장음표시 사용
251쪽
118 EXERCITΑΤΙΟ IX. sti esse sq) immutabile, baptismum esse doctrinae st)
Christianae sigillum individuum, sacrae coenae usum ad Christi adventum esse continuandum , promissa nobis nulla de Apostolis novis esse tradita, quippe qui, si Apostolica repetunt dogmata, sunt supervacui; sin vero unicum παρ ο, ia est, additamentum , doctrinae Euangelicae contrarium , adtulerint, sacri st) sunt & intestabiles. Ligant doctores nostri, dum ea reticent, quae Deus per Apostolos
exponere de rebus, ad salutem nostiam adtinentibus,
haud fuit dignatus. Quae magister, quae discipuli
ejus primi nos ignorare voluerunt, ea nosse non laboramus. Novimus enim illud Christi, Apostolis inculcatum, Act. I. 7. 'oo , ύμων ἐςιγνωναι χρο
Tandem ea exponentur & solventur nobis in academia coelesti, quae nunc nobis sunt ligata, praeclusa, abdita, & ignota , I. Cor. XII1. 9. IO. Ecclesiastae nostri hoc obtervare & in usum transducere debent, ut doctrinas Apostolicas recte repetant, doceant, solvant & exponant, non solum generatim, sed etiam ratione diversorum hominum, quibuscum agunt & versantur. Aliis lex est inculcanda; aliis solatium ex Euangelio est instillandum ;vliis nonnulla sunt fugienda ob personam, quam sustinent, ob locum, tempus; aliis alia possunt vel semper, vel ad tempus indulgeri. Nec quaecunque, praecipue ea, quae ad salutem obtinendam haud faciunt , ac offensioni animis possunt esse, passim sunt evulganda. Quam ob cauliam Ecclesiastae alia dis- simu
252쪽
simulant & abdunt, alia exponunt ac in notitiam complurium deducunt. Ea autem, quae nosse O portet eos, quibus salus aeterna debet esse curae, non sunt in abditis & occultis numeranda. Disi
plinam arcani Christus suis haud su) commendavit, sed prudentiam Christianis dignam. Singulis Christianis idem legendi & perscrutandi sacras litteras jusdederunt Apostoli quod, licet in abusum con verti possit, tolli tamen & obscurari non decet.
Quis enim , ob eum, ad quem aqua adhibetur, abusum, removebit ac tollet omnem usum aquae 'Αqua enim , ne pereamus, indigemus; nec secus Verbo divino, ne aeternum pereamus, mortalibus io est opus. Qui doeti inas suas, quas saluti sempi ternae utiles & conducibiles esse praedicant, anxie occultant, ac a conscientia & notitia acutiorum disjungunt, ei, ni sint impostores, suspicionem imposturae profecto incurrunt. Si qui enim , nOVas sese doctrinas adferre, jactitant, & Apostolos ta Vos agere contendunt, nae eorum est, prosteri dog mala publice, quamprimum ratio spei, in ipsis sitae, explorationibus ac examini lαὶ subjicitur. Apostolorum est, cum veritate doctrinae intrepidum animi robur conjungere, ac, si adversario sic placeat judiei, vitam sa) ad obsignandum Dei verbum profundere. Sed apage ineptias & novos Apostolos lf. XX. Qui veritates divinas ac promissones Dei ad animos hominum adplicant, ei gratiam Dei
253쪽
vel nobis patere latentur, vel nos ei locum relinquere negant. Quorum mentibus doctrina Apostolorum est instar praescripti, ei norunt, hominum duo esse genera. Alii enim vocantur oves; alii adpellantur durci b): alii dicuntur pii & elogio ornandi ς); alii adpellantur maligni. Improbis beneficia, quibus Deus suos peculiariter adficit, haud tribuuntur. Ut ita fiat, ipsi sunt in caussa & in culpa, siquidem Spiritui Sancto ejusque per verbum & commotiones animi adhortationibus repugnant & reluctantur. Probis ex adverso Deus impertit ea, quae filiis suis promisit, remissionem peccatorum , gratiae sensionem, certe gratiae deguuandae desiderium, idianquillitatem conscientiae, ardovrem obedientiae , precum adsiduitatem, animum a vanis & fluxis malorum irritamentis sevocatum, spem & exspectationem vitae sempiternae. Promissiones itaque gratiae, licet universis & singulis osse rantur & osserendae sint, adplicari tamen singulis nequeunt, nisi conditio Q poenitentiae de male a ctis & viva fides accesserint. Ex quibus facile insetelligitur, presbyterorum haud esse, eos de absoluistione a peccatis reddere certiores, qui data opera peccatis publicis sese commaculant & conspurcant. Si vero ille, qui Ecclesiam variis violavit peccatis, poenitentiam male actorum ostendit, promittit, &re ipsa comprobat; tum antistes eum, nomine soci
tatis sacrae, inde laesae, potest eatenus absolvere coas absolutionem ei conferre. At si quis in Deum peccavit, ei antistes Ecclesiae, nomine Dei, non si
254쪽
ter potest promittere & confirmare gratiam Dei, ac sub conditione poenitentiae & fidei. Μinoris enim& facilioris negotii res est, reconciliationem, cum collegio renovatam, alicui renuntiare & nomine coetus conserre; quam de gratia Dei , qui animum introspicit & explorat, aliquem reddere certiorem. An vero, in posteriori casu, antistites Ecclesiae remissionem peccatorum conferant, an adnuntient, non disputo. Id tamen est admittendum , ipsos per adnuntiationem beneficiorum divinorum eis, quos male actorum poenitet & fides viva subit, reis missionem peccatorum, interventu adplicatae promisesionis Euangelicae, conferre. Si enim ille, qui alterum verbo Dei ad vivam fidem perducit, eum
gignere & regenerare f dicitur, quod proprie u est solius Dei; quidni absolvisse ipsum a peccatis &ei contulisse remissionem peccatorum dici posset ἰNumquid vero absolutio ejusmodi ad clavem solventem ligantem sit reserenda, secundum sormulam loquendi, in sacris litteris comprobatam . alias dispiciam. In praesens illud sussecerit monuisse, Cyprianum aliosque Ecclesiae Patres solutionem ac liga tionem ita suine interpretatos.
f. XXI. Quum haec jam scripsissem ae l. XXI.
ita coronidem tractationi imposuisse mihi viderer, incidi in ritum Judaeorum quem suρὸνiusdam, quocum illi consuetudini, ex qua dicta par- lucem verbis Christi, de clave solvente & ιicuιa. ligante disserentis, fenerari in animum induxeram, maxima est adfinitas & origo, ut videtur, com
255쪽
ministerio in terris fungi coepit, Judaei Rabbino ἰseu doctores judicesque doctrinae, divinitus patefactae, creandi a) secerunt initium. Ut potestas &decus horum hominum exsplendesceret magis, inter solemnitatis reliquae adparatuin recipiebant traditam ab uno ex primoribus ib) clavem , in symbolum licentiae, tum exponendi & recludendi res arduas &salubres, tum reticendi ac dissimulandi ea, quae inlaures conspectumque plebis producere haud videbatur consultum. Eodem propemodum pacto Eumolpida antistes penes Graecos aeque clavem sc gestabat auream, linguae adaptatam, ut ob oculos ei versaretur prudentia, in exponendo & reticendo, in recludendo & claudendo, adhibenda. Clavem
ejusmodi Judaei, haud secus ac Jesus, adpellare
consueverant clavem scientiarum. Verum eam clavem seu potestatem Iudaici doctores tam impie tamque nefarie administrabant , ut ignorantiam plebis studiose alerent, sibique auctoritatem , qualem d
mini terrarum tenent & exercent, in eos adrogarent,
quos in praecepta ac decreta Rabbinorum peccasse constabat. Rabbini eam ob caussam vocabantur ligra, hoc est, stimuli. bobus agitandis ac pungendis accommodati. Coercitionis poenaeque instru
bus honorum Litterariis apud Hebraeos usitaris, I. T. p. Iq.
256쪽
mentum erat fustis, poterantque plagae, prouti delictum & personae ratio exigebant vel ferebant, sive minui, si ve etiam, vel ad ipsam mortem, augeri Q. Paulum ex hoc ritu desumsisse sormulam loquendi, quo minus credamus, nihil impedit, quum ita, Ι. Cor. IV. 21. disserit : Ouid υustis ste. ράβδω ἔλΘω-ύμῶς, et1 εν ἀγαπης an cum, culo veniam ad vos, an cum amore, mavultis ' Quid
vero per fustem aut baculum Apostolicum videatur intelligendum, jam non determinamus, rati, eos a janua non aberrare , qui castigationem, divinitus inflictam, ad resipiscendum, per illum designari credunt, cujus rei exempla commemorantur Αct. V. s. Io. XIII. II. II. Cor. X. 7. XlII. 2 Nemo pronuntiabit , id esse certum, quod nemo non infitiatur, scilicet Rabbinos Judaeorum clave illis tradita recte usos fuisse. Christus profecto eis pravam clavis illius administrationem exprobrat, exia stimans, ipsos regnum coelorum clausisse, non aperuisse hominibus, nec in illud illos ingredi, mu loque minus, ut alii in illud ingrediantur, permisetere. Μatth. XXIII. I s. Egregius est locus, quo idem Servatoris sermo a Luca exponitur , c. XI. 32. ubi 1dem sic diserit: Vae vobis, legum confiustis, eo quod avertisis ct ab Histis clavem cognitionis illius, quae ad coelos perducit. Vos non introiisis ct introire sudentes impedivistis 2 adhue impeditis. Atque haec Judaeorum perversa indoles fuit in caussa, ut ille, qui clavem Davidis, Prophetae de Messia perspicue vaticinati, tenet, veluti Dominus, & ita cla dere valet, ut nemo possit aperire, ac sic Valet ape
257쪽
rire, ut claudere nemo valeat, clavem illam cognitionis saluberrimae transtulerit ad Apostolos 1 uos eorumque in doctrina & vita successores. Quo ipso patescit, quibus doctoribus sospitator nos commiserit, & quinam exstiterit finis demandandi Petro &Apostolis clavem regni coelorum. Egregia est Venerandi Viri summique Theologi , SALOMONIS DEYLINGII, sententia se) de clave solvente & ligante, quam ita exponit: Respexit Servator per clavem solventem I ligantem ad constrictionem
vinculorum sis catenarum in carcere, quae adpositis
Ieris impingi ct ope clavium vicissim solent removeri. Inde intelligimus, quid peccata sint. Nihil certe ea
sunt aliud, quam carenae, quibus vis ti detinentur miseri peccatores in carcere 2 potestate Saranae , ct ob contractum perpetui careeris rearum impediunetur, ne in regnum coelorum introire possint, usquedum, vinculis tialis solutis 2 ex diaboli potestare ae carcere dimissis ac liberatis , coeiam recludinur, adhibitis claudendi 2 recludenis coeli mediis, divinitus praescriptis, verbo nimirum ct sacramentis, lege ct Euangelio. Vir, ob magnitudinem adpellandus, claves, Apostolis conincestas, ad coelum recludendum vel claudendum pertinere, statuit, quod ipsum nos quoque credimus. Christus enim perspicue ad Petrum dixit: Dabo tibi claves illas regni coelorum , quas Judaeorum Rabbini in sua esse potestate minus recte gloriantur. Sunt . qui putant, Petrum ordinasse Clementem successorem, quod & TERTULLIANUS habet, in Libro de Praescriptione. Addiderunt alii formulam hanc ordinationis: Sicut mihi gubernanda tradita es a G.
258쪽
misio meo Psu Christo potestas ligandi absolvendique, itast ego tibi committo, ut, ordinans dispensatores diverissarum caussarum, tu minime curis saeculi deditus re in
riaris, sed solummodo ad orationem O praeduationem vacare sudeas. Sed hoc suis auctoribus comprobandum relinquimus. TERTULLIANUS, de Praeis scri . c. XXII. de cognitione claves illas videtur interpretatus, differens hunc in modum: Latuis ne aliquid Petrum , aedificandae Ecclesiae Petram dictum , laves regni coelorum consecutum 2 solvendi ct alligandi in coelis σε in terris potestarem I Reliqua huc facientia , loca ex Ecclesiae Patribus collegit Frater Aloysius N. LUCINUS, Ord. Praed. s. Theol. Μasister, in libro, Venetiis Α. I73s. 8. adversus Doctorem Sorbonicum, Hyacinthum Serry,Theologum Patavinum, edito, quem inscripsit: Romani Pontisicis privilegia, adverses novissimos Osores vindicata, Diff. I. p. 13. sqq. HILARIUS clavem solventem& ligantem de peccatorum nomabsolutione & ab inlutione exposuit, ad Μatth. XVIII. sD Eadem
ratione illam clavem exposuit solisque tribuit face
dotibus. Sed cur, variantes omnium sententias huc transferre, Operae videretur esse pretium l f) ven. ZΕIBICH, in Epimetra, da Mcessitata cosmvis
privatas retinenda .f. I S. P. 39. .
259쪽
. in initiis saeculi XI. & XII. quaerendas, exponit J. C. H. S. I. Bemhardi testim f. III. Be tardi consu
et nium de haereticis GaD tudo 2 indoles, creduliae, quos putea voca- litaris rea.
runt Larini Maldensis. f. IV. Testimonium Nae f. II. Ex stio , in hoc reuini , ct Beausobrii testimonium expromta. destinatio.
, ernhaesus, Abbas Claraevallensis, & Cister- ciensium conditor, majorem quam solidiorem gloriam ab hominibus sui temporis reportavit. Id inprimis est dolendum, quod ad centones, e sacris litteris contexendos. quam ad res vere & ὸebiter censendas fuerit magis idoneus. Id ipsum in praesens exemplo ibimus comprobatum satis luculento &commemorabili. Ipse dictatoriam virgulam in eos, quos a doctrina Christiana aberrare crediderat, imis missurus, data occasione de indoctis suae aetatis &Galliarum hominibus quibusdam disserit, istosque adpellat rusticanos, idiotas, prorsks contemptibiles. Auctor vero suis est & suasor, ne eos negligant, vel fimducia orthodoxiae, satis propugnatae, in utramvis dormiant aurem. Addit enim: Non est, dico vobis, cum eis negligenter agendum. Multum aurem prosiacium ad impietarem, S sermo eorum ut cancer serpit. Si quaeris , quinam illi exstiterint heterodoxi, Bemhardus, eos refutaturus, in hisce erroribus sen-
260쪽
rentias ipsorum verti pronuntiat, ut negaverint, licere inire matrimonia, ut baptismo regenerationem dein negaverint , ut purgatorium ignem & orationes, pro defunctis valituras , in dubium revocaverint. Non credunt, inquit, ignem purgatorium restare post momum , sed statim animam, solutam a corpore, vel ad requiem transire, vel ad damnationem. Haec tradit de
eis BERN HARDUS, Sermone LXVI. sol. 17O. edit. Opp. Paris I 166. sol. Ridicule comprobat, dari ignem purgatorium, ex Matth. XII. 3 a. ubi Christus docet, peccatum, Spiritui Sancto intentatum , nec in hoc, nec in futuro saeculo remitti, seu condonari. Deinde, quantum ad nuptiarum indolem licitam & legitimam adtinet, ipsos Manichaeis adgregat, e quorum putentibus lacunis isti sitim restinxerint. Obiit Bernhardus, Anno MCLIII. 3 o. Augusti, pater & conditor I O. coenobiorum, te ste Alberico, trium sontium Blonacho. Fato itaque ipse concessit, antequam Petrus de Waldo inclaresceret, qui potissimum circa annum ΜCLXX.
3. II. Exstiterunt videlicet iamtum in Galliis homines, qui capita fidei Christianae recens instar pannorum adsuta repudiarunt. Hisce posthaec Waldensibus fuit cognomen, quibus ad imitationem Bernhardi fuit lues Μanichaeismi objecta & exprobrata. Ipsos nuptias prorsus fastidivisse vel homruisse , nequaquam vero fit simile. Qui enim solis
litteris divinioribus capita doctrinae amplectendae metiebantur, religioni utique sibi ducebant, nuptias detellari. Bernhardus solet calumnias credulo animo repetere ac extollere. Patescit id ipsum ex
eis, quae de Petri Abaelardi ac Gilberti Pictavim sis erroribus disseminavit. Nuptias illiterati illi cer-
