Joannis Christophori Harenbergi, ... Otia Gandershemensia sacra, exponendis sacris litteris & historiae ecclesiasticae dicata, complexa 13. observationes, ..

발행: 1740년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

dum ex non conspicuis factum esse, ea quidem αδ tione, ut illud demum per adsensum, revelato ver bo divino impertitum, intelligi ae menti insormari possit. Interpres enim supremi Numinis dilucide

Per fidem intelligimus, instructas esse, incognitas nobis. saeculorum periodos decreto Dei, eo panto, ut conspicua non ex conspicuis exuerent. De creatione omnium rerum differit haec & pronuntiat Apostolus. Ipse enim ab ovo usque ad mala historiam Veteris Testa menti exsequitur. ΚίαeIm ac perfectionem rei, seu actum perficientem denotant. II. Cor. XIlI. 9. Eph. IV. I 2. Quare vox κούαρτιζειν, adactionem Dei designandam transducta, indicio est, Deum aecurate, pulchre, fini tanto convenienter, plene & perfecte fecisse rerum periodos, quarum puncta & ineuntia & finientia nobis per finiti intel lactus nostri regulas sunt incognita. Sensum vocis hunc animadvertimus innotescere ex exemplis, quae. Matth. IV. 2I. XXI. 16. Ebr. XIII. aro I. Pet. V. Io. ΙΙ. Cor. XIII. I 2. Gal. VI. I. memoriae repraesentantur. Auctor epistolae, ad Hebraeos seriptae, Deum perhibet secissem ἀιωνομ c. I. 2. hoc est, rerum res periodos, mundo insertas. Indicatur eo ipso, mundum a Deo esse creatum, squidem mundus illas periodos complectitur, quae, citra mundum, ac nisi mundus exsisteret, non essent exstiturae. Ne quid in vocibus videretur obscurum

vel scopo adversum , ea propter haec paucula libuit interfari. Nunc propius ad objectionem diluendam nos accingemus. Et primo quidem multa sunt, zae tum ex rationis principiis ac latifundiis demon-rantur, tum ex verbo, divinitus paten simu

282쪽

pro veris habentur. Unum enim lumen alteri non valet offundere tenebras. Deum exsistere, ob argumenta e penu rationis desumta, certo scio; nec mi nus, idem, ob ejusdem Dei dicentis auctoritatem, ve rum esse, pie meritoque credo. Sed , ut hac ratione noὸum Ivamus, non est opus. Adsensus enim ille, quem in verbum Dei patefactum collocamus , eo nos deducit, ut credamus ac pro vero

reputemus id, quod in sacris litteris de caligine, lucem praecedente, in recensione creationis, edisseritur.

Ubi enim res possunt cerni visuque perlustrari, ibi Iucem adesse oportet. Ubi vero sunt μηia, quae visum fugiunt, ibi lucem sussicientem deesse, est in confesso penes omnes. Apostolus lectorem edocet, mundum adspectabilem exstitisse exinstructa mole primum obscura & caliginosa. Nemo est tanto rationis lumine insisnis, ut, seposito sacro Codice . id demonstrare sultineat, quod mundus, recens creatus, circa primordium, Iuce caruerit, &quod caligini, undique dominanti, successerit lux, mortalibus exoptatissima. Nonnihil intervalli aetemporis inter tenebras illas & lucem intercessi sie, nemo facile ambiget. Paulus certe, I. Cor. VI. s. virtutes Dei praedicaturus, hoc etiam adjungit ,

quod Deus in creationis exordio Jusserit, ex tenebris lumen splendere - σκοπους φως λαυ γαι . Quomodo hoc potuisset pronuntiare, nisi tenebrae antecessissent eisque successis et lument Gemina idcirco ratione Deus tenebras rebus primo indidit, tum insmplicibus per sese consideratis, tum in mole inde concreta, caliginosa sub initio & osscura. Cur

utramque rationem heic non liceat conjungere, nullam, quae obsistat, invenire possum rationem cf. XLV. Eventus naturalis dicitur ille; qui ex-

283쪽

166 MEL LTEM A XI.

plicari potest ac rationem sussicientem habet in eis pquibuscum id, quod accidit, vel in successus, vetin coexsistendi serie cohaeret. Eventus supernaturalis est ille, qui e nexu rerum, seu cursu naturae, Viribusque rerum finitarum non est explicabilis. Eventum supernaturalem alias miraculum adpellare consuevimUS.

f. XXVI. Ortus simplicium, excepta substantia simplici infinita , ad eventus supernaturales est reserendus. Simplicia enim nec ex aliis simplicibus, nec ex compositis oriri potuerunt. Ipsa sese produxisse qui somniaret, contradictionem manifestam non posset non admittere. Simplieia, itaque ex nihilo orta sunt, hoc est, suerunt possibilia, nec tamen exstiterunt, ac deinde exsistere coeperunt. Quoia modo ea , quae non exsistunt, possunt vel sibi, veIaliis exsistentiam largiri ι Solus Deus est ille, qui exstitit aeternum & per sese. Ille simplicia, quae non exsistebant, exsistere jussit. In ortu ipsorum nihil a nobis potest distingui. Μodus illius originis nobis est incognitus. Quid enim in eo distingues, quod non per transpositionem partium, quibus illud caret, sed simul ac in unico puncto exoritur ac primordium capit i Quaenam vis suit in simplicibus mere possibilibus, quae ipsis potuerit ori- inem suppeditaret numquid ea, quae non exsi-unt, ullam vim continent: Vis est eis propria, quae exsistunt. Eventus proinde, quo simplicia sunt exorta, non fuit naturalis. Quid tum ' Superest nihil, quam ut origo simplicium adscribenda sit ad eventus supernaturales, seu miracula. f. XXVII. Deducere ac derivare liceat ex eis,

quae disputavimus, unum atque alterum corollarium. Primo in ea versor sententia , Theologiae

284쪽

Naturalis cultores, seu Naturalistas, nulla cum veri specie docere posse, miracula nec dari, nec possedari. Undenam enim, simplicia finita exstitisse per miraculum , demonstravimus, nisi ex doctrinis illis, quibus Theologia Naturalis est superstructa ' Secu do anticipatam eorum noto opinionem, qui Philosophos, demonstrationis solidae amatores, existimant miracula in dubium revocare, vel evertere. Video autem & sentio pervagatae hujus sententiae fundamentum. Qui rationem, sibi inlitam, minus excolunt , id omne putant rationi humanae esse impervium & fastidiosum, quod rationi ipsorum est prae clusum & ingratum. Nonnulli , qui auctoritate eminent ac scientiarum splendorem sibi adfulgere fin-Iunt, invidia ducuntur & malitia, ut Philosophos rae sese contemnant, ipsos supplantare velint, ac γrocul esse studeant rigidos demonstrationum satelites, ea quidem mente, ut suis quisquiliis pretium

ponere possint, id in primis spectantes, ut dictis

tantorum virorum universus eruditorum, Vel caecos

rum, orbis fasces submittat. g. XXVIII. Usus monadologiae ex hisce, quae disserui, satis , nisi sillor , perspicitur. Ex eis enim consultis, quae ex monadologia desumenda sunt, intelligimus, rationi humanae creationem mun di ex nihilo non sordere, sed potius perquam esse

conformem. Ex monadologia patet ac dilucet, miraculorum auctorem esse Deum, miracula a Philosepho everti non posse, definitionem, quam de miraculo suppeditant Theologi, qsse veram & Philosophicis doctrinis respondentem. Si qui vero Philosophi tam tenuiter leviterve de Deo senserunt, ut miracula ab eo patrari posse , negaverint, ei nos commovent, ut misericordia potius, quam horribili

285쪽

scutica ipsos prosequendos esse judicemus. Inculcetur in posterum majori cum diligentia insignis illa, quam praedico, monadologia, Oro quaesoque. Id si factum fuerit, multi eruditorum, & praecipue Philosophorum, de creatis ex nihilo rebus, ac miraculorum tum dignitate tum definitione, accuratius pronuntiabunt sublimiusque sentient. Praevideo praeterea usum alium, ex monadologia redundantem: Sunt enim homines, qui, nullam de su

stantia simplici notionem menti informari posse, sibi aliisque persuadent. Quo ipso objiciunt sibi alii que impedimenta , quo minus ipsi de simplicitate&Dei, de Angelorum ac Spirituum natura, de immortalitne animae, de actionibus animae, a vinculo corporis conspicui exsolutae, de perpetuitate elementorum simplicium, e quibus corpora desunctorum olim sunt renatura, de resurrectionis indole , ad consulta rationis humanae relata, recte sentiant, seu debite ratiocinentur. Sin vero suum ponitur monadologiae pretium, mens ad ea singula curatius intelligenua, defendenda, ac docenda instruitur atque consormatur, quae de natura Dei , ac mentium, nec non resurrectionis mortuorum, praeeunte Sacro Codice, exponuntur ac pertractantur.

Re hoe pacto id etiam extra controversiam esse postum existimabitur, quod Philosophia apodictica sit haeresium obex, ac quod ea ab imperitis & malignis perperam ob vituperetur.

hin christophorus WoLLIUS , in Barmenautica Novi Medaris dogmatica, quain adjanxit vir Celab. Criticaa Sa crae N. T. Antonii Biae etvalii, p. 98. sqq.

XII.

286쪽

DISSERTATIO XII.

De Commentitia Tritiaitarum Haeresi, Doctoribus nonvulsis perperam ad a.

sYNOPSIS, M. Exsipit Deus unus, di sistilitatibus metaph tres sent personae. ficis. f. U. Definitio de Trithe f. XI. Absolvitur a D

ta st Tristit o. rhesno Glibertus Porre f. III. Arium cst Aria- ranus, Episcopus Pictavras Tritheiseni esse accu- viensis. sandos, negatur. f. Xll. Excusetur Ray-3. IV. Id quod porro osten- mundus Neophytus. ditur. XIll. Defenditur a f. V. MAErcton non exsia Tritissent macula Datis niueita. Aimus, Abbas Flore f. VI. De eis , qui, - β. bellium refutaturi, tres f. XIV. Excussur admiserum hypo m. do, Monachus Augusti. f. VIl. An Donatus D- nianus. nior, in doctrina de Tri- 3. XU. Defenduntur ei, nitate senserit cum Ariain quorum formula loque vis. di inconcinna in Concilio S. VIII. Dannem Philo- Lambethensi, intra Amponum exstitisse Trithei- gliam,RΜCCCLXVIII. tam , negatur. fuit damnata.

f. IX. Tritissemus per- f. XVI. Defenditur B-

peram Gotheschalco, Mo- ames Monte onus, Donacho oriacensi, inten- miricanus.

f. XVI l. De Valentino X. De Puri Abaelar- Gentile est vinitariis.

287쪽

DISSERTATIO XII.

Deus est infinitus ille spiritus, qui vi sua per

petuo exsistit. Ebraei vocem n π ad tanti inis designandam virtutem adhibuerunt. Qui sacrum veteris novique foederis Codicem haud secus, ac doctrinae amussim fideique nostrae regulam, suscipiunt ac venerantur, unicum Deum infinitum exsistere, nequaquam dubitabunt. Id enim non in uno aut altero loco, sed ubique fere, sacrae litterae significant, tradunt, docent, inculcant. Tres enim illi, qui sunt unum, Pater, Filius, & Spiritus Sanctus, non sunt tres Dei. Deus noster, Je laova, est unus. Et cur, quaeso, plures Deos, vere sic dictos, fide nostra & adsensu recipere, est necessum φ Num unius potentia infinita, sapientia inexhausta , intellectus lucidissimus,' bonitas infinita , ac scientia, omnibus numeris absoluta, non sufficit mundo creando conservandoque , ac omnibus

eventibus ad finem convenientissimum dirigendis lNum haec virtutum infinitudo discerpi dividique potest , ut unus sit omnipotens, alter sapientissimus, ac alius rursum scienti vimus t Non opinor. Deus 'qui infinitus est, omnes persectiones simul possideat

teneatque oportet. Quomodo autem is foret infiniatus, cui nonnihil persectionis deesseti Quomodo is dici posset dominus infinitus ac supremus, qui a

alio nonnullas vires mutuari debereti Quocirca in illo Homeri dicto adquiescimus jure nostro : Εἰ Mίραν εςω, Unus domi rati so. f. lI. Quum itaque S rationis sanae & diviniorum litterarum lumen, unicum modo Deum exsistere, doceat, ac sententia, quae plures Deos aeque

infinitos dari persuadet, contradictionibus sit impliis

288쪽

plicata; nemo, nisi dubiae sanitatis vel mentis iminpos , in eum prolabetur errorem, ut Deos tres aeque infinitos dari credat. Si quis minus commode mentem suam declaraverit, ut aliis visus fuerit tres adinmittere Deos, is ideo nondum Tritheismi est reus. squidem is demum Tristitia est adpellandus, qui , tres Deos aeque infinitos exsistere, verbis perspicuis professus fuerit. Si exstimaveris, sumere id

argumenti, quod a consequentiis desumitur, quae ex auctorum scriptis solent efformari; tum rursus quaeritur, an consequentiarum illarum vincula per justam ratiocinationis methodum constricta fuerint.& an consequentiam illam , quae tres Deos aeque infinitos dari dictitat, auctor pervideriti Etenim id si suffecerit, quod adhaeresin impingendam ex co sequentiis extorquetur; tum nemo sanctorum Ap stolorum vel Ecclesiae Patrum a Tritheismo absolvi potest. Nonne enim hi docent, Patrem esse infinitum, Filium esse infinitum, Spiritum Sanctum esse in nitum ἰ Quodnam inde colligi ac essici potesti

Nonne is, qui ad ea adtendit, quae ex sententiis alicujus consequi ac profluere videntur, arbitrabitur tres statui Deos infinitost Si porro prae te t Ieris, tres dari personas divinas, ac personam si gulam adpellari Deum, nonne aliis videberis, tres exsistere Deos, docuisset Perplacent verba DIONYSII PETAVII sa): Ac nisi id, quod dixi,

metuendum esset ab Ariana professione, poterant non minus enuntiari sa sic: Tres sunt aeterni, tres omni a Wntes 2 Acm in eodem fmbolo Athanasiano coaeter a persenae dicuntur. Ad hunc enim senseum illa revoca tur : Tres sunt, habentes aeternitatem cst omnipotentiam.

ca L. III. de Trinitate, c. g. s. s.

289쪽

Deos porro tres usurpari similiter nefas arbitror; quod non serum adversus Arianos, sed etiam contra Gentile ι

ea nos caussione Scripturae Sacrae praemuniunt, ut ne

plures adpellemus Deos, quum ita seriptum sis Deuter nomii sexto: Audi Issaei, Dominus Deus tuus Deus unus est. uuod Augustinus animadvertit, Lib. VII. de Trinitate, cap. IV. Possem tamen non Dii tres, sed tres Divini, id est, ditanitate dici praedisi, si usus ira ferret Ecclesiae sanctorumque Patrum. Et negari sane non potest, Patrum nonnullos passim incaute ex

pressisse cogitata sua, rectiusque sensisse, quam scripsisse. Iuuini Μartyris locum ib) eo nomine notavit JOANNES CLERICUS o, defendit autem a Clerici virgula censoria JOANNES LANIUS γ , quam accurate & solide, non dixe

rima

s. III. Arium ac Arianos Tritheismo stabiliem do stucluisse , tradunt veterum nonnulli. Patre Synodi Mediolanensis, cui urbis ejusdem Episcopus Mansuetus praesidebat, in Epistola synodica,ad Co stantinum Pogonatum data, sub initio sextae Synodi sese offerente, ita de Ario senserunt : Consam tini Magni tempore, dum pestifer morbus, omni calliditare grassantior , intolerabilis Arii urannis in Dei Ecclesia serpere coepisset, qui tres naturas in sancta re nitate , hoc est, tres Deos, ausus es praeaecare. In ipsa fidei consessione distinctius mentem suam exponunt, Non tres naginas introducenera, α Arius blassemat, qui

tres

in Hoe largitur DIONYSIUS PETAUIUS, L. IV. de

290쪽

tres Deos praedicavit, excellentiorem, minorem, ct i

feriorem. Proluserant Ario jam nonnulli Doctores, qui saeculo post Christum natum tertio floruerunt, ac, ut Sabellii dogmata propulsarent, in errorem eis oppostum inciderunt. Dionysius Romanus, qui Anno CCLXIX. diem obiit supremum, id ipsum clare reliquit memoriae traditum. Fragmentum, veluti ex naufragio tabulam, servavit divinus ille Athanasius se). Dabo verba Dionysii, Latine, ne sestidiosus fiam, sic transsata: V Jam vero aequum, , fuerit adversus illos disputare, qui augustissimam Dei se Ecclesiae praedicarionem , MONARCHIAM, in

TRES quas m HIRTUTES ac SEPARATAS is mPOSTASES HESOUE DIVINITATES

disidunt, disiindum, destruuntque. Audivi enim , is quosdam ex his, qui apud vos iuvinum verbum pria , , dicam cst docem, hujus opinionis magistros esse, qui , , quidem ex diametro, ut xta loquar, Sabellii sentenis,, tiae adversantur. Illius enim in eo consistit impietas,

is quod dicat filium esse patrem , cst vicissim et illi autem, , tres Deos quodammodo praedicam, quum Sanctam, , Trinitatem in tres diversas hypostasis, incer se omnia is no separatas, dividunt. Necesse est enim, divinum verbum Deo universorum esse unitum, est Spiritum tum in eo manere ac habitare, ac denique dis nam Trinitatem in unum, quasi in quemdam verticem Deum universorum omnipotentem dico reduci

est colligi. Nam futilis Mincionis dotirina, γασMonarchiam in tria principia secat ac dividit, dia- , bosica sane est, non autem verorum Christi discipu- torum, vel eorum, quibus Sematoris disciplina placet. ,, Hi enim Trinitatem quidem non ignorant in divina ,, - ι De Decreris S nodi Niιaanaa, S. 26.

SEARCH

MENU NAVIGATION