De balneo thermali, Lixignano vocato, necnon de luto barboliorum medicato, in ducatu Parmensi, tractatus Hieronymi Zunthi, philosophi, ac medici Parmensis. In quo breuiter docentur modi reales vtendi, & aquis, & luto thermali ... Ad serenissimum Ranu

발행: 1615년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

scunt aquae Therm. medicamentosae , aliae erumpunt calidissimae, & ita conseruatur, alis mediocriter calidae, alis tepidae, aliae frigidae. Si enim calor agens subterraneus sit multus intensus, & proximus terrae,& aqua transiens per loca illa simplicia, vel saxosa cith ὀ terra erumpit, calidissima erit; ει ὰ contra si paucus erit calor, & iter longum faciat per lora frigida egredietur frigida, continue enim exhalat aliquid caloris, & vapo

res calidi evanescunt: quin immo caliditas a primo ortu recepta tota amittitur, & cum naturali frigiditate apparet & colligitur: Habent tamen omnes medicamentosam facultatem, & Therm. vocantur. De medijsae temperatis facile est rationem reddere, considerando calorem vel multum, vel paucum in subterraneis locis, & iter quod facere debent aquae vel proximum, vel remotum. Illud tamen venit memorandum , quia corpora quae sese contangunt, quo magis sunt humida, & alterabilia, eo semper inuicem magis agunt, & Ptiuntur, quare aquae Therm. quo diutius aliquo loco morantur non modo calescunt, vel refrigerantur secundum loci qualitates, sed odores, sapores, & facultates illius loci magis & minus acquirunt. Hoc ostendunt manifeste non solum odorata

omnia, s=ve bona, siue mala,cum vestimentis recondita,quae multo tempore retinent illum odorem, sed etiam infusiones, & macerationes alicuius rei medicatae, cum retineant virtutem & facultatem rei infusae, ut notissimum est in medicamentis, ac in vinis artificialibus ex Dioscor.

Iidis. quem sequitur Arnaldus, & his temporibus Moderni omnes.

aquarum medicatarum. Cap. VII.

VLTIPLEx fuit apud veteres tam Rationales,quam Empyricos, & Barbaros Medicos, Graecos, Arabes, ac Latinos,& apud Recentiores nostros Balneorum aquarum Thermalium, & medicatarum usus,vulis extrinsecus ad delitias, pro ornamento vitae, abluendo corpora, atque vestimen ta , in trinsecus ad curandos diuersos morbos, & vario modo. De hocque nunc intendo Ioqui. Primbper potum. Secundo, per balneationem . Tertio, stillicidio , seu gutta . Quarto, per fomentum cum spongijs. Quinto, usu clysteriorum. Sex- id evaporatione, seu sudatorio in stii fis. Septimo, in coquendis cibis. Octauo, ad diluendum vinum. Nono illulatione illius, quod residet in aquis, seu extra colligitur: qui modi seu vitas sunt multi in balneo Ducatus Parmae de Lixiniano, cum diuersi morbi, plures ac diuerses modos idoneos ex usu requirant ; qui multorum experientia fuerunt comprobati , ita ut nullus sit vicinus, qui virtutes ditii nostri balnei non aiam iretur, pro sanandis diuersis morbis, & etiam Doetores a longinquo, ut Antonius Veni urinus alitis lector consumatissimus in studio Pisano, quando vocatus venit ad curam Selenissimae Principes nostret is 7.

publice

32쪽

publice dicebat, cur istae aquae medicatae Lixiniani non reducuntur ad frequentiorem usum pro curandis varijs morbis.

et tilis sint ad potum. Cap. VI IL

V u non omnes aquae Therm. sint salubres, atque accomm datae ad potum, pro sanandis morbis, inter malas ac noxias blabentibus squamuis forsan essent salubres per exterius ad multos morbos tenentui esse omnes aquae habentes in se quouis modo metallicam materiam noxiam, seu venenosum succum , aut exhalationes

malas, cum periculum sit mortis bibentibus eas: Tales profecto sunt, quae continent in se plumbum selum, aes, rubiginem, auripigmentum, lithargirium,argentum vivum, antimonium, licui quae habent in se substantiam gipseam , marmoream , bitumen liquidum, & sulphur selum absque aliorum mixtione, ct c. Bonae sunto aptae ad usum medicum pro potu, salubresque sunt hominibus ac brutis animalibus nitrosae,saliae, aluminosae, ferreae, & si cum istis aliquando misceatur sulphur. AG senteas & aureas summopere laudat Baccius lib. 6.cap. 9. in fine, ut m talia benigniora , sequitur Frascatus de aquis Ticine'sibus ut raras. easque eκ tollit, ut utilissimas in sanandis aliquibus morbis, de quibus itulli debet cae dubium, cum Hippocr. eo. lib. de aere, aquis,&locis nu. i de talibus mentionem faciat.

tilitat praestet potus aquarum messicatarum. p. IX.

V A T v o R sunt utilitates, 'uas praecipue praestat potus aquarum Therm. medicatarum Evacuatio, calefactio, refriger ito, & exsiccatio, omitto nunc humectationem propriam aquae ad has reducuntur abstersio, corroboratio, adstrictio,iaxatio,& r solutio, tanquam secundaequalitates exprimis a diuersa materia oris. Hinc scribunt Doctores,aquas Thermales diuerses curare morbos, Millos inter se pugnantes . Atoue uariam in usu receptum est,propter expexi ntiam must mna vnd aliqui arbitrati sunt, has aquas Therm. eue Limpiricunt medicamentum. Gal. . de tuend. q. facit mentionem de euacuatione, & purgatione, dicens, quod sunt aliqui qui Vere, vel Autumno quotannis soliti sunt evacuare excrementa,vsu aquarum sponte nascentium, quibus aut sulphur, aut bitumen, aut nitri vis inest. Viatruuius lib. 8. cap. 3. dicit, quod ratione bituminis, ac nitri erant in usu aquae Therm. ad euacuanda corpora; & per aluum transeuntes aquς tumores strum marum minuebant, ac discutiebant,siccando,acre luendo

33쪽

materiam illam strum matum: in Hetruria multi quoque bibunt aquam Tetuti; quotannis, pro euacuando corpore; ita faciunt albi de illa Trania scherii Bergoniensium, &alij in illa Porettae. Sicuti etiam in Flandria de illa de Spa valde nominata ; atque in 'su est apud multos nostra Lixi-gnani, quae valenter ac stlicissime euacuat corpora, ut illa Tetu iij per intestina: Plin.lib.3 I. p. s. ait quod nitrosae,&aluminosae erant in usu, ad euacuanda corpora, unde Celsus lib.3. cap. 24. scribit quὁd Asclepiades cogebat patientes bibere aquam salsam per biduum, purgationis causa, vitatis ijs,quae urinam possent mouere tempore,quod est memoria tenendum,& in praxi obseruandum. Secundus usus erat calefactio alicuius partis, maxim Ecum aquis salsis, nitrosis, ac sulphureis; de hoc t stes sunt, qui habent refrigeratum, & imbecillem ventriculum, cum exipotu aquarum istarum medicatarum sentiant ventriculum manifeste calefieri, ac roborari. Dummodo inquit Fallop. aqua transeat, & mor

tur diit in ventriculo: qui unc magis iuuaret supra ventriculum; quod vidi, de cognoui manifestim me in Nobilissimo nostro de Bagnonibus, qui bis & ter purgatus debitis remedijs, nunquam potuit reddere aqua

Aquarii &Telut ij: eapropter iussi stillicidium ex aqua Lixiniani supra

ventriculum, S conualuit. Idem vidi in Capplicino quodam Teutonico, qui dicebat tantu in habuisse iuvamentum ex nostra aqua, quantum habuerat ex aqua Apponitana. Confirmat Alexan. lib. Io.cap. I. Auic. lib. 3. sen I 6. cap. ledol. colico,& lib. a. T. 2.cap. 9. ampliat, quando exhibet aquas aluminosas pro calefactione intestinorum: Ex quo per communicatam virtutem medicamentosam iuuatur persaepe uterus; euactiata enim materia frigida, de ventriculi, & intestinorii, uterus contem p ratur , & roboratur, sed per accidens. De refrigeratione non est dubitandum ,& erat tertius usus, cum multae sint aquae Therm. in usu quotidia

pro refrigerando contemperandoque calore vetriculi, hepatis, lienis, una, vesicae,& aliorum viscerum calrenum, velicae, de aliorum viscerum calefactorum, ut Calderiae, Villenses, B. Virg. Q isertus usius aquarum Thermalium medicatarum est, quod siccent, dixerant, ae resbluant materiam : de quo Vitruvius,& Fallopius inter modernos, sequentes Gal. I.de tuenda valet. 7.dicunt omnessere aquas Thermales habere vim siccandi, & Montanus consilio nu. I sS .abaluto vult omnes aqua Therm sue calidas . si uestigidasset per exsiccare,quod nobis inlinuauit Hipnio de aere α aquis cap. 3. p tentia omnes aquae Therm. exsiccant, &actu humidae sunt Gal. t. ad Glauc. cap. 9.& lib. de sanit. tuenda primo,dixit,aquae, quae medicam aliquam vim praeseserant, omnes plane siccant, veluti ouae sulphuris alia quid, bituminisve, vel aluminis repraesentat: allias postea utilitates vicorroborare, abstergere, laxare, reseluere, &c. volunt omnes Scriptores eia se consecutiuas praecedentium usuum.

34쪽

corporupartibus iuuent medicatae aqua. cap

IXI M v S potum aquarum Thermalium per aliquas corporis partes praecipue transire, ut per vesicam, vel per intestina : Sic omnia viscera,&omnes corporis partes per quas transbunt, aut tanguntur ab ipsis aquis, vel semen tu hinent, iuvamen tum etia,&utilitatem percipere, & habere possunt: quare fauces , & quae circa fauces sunt, ventriculus, hepar, lien, intestina, renes , vesica per se es ex sua essentia in primis recipiunt iuvamentum ; cum pereas, vel earum par

tium venas iranseant. At caput, pulmo, pectus, uterus, articuli, ac ma

nus, & aliquae aliae corporis partes per accidens, seu per coicationem, &consensum iuvamentum suscipiunt, roborando viscera, & tollendo intemperiem alicuius partis, ac prohibendo generationem alicuius mat riae excremento , causantis aliquas malas assectiones in dictis partibus corporis, de inter alias marcore illum,ex quo fit phthisis ex Fallopio,pro quo exhibetur aqua Villae,& B. Virg. cu maxima utilitate. At notadum, quM si aqua potata non retinetur per aliquod spatium temporis librarusaltem, quin possit labi per venas, quod parum opitulatur,ac iuuat, siue,er urinam, siue per secessum habeat excerni: unde Fallop. cap. o. r Eri obseruasse spuentes sanguinem, si statim reddant aquam per secessum, parum iuuari ex potu aquae Therm. & maximὰ Villensis. Hic venit sciendum, quod licet diximus omnes partes corporis, per quas transit aqua Thermalis potata, iuvamentum, & utilitati percipere, hoc

fallit in laborantibus calculo vesicae, vel Ui adest suspitio talis; est enim

timorosum semper diureticis medicamentis, de grauibus uti in tali morbo calculi, veluti sunt aquae Thermales, quae per urinam solum redduntur; de docuit Auic. lib. Minerales aquas urinae difficultatem facere: unde Mercurialis lib. 3. cosiliorum duabus responsionibus, & lib. sconsi. . semper dubitasse scribit exhibere aquas Therm. quae per vericam redduntur solum; ne secum trahant humores crudos, & viscidos in vijs repertos, qui postea agglutinati concrescant, & adaugeant lapidem ipsum vesicae, de adducit exempla Ill. Virorum , quorum cadauera post mortem secta fuere. At quae per intestina seruntur, ac redduntur, ut de Tetutio, de Lisgnano, J c. possunt exhiberi quandoque, eo quod crudos succos, qui in ventriculo, de primis intestinis inueniuntur, absque

ullo renum ac vesicae detrimento, per aluum extra ducunt. Belacatus Medicus Patauinus senex expertim mus,& non paruae auctoritatis, tenebat aquas Thermales transire per omnia vasa corporis r& ab ipse oret nus audiui hoc piobare exemplo iuuenis laborantis tumore praeternatu-C 2 ram

35쪽

ram inter scapulas, cui exhibebat ipse aquas thermales, nam secto tumore, ex IO. cyathis aquae sumptae , 8. per illum locum transibant. Simile obseruauit Baccius lib. 3.cap. . in quodam post potum aquae, cui tumor Erisipelatosius supra dextrum hippocondrium obortus est,ac perforatus, complures situlae serosae humiditatis in admirationem Medicorum exi runt a co, iuxta illud Plini j 36. cap. 6. quod turgidi expotu aquae v niebant: ut etiam obseruauit Fallop.cap. Io. in uno Presbytero, qui ex potu aquae magno, & plusqua satis erat, trium dierum spatio tumidus ita factus est, ut amplius ab amicis non cognosceretur. Quare frequenter natura singulari prouidentia sibi parat vias, nobis incognitas ac difficiles ad credendum, pro salute hominis, ut Gal. o.de loc. asset t. q. in fine exemplificat.

e balnea Thermalia quolibet anno semper iuuent .

p. X I.

X PER I MENTATOR Es obseruarunt aquas Medicatas aliquibus annis esse utiles, & proscuas, alijs insalubres, & ma... las, diuersasque causas assignant i Astrologi reserunt ad diuersas constellationes: Medici, per coniecturas agentes, dicunt quando pluuiae in Vere con tingunt insolit , de maiores, quod necessario natura,ci qualitas balneorum medicatorum alteratur: Vnde Medici Patauinis ut saepe 'bseruaui, quando studebam) inter alia iubent, quod portatoia res consueti aquarum suarum Therm. ad ciuitatem nunquam debeant implere fi stulas illas, & su mere aquam a fonte siue balneo, quando vult pluere, vel pluit, nec spirante magno vento frigido; quoniam tunc contaminatur, siue alteratur aqua, vel diluitur a pluuijs, & potata magnas ac multas noxias asserre selet aegrotantibus, ut tormina,conuulsi

nes ab humiditate in neruis introduliai & sic tales, ubi dubitant, ac praeuident de pluuia, illico statimque implent magna vasa, ut sequenti die ferant,ac ducant illam aquam priori die extracta ad ciuitate. Hoc adnotauit Plin.lib. 2. histor.cap. 81. loquens de signis motus futuri. Est & in puteis turbidior aqua non sine odoris tedio, quod obseruaui in puteo 1.ixiniani; quare quocunque tempore sumatur aqua a fonte, semper

praecedere debet calor, vel siccitas permultos dies; quo tempore humia ditas contenta in superficie terrae, ac in profundis partibus, ubi oriuntur ac transeunt aquae minerales, exsiccetur. Aliter periculum est, ne aquet non bene purgatae putrestant in corpore, & conuersae in bilem, ut malum humorem excitent maximas febres. Hinc est,qubd aquae,quae semiper sinceri seruantur , licet sint veteres, semper utiles si int, ac possunt

dari pro potu & tuto, ut saepe expertus sum, & alias admonui Tiberium

Vrsium

36쪽

Vrsum Placet uiae, & me secutus fuit in tali opinione. Quare seruatis sexuandis, omnibus annis aquae a balneo sumptae, modo, & tempore dicto, si patientis urgeat necessitas, siue pro euacuando corpore , siue pro alteratione aliqua membrorum particularium atque eorum corroboratione, tam per interius , quam per exterius possunt exhiberi ac alijs usibus ad . ministrari. Et ratio est , quia aquae Thermal. sincerae, non mixtae cum alia aqua non minerali, ob persectissimam mixtionem factam a validissimo calore subterraneo,seruantur ad memoriam hominum, integerrimae

M optimς, ut Fallop. cap. I. & 7. de aquis dicit se bibisse Aquarianam

aquam, conseruatam centum annis. Et ego gustaui villensem aquam 2 .annis conseruatam,optimam, in vitreis vasis diligenter obturatis, ab

Dustri & Reuerendisi. Pr posito Zobolo Parmensi, anno enim I s 89. hiberat 'liciter talem Villensem aquam consilio nostro. Ex his elicio, quod si aquae crudae non minerales miscentur cum Thermalibus quod dictae minerales medicatae corrumpuntur, & putrescunt, ut experientia cognoui, ac aliquando gustaui, & odoraui, & ideo summopere cauendum, & euigilandu est. Teneo etiam quod Iimphare vinum aqua communi , vel sontium, vel puteorum sit periculo uina, dum potatur aqua Thermalis maxime si non tota reddatur, quia facillime potest putresse re in vasis, & morbos generare ; ideo bibatur vinum pauciferum olim-phorum,dum sit initur aqua Therm. medicata, nisi teneamus cum Auic. sib. I. sq.d. s.cap. 7. &lib. 2. T. 2. cap. I9. Quod vinum remoueat malitiam aquae, si cum eo bibatur.

anni tempore aquae medicatae stat exhilendae . cap. XII.

O M uno, & eodem tempore anni aquas potentia calidas, vesfrigidas esse exhibendas pro consesib est apud Medicos , vel

enim regulariter ,& cum electione in morbis, qui dant indutias, loquimur, vel coacte & irregulariter, quando morbus urget,& o easio praeceps est. Primo ergo quae nunc dicuntur, sunt obseruanda. Secundo vero nullum tempus determinatur , unde ne confuse in hoc procedatur , distinguendum, cum aquae aliae sint p'tentia calidae , aliae frioidae,& inter tempora anni, aliud sit calidissimum, aliud frigidum, aliud medium, aliud temperatum ; quare aqua potetia calida exhibenda non est pro potu, tempore valde calido, ut Aestate,quia corporis habitus est rarus, viaeque sunt apertae,&cum calefaciat, ac siccet, isderet nimis, debilitando corpus, cum vires resolueretur, iuxta illud Hi p. sub cane, Mante canem &c. Nec tempore frigido, quia Qua retineretur, ted tenti ore medio. Hinc Aetius T.3. serna. p. cap.ῖ o. emente Archig. dicit

37쪽

ua Hier. Zunthi, Phil ac Med. m.

horam calidiorem adeas accipiendas omnibus alijs esse aptiorem. Oribasusio. collost. demente Herodoti cap. s. volui cum prurimae ex his

quis Thermalibus in locis palustribus, & montanis oriantur, frigidisq; locis, & propterea morbosae sint, in Veris fine, ac principio Autumni eis opportune utendum. Si vero in salubribus locis oriantur, possiunt etiam Aestate assumi,si frigidae fuerint potentia;quod confirmat cap. 6.demente Gai. Esto anni tempus Aestatis initium, esto praeterea dies in quo au spicabimur qua maxime tranquillus, & quando id tempus ferret, caliacissimus, eaque diei pars calidissima ; unde scriptum reliquit Ges. q. de

tuen . . & alibi,consueuisse quotannis multos vere vel Autumno ad excrementa totius corporis euacuanda, uti aquis sponte nascentibus, quiabus uis inest, aut sulphuris, aut nitri, aut bituminis. Qirare tempora opportuna sine aliquo periculo,pro potu aquarii calidarum, potissima sunt principium Autumni, ac ultima pars Veris,cusit temperata, ac per multos dies perseueret; quod ex solo coeli statu desumendum est. Hoc sequuntur Moderni, ut consulit Trincau. lib. 2. conflau. sa. quod post medium Aprilis bibantur aquae calidiores,&conc s6. post medium Augusti. Simile vidi obseruari Pataui; post festum D. Antonij de Padua,nempe mense Iunii, esse in usu ibi balneum Beatillim ς Virg. ac Calderiae, quemadmodum in Etruria, ac Lombardia apud nos balnea Villensia, per prius & ante festuna dicti Medici Patauini utuntur aqua Apponitana, de Lastra, & Aquariana, quae sunt calido , & simile iaciunt post me sem Augusti. Si vero aqua Thermalis sit potentia frigida, de intentio

Mediςi sit refrigerare totum corporis habitum, vel saltem contemperare, eligendum est tempus calidissimum, ut totus corporis habitus maxime pateat, & aqua permeare ac facile transire,ac reddi valeat. re tempus calidissimum cuiuscunque anni est aptum ad potum aquarum potentia frigidarum .docuit Fallop. quod non debemus exhibere aquas omni tempore anni, propter periculum conuulsionum crurum,nec non imbecillitatem, ac dolorem in dictis partibus, ut in se ipso expertus erat,& co cap. II .adducit tria exempla notanda, in quibus habitus corporis erat densus, & constipatus, & ob id cum aqua retineretur, & non posset reddi, gravia symptomata conuulsionum crurum , & tormina originem habebant. At si aliquando urgeret necessitas, & occasio instaret exhibendi aquas, tempore frigido ac Hybemo, quae tamen essent potentia calida summa diligentia acarte alterandus est aer Thalami ad calidum,ita ut sit veluti Aestiuus aer, quod cepe dicit fecisse ac obseruasse Fallop. ac boni practicantes sequutitur. Quare si patientes poterunt, ac volunt expensas facere, ut diuites nullis expensis parcentes, sed tantum s nitatem respicientes, non dubitetis morbo urgente exhibere omnes aquas medicatas: atque deliacatus Medicus senex Patauinus,&expe tissimus in arte,nongi labatur Hyeme,& temporibus nigidis exhibere aquam

38쪽

aquam Virginis,cum possit parari aer Aestiuus atque calidus,ut oretenus audiui ab eo, in quodam collegio publico. Etrusci

quas Tetutu, & balneoli quocunque tempore, quando datur occasio, ut dysenteriae, fluxus hepatici, & dolorum, & similium. Et ego simile obseruaui in praxi de nostro Balneo Lixiniani. At quocunque casu ob- laruandum semper est, quddaquae Thermales medicatae colligantur, α:eruentur Aestate in vasis vitreis, vel restaceis, ut alias dixi; nam Hyemalibus imbribus dilutae ammittunt vires suas fere omnes aquae medicatae;& ob id non sunt tantae vehementiae in sanandis morbis, secus si Hyemsellet valde sicca, ut aliquando vidimus: & magis si vellemus uti aquis

ipsis extrinsecus ad corroborandas partes aliquas corporis. Memoranduquod si in tempore opportuno, & conuenienti potus aquarum se perueniret dies hyemalis frigidus, pluuiosus,nebulosus, tunc aer thalami alteretur ad calidum igne, odoribus iuniperi, thuris, laudani, styracis, & similium; haec enim multum conserunt ad eductionem mi ; nam fi citas extrins era ad neruos, ad articulos penetrans,breuissimo spatio m Ius nocumentum ostendit iuvamento expectato, proinde patientes maneant in thalamo clausis. V

sint apti bibere aquas Thermales med cato. XIII.

A et o qubdaegrotus sit obediens omnino, ac facturus, & seruaturus quicquid ei imperabitur a Medico optimo, ac rationali , pro optima victus ratione, & aliis requisitis, & quod caula morbi tui aquae medicatae clectae potus maxime conueniret pro curatione, & esset proficuu sex ratione tali morbo per experientiam multorum confirmatam, &qubd requisita prius praemittantur , ac recte administrentur; Consideranda in primis aetas apta bibere talem aquam Thermalem, ac habitus totius corporis. Non enim pueris regulariter ante duodecimii annum aquae Therm. exhibentur, nisi aliquis morbus valde urgeat, quia tunc pueris etiam trium quatuorve annor*m tui potest exhiberi in minima tamen quantitate, ut alij mediam lib. alteri unam , ac alij plus bibant rationabiliter, prout requirit morbus. Sic Fallop. cap. t t. laudauit aquam Tetuti; in dysenteria puerorum duorum ann rum, permittens bibere talem aquam, & quantum volebant, non enim percipiunt salsedinem suam, ut faciunt grandiores, & omnes liberabantur eo tempore Pisis: ad cuius similitudinem & imitationem etiam nos laudamus aquam de Lisignano in territorio Parmen si,de qua insia Deo O. M. iuuante dicemus, cum sere similem habeat mixtionem miner

lium ; vidi etiam doctissimum Medicum Balestram nostium Parmen-- sem

39쪽

seni filiolo suo nouem annorum exhibuit eaquam villensem, stante sebre, & s liciter, pro contemperanda caliditate totius corporis, cum fluxu dysenterico, ex quo motus ego postea talem aquam exhibui alijs pueris in simili morbo s liciter. Od etiam consuluit Montanus consit. nu. I s 7. pro puero Vicentino, de aqua Calderij, modo non adsit febris magna, vel multa extenuatio. Hunc sequitur inter Recentiores Massaria lib. 3.cap. 2 2. dedi senteria , docein inter medicamenta, quae ore sumuntur, inquit praestantissimum esse potum aquae Thermalis potentia frigidiotis,qualis apud nos est villensis; Calderiana, B. Virginis, & similes ;ac sane nos frequenter vidimus,& vere testari possumus, illas pr. aeclaram sepe operam contulisse ; adeo ut multi dysenterici laborantes, nedum constante aetate sed etia pueruli ac senes decrepiti, qui innumera alia praesidia frustra experti fueralit, re serὸ iam desperata, hoc auxilio mirabiliter omni ex parte luperstites manserint. Pro quo animaduertendum,quod possumus ex 'bere talem aquam potentia refrigerantem, in omni dysenteria, nisi febris haberet ad se curam, nam dysenteria aliquando incipit sine febre , quando natura vult sir expurgare a prauis humoribus. Sed ex dolore, vigilijs, motione crebra corporis, frequenti allelatione, causatur, & irritatur febris. Aliquando praecedit alius morbus, & est Symptomatica Clisis, quia natura coctionem non expcinat,atque saepe multa mala eveniunt. In prima aquae Thermales refrigerantes conueniunt; in secuda cautὰ agenuum cum aquis soluentibus, ut Tetuti; ,&c. licet multo utilius sit humoris mordacis peccantis partem euacuare, ut natura subleuata residuum facilius superet, antequam abstergendo, & abs dendo, temporis tractu, viceret intestina manifeste. Aetas quoque senilis communiter non est apta bibere tales aquas medicatas, cum habeat calorem debilem, de facilique ipse calor naturalis ex

multo potu aquς Thermalis posset extingui, & multa resolutio spirituus et, vesex pauca quantitate,& non conuenienti mensura non permearet, nec tran siret aqua, praesertim si talis si natura aquae,ut difficile penetret, ct educatur. Obseruandum etiam venit, quod semper considerandus est habitus totius corporis & membrorum principalium: licet enim quaeda aquae Therm. excalfaciant ventriculum & alias partes, vel foueant cal

rem innatu risi, maxime tamen exsiccant, de exhauriunt humiditatem radicalem, in qua fundatur calor naturalis . Addo qu5d qui vult bibere aquam Thermalem, debet habere venas latas a naturali generatione. Si

enim venae sunt angustae, non sbium. aqua penetrare non potest per compus, sed neque potata redditui tota, & sic semper laedit, quod experius est Fallopius in seipso,cu ter bibisset Aquarianam aquam, nec per lotiu, nec per secessum reddidisset, ita sudauit post duos aut tres dies , ut stu-tellae sudoris soluissent colligi. Quod fallit in aliquibus senibus r

40쪽

octuagenarijs aliquando posse exhiberi. Trincauella lib. a. consit .nu. sa. consuluit euidam Marchioni seni bibere aquas Thermales, quia alias, dum erat iuuenis,st liciter sumpserat. Baccius lib. 2.cap. 0.S lib. I. cap. 2. quem sequitur Mercurialis idem tenens, modo pertranseat, ut habui in quadam responsione pro fratre meo Ludovico Zuntho Praesidente coniatii. Sereni sis. Ducis Ranutii Farnesij Domini nostri Iso a. quod ego amplector ac sequor, eonsiderans quae Gai. . in acur. I9. & lib. de ratione curandi per sang. missionem 9. Celsus lib. 2. cap. 2O. Ras. 6. partic.aph.& Recentiores, ut Trita cauella lib.3. Enchiridii, Roraritis, & Ludovicus Mercatus, dum loquuntur de aetate apta sectioni venae, volunt omnes aliquos octuagenarios posse facile, & tuto admittere sanguinem. Similiter ergo aliqui senes robusti cum venis latis poterunt bibere tutdaquas Thermales, & ideo semper habenda est in singulis aetatibus ratio

habitus,non annorum,ex tota Medicorum schola, quandoquidem reperiuntur continue pueri, ac senex robusti, qtri recte& tuto aquis Therm. medicatis Possunt curari, morbo ita requirente. Praegnantes quoque

non sunt idoneae, &aptae ad potum aquarum medicatarum , iisdem de causis, adde quod valde tumidae fierent, &cum habeant vasa obstructa, ratione materiae pituitosae in ipsis existentis, periculum immineret, ne

intra retinerentur,ac in omnes venas,& corporis partes distribuerentur.

Trincatiella tamen consit. 6. primi libri laudat aquas Aquarij in praegnante, ac dicit tuto saepissime eas exhibuisse sine ulla lςsione. Credo lamen ego in primo,& secundo mense, & vltra, in dysenteria posse exhiberi aquas proportionatas,&congruentes. Mulieres etiam,quando sunt in purgatione solita mensium , non debent bibere aquas calefacientes, aperientes, ut Aquar ij, Apponi, Poret tae,Tet viij, Lixiniant, & similes; sianguinem enim auertunt ad intestina, sed bibere possunt, quae urianam prouocare valent, vel melius quae per vias urins euacuantur, ut Uillae, & B. Virginis, tutius tamen est ab omnibus aquis abstinere per i su in tempus fluxionis meti struorum . Nec laborantibus febribus m grais, aut inflammationibus,aut affectibus omnino calidis idonea sunt, A conuenientia balnea Thermalia cuidenter calida, siue actu, siue potentia. Plane enim & certo exsiccant, ac calefaciunt, ita ut periculum sita grotantes tabe aliqua corripi, & for in irremediabili: Benὰ verum est, si febris consequatur ad alium affectum, &ab ipse particulari affectu pendeat, sique tanquam accidens, ut in dysentetia, in strum is, & similibus, quod conueniunt aliquae aquae Thermales, ut de Tetutio, Balneolo, de Lixiniano, ac stliciter quidem. Remota enim dysenteriae causa, cestat febris in quacunque aetate, ut Fallopp.cap. I I .dicat,quotquot pueri bibebam aquam Tetu iij plus minusve, ratione aetatis, omnes liberabantur a fluxu dysenterico. Hetrusci, ut retulit mihi alias Antonius Cornachinus Pisanus, de clarissimus sui temporis, ac Romani etiam, cae

SEARCH

MENU NAVIGATION