Joannis Christophori Harenbergi, ... Otia Gandershemensia sacra, exponendis sacris litteris & historiae ecclesiasticae dicata, complexa 13. observationes, ..

발행: 1740년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

it OBSERVATIO III.

sitant, an ea in codice mischnico commemoretur. At illa ipsa formula creberrima est satisque frequens, in hunc maxime modum expressi : ra p.

'i' nana Vel hoc quoque pacto illa est obvia r am 'mo tarp. Filii, qui contra patrem

Otum nuncuparat, haec adfertur sermula in codice

Mea haec non sint. Sacravi enim ea Deo.

Ad rem ipsam illustrandam porro facit egregie locus alius, quem si cum lectore in utraque lingua com

ira nRI Nulla intercedit disserentia inter eum, qui per votum id, quo alteri prodese poterat, ab alterius usu excludit, ac inter illum , qui voto inductus cibum alteri denegat, excepta conculcatione pedis er vasorum , quae cibis ulli parandis haud amplius tunc adhibentur. Nil interes vota inter st voluntarias sacri torum sponsiones, praeterquam quod is, qui vota concepit, obstrictus fit ad praefandum damnum , ex eis ortum; is vero, qui vo larutarie aliquid Ipopondit, ad praestationem damni non teneatur. Unde patet, eum, qui voverat, sese alteri cibum esse denegaturum, vasa etiam cibaria fregisse & conculcasse, ex quibus alter cibum capere solebat vel poterat.

52쪽

sqq. CHRISTIANUS SCHOETT GENI Us

in Horis Hebraicis 2 Talmudicis ad universum novum testamentum p. I 38. sqq. ac prae ceteris C APPELLUS in diatribe, quae inserta est Tomo VI. Critiacorum Anglicanorum col. 43 s. sqq. Clarissimus

sCHOETTGENIUS, Christum hanc voti formulam, in qua vox horban, ra p, est praesto, etiam in iis rebus adhibuisse, arbitratur, quas non aliis, sed nobis ipsi imponimus. Nec ipse dubitat,

quin ejusmodi exempla inveniantur, sed quae a nemine virorum doctorum sint observata ac in lucem protracta. An nemo exempla dederit , dicere non habeo. g. VI. Ne quis tamen desperet, quod in ea voti formula, qua nos a certa re abstinere velle vovemus, vox λο an aeque adhibeatur; provocandum existimo ad codicem Mischnicum, qui de votis inscribitur. In eo enim μs haec leguntur: Siquis dixerit xorban, non sum comesturus tecum, vel Ha Korbaris ecce munus) quod comesturus sum tecum, vel Lo Κω- an i. e. non munus esto, quod non comesturus sum t . cum , is liber es nec ullius culpae reus. Verba ebraica

'κ Η, Π p R, si sormulam accurate ex pendimus, ea sic erit Irnu interpretanda: Si quis dixerit, munus esto ct res Deo consecrata esto id, quod tibi non absumo, cibum alioqui capiens: Si quis

53쪽

dixerit, munus esto resssu Deo devota id, quod tibi aufero , capiens cibum, ex cibis tuis: cich die abessen

Siquis dixerit, non esto id in muneris, Deo sacrati, Dinco , quod tibi haud consumo, recum cibum capiens: Siis

quis, inquam , hisce formulis usus fuerit, is a culpa aspoena est immunis. Addo id etiam , quod vocesta p, m p, da p sim e classe eorum nominum, quae quidem sono, re vero ipsa nequaquam, disserunt. Quid enim clarius planiusque dici potest. quam illud, quod sub initio libelli mischnici, qui de votis inscribitur, occurrit c. Ι. f. z. an, numn

Nihil itaque superest discriminis, sive M an sive Tonam quis, vota Concepturus, dixerit. Quod in eis sermulis, qua quis sibi abstinentiam a certis rebus voto interposito indixit , adhibita fuerit vox ra p, Torban, illud ex eodem libello c. I. g. . satis superque perspicitur. VII. Lorian vocabatur iIlud munus, quo prae misso quis in magistratuum primorumque conspectum prodire eorumque favorem exspectare poterat. De sacrificiis & eleemosynis vox adhiberi consuevit. In seminarum atrio posita erat capsa eleemosynaria Luc. IXI. I. Graeci id vocarunt , thesauri receptaculum, Μarc. XII. 63. Luc. XXI. I. x Μacc. XIV. 48. III. 6. Quod quum in eo templi Ioco, ad quem seminis accedere licebat, esset constitutum, atrium seminarum nomen ipsum gazophylacii obtinuit. Jo. VIII. 2. Receptaculum illud , in quo eleemosynae recondebantur, constabat arcis

compluribus. id vel exinde colligi posse videtur, quod Josephus commemoret. Docto

54쪽

res certe mischnici numerare solent arcas tredecim, eisque nomina rerum colligendarum inscripta fuisse docent. Primae arcae inscriptum erat ficti novi. Hi sicli eodem anno colligebantur. Secundae inhaerebat

inscriptior sicli veteres. Tertia & sequentes ita dea signatae fuerunt: nidi, pulli pro bolocausto, signa, THUS,

aurum 'o expiatione. Sex reliquae cistae patebant ac dicatae erant oblationi spontaneae. si) Cistis ipsis nomen buccinarum, fuerat inὸitum , quod vela forma earum, vel a sono munusculorum immissorum, creditur arcessitum. Prior originatio est admodum incerta; posteriori inest probabilitas major, siquidem, cistas illas superne angustas, inferne autem latas, suisse, veteres reserunt. Sunt, qui cX hac cistarum, ad modum buccinae exacta , forma illud servatoris praeceptum exponunt, quod Matth.

momentis Christi disserentis ullo pacto satisfacit, quam ob caussam in praesens gradum ad alia promovemus. f. VIII. Ne quis vero opinionem Pharisaicam, quam Christus notat, omnibus adtribuat Judaeis, merito est verendum. Memorabilis enim est doctrina, quam R. Elieser fovit, perhibens, praeceptum de patre & matre honorandis primum esse ei instillandum, qui in eo est , ut votum concipiat. Addidit R. Ladoc, honorem, Deo, exhibendum, an reserendum esse honori, parentibus exhiberi solito. Elieseri autem maxima sapientum pars contrarium te-ouit, Iesus vero adsensit suumque adjunxit sufflagium. B HOTTINGERUS in Nuis ad GOOD NI M.

55쪽

ilium. Rei iesius momenta innotescunt ex cogice

Mischnico, ei usque libello, qui de Votis inscribitur. In eo m) enim haec leguntur: nu ,N 'In

so docuit : s quis in eo est, ut votum nuncupet, tunc primum ipse proponendum est praeceptum de patre ct matre honorandis. Sapientes autem hoc Icitum improbaneae auctoritare indignum ducunt. Dixit R. Zadoc. 'μ tuam eum, qui votum es concepturus, de honorandis pinentibus monent, de honorando Deo praeceptum ei es instillaniam. Excipiunt n sapientes , votum illud esse ratum, negando. Sapientes porro iac R. Eliseri concesserunt in iis rebus, quae ad patrem Ur matrem propius pertinerent, praeceptum da iis honorandis esse propugnandum. Sapientes illi, quorum heic fit mentio, exstiterunt Pharisaei, qui magnificis sese ornabantencomtis, nec modum in honorariis adpellationibus sbi vindicandis tenere consueverant. In hosce sapientes tum Christus , tum Apostoli, creberrimis iustissimisque increpationibus fuerunt invecti Matth.

2O. 26. 7. III. I 8. I s. Frustra sunt illi , qui haec

m) mdarim c. IX. g. 1. n) Compendium scripturae exponitur plerumque per formulam to p quod se ἐιa εβ. Uerum haec expositionis ratio saepius est scopo sensusque complexui adversa. Quare judico, ct nete & alibi eam ita esse instituendam, ut subaudiri debeat sκ pari dixεrunt satis te .

56쪽

1N MATTH. XV. s. 33

haec loca, in quibus σοφοὶ, sapientes, increpantur ac reprehenduntur, ad convicia, in quoscunque Christianos philosophos spargenda, adhibent ac perperam detorquent. Id quoque, quod memori reponatur mente, est dignum. Nostra aetate invalescit numerus eorum, qui moleste seduli sunt in conquirendis eis , quae ullo pacto auctoritati sacrarum litterarum , vel se

ctorum , in eis commemoratorum , videntur recla

mare. Hisce igitur nos persuasisse credimus, quae ex codice Mischnico, quippe satis antiquo, sunt adlata, & queis vis inest unumquemque id docendi,

quod Christus eos errores in Pharisaeis notaverit, quibus ipsi tenebantur constricti. Quem errorem ab eis, qui doctrinas Pharisaeorum pertractarunt , ple rumque suisse praetermissum οὶ non est mirandum, si quidem locus ille, in quo exponendo Versamur, plerisque visus est dissicilis & ob curus. 3. IX. Locus itaque noster in posterum se erit

proinde suit hujusmodi r Instar rei , Deo Iacrinae,eso id, quo ex me meisque bonis opibusque juvari posses Αt quomodo, inquis, cohaerent cum hisce ea, quae consequuntur ἰ Complexus orationis , opinor, sibi

satis constat. Sermonis decursum, arcte connexum& intra brevitatis cancellos compactum, liceat explicare fusius eumque ita repraesentare: Deus Praeceptum edidit hunc in modum: Honora Patrem tuum matremque tuam. Vos vero, qui sapientes vocamini, H

ο)Omisit eum notare nuper etiam NATHANAEL LARD-NER, in Fide hsoriae Euangelicae. ι. I. c. 4. S. 1 .Dq. 8.am. sqq. ed. BIem. IT33. 8.

57쪽

risaei ct Scribae, praecipitis ita: Siquis liberorum rem Damousis partem, patri matriis coniacibilem ac necessa. riam, destinaverit voto religioso ac eam per id votum subtraxerit parentum si ac inalgentiae, dixerisque eo cepturus jamjam votum et Instar rei, Deo sacratae, esea id, quo ex facultatibus meis indigentiam tuam sublevarem sem . tum ex ea opinione, qua votum e usmodi hal

tis rarum cst legitimum , id exsistet ct consequetur mali, ne is, qui voto illo sese devinxit, honoret patrem Dum

aut m trem suam. Germanus concise sententiam ita

f. X. Quae quum ita sint, nulla mihi succurrieratio, quare post Vocem ωφελη λῆς subaudienda sit vox, κωλυτον, prohibitum. Tum enim de num fieverisimile , orationem esse supplendam , quum eae voces, quae sunt dilucide & sigillatim positae, nondum ad sententiam integram constituendam ac exprimendam lassiciunt.' Viderunt quamplurimi ex viris doctis, heic siquid esse subaudiendum. Plerique, quoniam sensum Sc nervum orationis, a Christo prolatae, haud fuerunt adsecuti, quo sese verterent, igno rarunt. POSSINUS ρὶ ellipticam orationem nan vocat, sed voces, quae sint omisae, indicare non audet. Georgius Eliser ED ZARDI, locum qui nostrum luculenter & copiose tractavit is , orati n ita supplet r .: Siquis dixerit patri vel matri suae:

syr in loco laudato, p. 29F.

58쪽

IN MATTH. XV. s.' . Is

es sacrata est, ex qua a me juvari potuisti: h. e. VOVi, te nulla re a me posse juvari), ergo nec licebit mibi, res, Deo semelsacratas, aliis 2 profanis usibus impendere, tuamque subleva e taviam. Ita EdZardius, eumque sequens Cl. CHRISTIANUIS CHOETTGENIUS is), sentiunt, rati, sub audiendam esse vocem, in Codice Talmudico tritissimam, videlicet Vitas , hoc est, est prohibitum. At eo ipso, quo quis rem Deo sacratam esse pronuntiabat , jam satis innotescebat, eam in alios usus minia

me esse convertendam. Et, amabo te, qua ratio

tandem, hanc si ellipsin admiserimus, partem periodi

posteriorem καὶ ου τιμηση κ. τ. λ. cum parte priori copulabimus ac debite connectemus ' Id inter haee animadverto, viro utrique probatam fuisse sententiam, quae comma voci δω,ο, subjiciendum ac adfiis

tendum esse dictitat. - f. XI. Non est, quod perhibeamus, Christuire sententiam hanc e Codice Mischnico deprom sisse,

vel Judaeos eam, e Novo Testamento adreptam, iteschedas suas invexisse. Norant enim utrique hane sermulam ex vita Judaeorum quotidiana ac recepti pharisaeorum praeceptiunculis. Ea prosecto aetate,

qua Christus spectabile in terris ministerium obiit &hanc in Judaeos increpationem emisit, ritus illi Aesermulae, quae posthaec in Codicem Mischnicum fuerunt collectae, jam tum t) viguerunt altissimas

que in animis Judaeorum defixerunt radices. Con firmatos magnopere nos sentimus in veritate fidei Euangelicae, simulae in factorum & rituum recen C a sone H In NMi, ad LAMBERTI Bos EIs ses Graaeast, east.

59쪽

36 OBSERVATIO III.

sone eos quoque habemus adstipulantes, qui de reliquo adsectatoribus divinae veritatis ac Christo erant inimicissimi. Ac hic est unus ex illis usibus, quos pessimi quique veterum libri Christiano suppeditare queunt testori. f. XII. Pontificii conflictantur eodem cum nae-Vo, quem Jesus Pharisaeis exprobravit. Ipsi enim licere monacho, negant, suos ex bonis, hereditate ad sese devolutis. alere vel ab interitu in incolumitatem adserere. Et quae alia hujus pietatis crudelissimae adsertur ratio , ac ea, quam praeteXere errori

suo consueverant Judaeis Fidem ut dicto faciam, commemorabo ea, quae haud ita pridem MALACHIAS de INGΙΜBERTO . Clementis XII. Papae, Praefectus bibliothecae & Abbas Ordinis Ci-

sterciensis, fuit commentatus. Theologiam coeno

biticam ipse multo latiore, judicio haud pari, con scripsit, eamque Romae edidit , . Tomo secundo quaestionem decidit, an monachus ex bonis, hereditate ad ipsum transmissis, suos possit alere vel ab exitio vindicaret Adfirmandi rationem putat is sese quidem invenisse in Es. LVIII. 7. & I. Tim. V. 8. at, negantem sententiam ajenti longe esse praeserendam, intrepide adjungit , perhibens , renuntiasse monachum semel parentibus, consanguineis &adfinibus, ac votum de paupertate servanda edidisse.

Ipse paullo post s) laudat illud Hieronymi, ex epistola ad Heliodorum: Per calcatum perge paetrem, bis cis oculis ad vexillum crucis evola, solum pietatis genus es, in hac prine esse crudelem. Addit testimonio Α has u) La ΠοIona δει Chiostro ira r. fol. Romae, Tomis III. x)-XU. cap. 16. p. 68. At seu Pag. 6I. a

60쪽

IN MATTH. XV. s. ' 37

bas Venerabilis exempla, praedicatque summis laudibus Simeonem Stilitam, quem mater superveniens obsecraverit, ut vitam ipsus solaretur; tantam vero, refert, in Simeone exstitisse constantiam, vel potius PerVicaciam, ut ad preces matris steterit immobilis velut Marpesia cautes, eique haud ulla ope subvenerit. Laudat inde Theodorum Anachoretam, qui matrem, ipsius videndi cupidam, videre ac cum ea colloqui recusaverit. Ne sacra desit conaidi tanto auctoritas,

Malachias sententiam suam it corroboratum illis Christi verbis, quae litteris consignata habeatur, Matth. X. 37. quasi is, qui vitae monasticae sese addicit, Christum amare super omnia sit existimandus. De

parentibus honorandis ac tuendis' divino praemuniti sumus praecepto atque promisso. Quantum Vero ad institutionem vitae anachoreticae de coenobilicae attinet, de ea altum in Divino Codice adparet silentium. Et cur, quaeso, Deum colere licet, conculcata altera legis divinae tabulat Cassanus tamen commemorat α , dc ex eo Abbas Venerabilis tradit, aetate

sua coenobilis in Palestina, non amplius videndi parentes, praeceptum fuisse instillatum. Abbas hue trahit dictum Christi, Luc. IX. 12. Quo fine J hannes Climacus 'in Lothum tradit imitandum, qui

uxorem neglexerit, ut vitam suam servaret. Abbas

porro laudat dicta, Matth. XII. 3o. VI. 2q. X. 34. ut ostendat, votum monasticum esse lege divina majus & praestabilius, & hoc votorum monasticorum praeceptum deducit ex decantata illa fabula de consiliis Euangelicis, quam Pontificii ex Matth.

αὶ Instit. L. IV. c. 36.

D Loco laudato, P. sis.

SEARCH

MENU NAVIGATION