rent, vel videri non possunt, vocavit ἀι-νια, II. Cora IV. I 8. Si aeternam nec unquam cessaturam dura tionem per vocem αιώνιος intelligimus, nihil obstabit, quo minus simplicia , quippe quae non adparent oculo s*. I9.), credamus esse senipiterna , semper exstitisse , ac nunquamnon esse exstitura. Verum salva res est. Au.ν denotat durationem, euinjus finis ac initium intellectui finito latet, si ve dest, sive adsit finis ac initium. Qui vocis usum ex locis, in quibus ea adhibetur, rimati fuerint; ei
me ea tradere, quae veritati congruunt, latrgientur.
ιώνια itaque sunt simplicia , siquidem vis finiti in tellectus non eo usque valet, ut is definire possit ante quot chiliadas annorum Deus simplicia produxerit, vel quousque simplicia finita vel universa vel ex parte sint exstitura η Cui, quaeso , datum est numerum illum adsequi ad puncta illa temporis determinare 'f. XXIII. Objici mihi praeterea potest, mun R dum
