장음표시 사용
41쪽
as Hier. Zunthi, Phil. ac Med. Parm.
teris alijs praesidi js , experientia quotidiana moti, anteponunt in dysenteria grauissima aquam Thermalem minus salsam,nempe balneoli montis Catini, in eodem agro Pistotiensi, tam per os libenter sumptam, qua
in alvu fusam clysterinus.Qua aqua,vno & eodem tempore,non solum acres humores in ventre redundantes diluuntur, sed evacuantur, & sordes ulceribus adiacentes deterguntur. acob vim salis existentis in aqua, ulcera siccantur, consolidantur, & optime ad cicatricem ducuntur. ruit exemplo nos quoque experti sumus aquam de Lixiniano in dysenisteria,& inuenimus remedium esse optimum, ac praestans,& per os
sumptum, clysteribus administratum , ut praestantius inueniri non possit in his partibus nostris. Rabi Moises partic. I post medium laudat clysterem factum cum aqua salis ei, in cuius intestinis sunt ulcera putrefacta, ut abluat quicquid est putrefactum ,& extrahat cortices. plura cupit de aqua Montis Catini, legat Iachinum in comm . ad Alman s. cap. s 8. Porro uniuersaliter qui vult eum maiori utilitate bibere aquas Thermales, & eas reddere, bonum est quod possit se mouere Mambulare leuiter & moderate, ut viscera aliquo modo incalescat,citiusq; attrahant facultatem aquae, & assumpta aqua inambulet usque quo venerit hora prandij, validior enim requiritur motus, si aqua debeat descendere, expelli, & egredi, iuxta illud. .aphor. Is . cum vis helleborum ducere, move corpus, quia ex motu aperiuntur viae, & humores mouentur: ut non desint etiam Doctores, qui loco exercitij, vel deambulati nis, laudent frictiones, nam moto corpore', integra & idonea magis fit euacuatio. Fallit tamen hoc praeceptum, cum sint aliqui bibentes aqua Villensem inter alias, sui Fallop. adnotauit cap. I I.& ego pissime obseruaui) qui, nisi cubant in lectulo, & aliquando dormiant, vel quiescant, non valent reddere aquam , aut noctu tantummodo reddant eam.
Alij nisi calefaciant, ct foueant ventriculum ac abdomen linteis calidis, non reddunt aquam, cum hi indigeam maiori calore,&quiete, ut natura maiorem acquirat virtutem ad expellendas aquas ; nam alterata aqua, vel ut dicitur in ventriculo actuata a calore, ab hepate&reniabus facilius attrahitur atque expellitur. Semper tamen omnes bibentes aquam Therm. in magna copia, & pedes ac genua bene contecta tenear, nam frigiditas pedum maxime laedit partes neruosas,conccustionem labefactat, flatus & tormina intestinorum inducit , urinae exitum prohibet, ideo cauendum a frigiditate pedum, dum bibitur aquar non tegatur I eum corpus multis pannis, necutis calefacta attrahat ipsam aquam medicatam ad uenas ipsius, sed moderatὸ indutus, modestὰ incalescenss cilius reddit aquas ipsas Thermales, ut experientia quotidie obseruatur. Aliud etiam saepe considerandum venit, ut ex ratione, & debitis indicationibus aquae administrentur. Si enim aliquis sumpturus aquam haberet aliqua partem declinantem ad calidum, vel frigidum in summo, t
42쪽
De Aqua Lisignani, es luto Barb& a
tum vero ad contrarium dispositum, hoc casu non si in t exhibendat aqui Thelmales respicientes& fouentes illam partem solam , quia maximὰ nocerent habitui totius corporis, v. g. si quis habet ventriculum imbecillem, frigidum, plenum pituita,frigida, crassa, viscida, ex mala vietus ratione deinde haberet totum corporis habitum calidum, siccum, bileque abundaret, talis profecto non debet bibere aquas caleficientes potentia, sed temperatas, quamuis morbus, &affectio ventriculi illas requirat: quia ex nimia calefactione corporis posset generari alius morbus, & intemperies pessima introduci, ex qua scabies, lepra, & herpes, ae similia resultarent. Idem dicendum de aquis refrigerantibus in hepate ealido, in renibus calefactis,habitu vero corporis, & ventriculi frigido; periculum enim esset, ne talis potator aquae huius refrigerantis,redderetur tumidus, totus corporis hanitus refrigeraretur valdὰ, ac fieret hydrops; quare semper considerandum, ut plus sit iuvamentum , quam nocumentum , iuxta illud Hippocratis vide ut prosis, nec noceas. Unde si curatione, & usu recte administrentur aquae Thermales medicatae, ita re- stificant totam complexionem, ut affectae parti virtutem,& maius robur semper tribuant, atque comparent, maximὸ si facile reddatur ob ve nas latas,per urinam, vel per secessum excernatur, ut obseruauit Fallop. in seipso. Et quando exhibentur, semper consulendum alteri parti, de qua dubitatur, unctionibus, sementis, emplastris, ut infra dicetur. N
que timendum est de quolibet usu opportuno aquarum Therm. in illis, qui morbo Gallico sunt insecti; non dico pro tollenda & extirpanda inis temperie gallica, seu succo illo serdido, ac pernitiose, cum a natura, vel potius a Deo languorum omnium vero Medico, sit iam demonstra
tum certum, ac longissimo usu ubique comprobatum remedium contra ipsam tabem Gallicam, & eius seminariar sed contra alia sua semiaptomata aquae Thermales sunt bonae, ac utiles. Natura enim aquae Thermalis manifeste& potu , acalijs usibus minimὰ nocet, archana,
α ignota nobis, siue a tota substantia, si non iuuat, saltem non obest eis . Huius utilitatis possunt esse testes, qui morbo gallico infecti, post potu decocti ligni, salia,chinae,&post etiam unguentum Mercurij se se
ad varias aquas Therm .contulerunt, & quotidie conferunt,ac singulate iuvamentum ab eis percipiunt, tum pro contemperanda, ac minuenda hepatis, ae renum caliditate,tum pro leniendo dolore neruorum, ac artuum, pro tollendis etiam ulceribus, pro minuendis, & abolendis tumoribus, ac duritiebus aliquibus corporis, proque sedatione culanei assectus vitiosi a tali gallico morbo causati: stomacho quoque iuuant, & I xatas partes corroboranr, modo in quolibet usu pluribus diebus pergatur, prout a morbo indicatur; clarum enim est remedia longo usu administrata potentiora semper fieri.
43쪽
De modo bibendi aquam medicatam ,Wquid ante faciendum . Cap. XIV.
V x tuto, atqueseliciter aqua Thermali medicata cupit uti, stane dolore, tormine, periculo febris,conuulsionis, urinae reteniationis, & a ventriculo amplectatur, per venas penetret, ac perutinam, vel ventrem egrediatur, sub nomine medicamenti tantum respicientis, vel corpus totum, vel aliquam partem particularem, aut euacuando, aut calefaciendo, refrigerando, siccando,alterando, vel corroborando, ut supra dictum fuit, corpus suum non semel ac leuiter, sed bis,
ac ter, si opus erit, diligentissime, atque ex arte, de medicinae praeceptis, ante principium potus aquaru ipseria medicataru expurset,atque evacuet necesse est semper. Sic enim materiae crudae , pituitosae, crasse,viscidae, tenaces, ac mucosae, valentes vias ipsas venarum mesenterij, & vaserum renum obstruere, ac impedire, per quas aqua ipsa medicata transire, ac distribui debet, educentur, atque euacuabuntur, omnisque tolletur occasio retinendi aquam,& omnis actio fiet in corpore bene disposito; cum saepe valde dissicile sit corpora humoribus malis, vel superfluis .ex nimio appetitu in cibis, ac potibus, liberare, & maxime ventriculum : unde Gal. 3.de sanit. tuen. I 2. praecipiebat, quos in balneum deducere in antismo est,eos multo ante medicamentis purgare oportet, & si sic in balneo, quanto magis pro potu erit purgandum . Nec est negandum aliquos te merario potius, & empirice, quam ulla ratione motos, quavis aliquando stliciter, nulla praemissa purgatione, nullaque habita ratione constitutionis temporis,ipsas aquas thermales bibere, ut humores mali acuentur, ac intemperies aliqua, vel imbecillitas alicuius partis melioretur. Ac eo magis iuvamentum sientiunt, si aquae Thermales potentia, de virtutesnt calidae , propter mineram saluam , aluminosam, ac nitrosam, soluentes ventrem. Bibunt quoque duobus, tribusve diebus ante, aquas restigerantes potentia dictas, minerales aquas de Tettitio, Balneoli, Appoa. ni, Porretiae,& Lixiniani, ad lib. s.& plus etiam. Audiui quoque multa
de illa de Spa, in partibus Belgicis, & in Comitatu Lingonensi, quae de
lienem diminuit , ac redundantiam aquae in abdomine per vias urinae eia ducit, & ventriculo, iocinori, ac caeteris naturalibus. visceribus amissum robur mirifice restituit, ac restitutum adeo confirmat,& roborat, ut homo, post eiusmodi aquae usum pluries quotidie repetitum , amissam prorsus recuperet sanitatem ; unde multi tenent, quod firme certam polliceatur salutem hydropicis,& fere extam confirmatis,ex Uido Vidio lib. Io. cap. s. & Mauritius Cordeus com . supra primum Hip. de morbis mulierum, pagina mihi 3 3 o. oculatim se vidisse scribit, in iuuene &assections
44쪽
De Aqua Liuignam, re isto Barb. ap
ctione recenti de qua etiam infra loque nrur. Verum Gal. hanc praximnon admittit, cum iubeat, ut dixi, s. de sanit.tuenda Ia .eos, qui volunti urate in balneum, prius esse purgandos Si hoc iubet esse obseruaniadum per exterius, quid sentiendum est de illis, qui aquam medicatam bibere voluntὶ vel iussi sunt bibem absque ulla corporis praeparatione,
di humorum euacuatione λ etiam si naturaliter ipsa aqua medicata valeat corpus euacuare. Quinimmo experientia saepe comprobatur, opti-mὰ, & ex ratione purgata corpora, optime ac stliciter reddere aquam, Ariusque, & tutius a morbo, seu intemperie libreari. Si enim in venis r tineretur aqua, illico collabetur in articulos, ac nouum generaret morbum . PNceptum ergo, & tanquam lex communis sit, corpora ad omne usum aquae prius este purganda. Aliciendum quod nunc sub nomine purgationis per medicamenta, intelligenda est etiam aliquando venae sectio, si opus erit, ne humores in aliquibus aegrotantibus inflammentur, putrescant, & febres excitent.
His peractis eligendum est postea tempus non pluuiosum, non ventosum, nec frigidii; sed sit dies tranquilla, in caeteris qualitatibus declia
nans modo ad calidum, modo ad temperatum, vel talem arte paratam, prout intentio erit refrigerandi, vel calefaciendi totum corporis habitum. Sicque in fine Veris, vel Aestate,ac principio Autumni tempus erit Opportunum. Sat nunc est scire, quod omnis frigiditas aeris aduersatur omnibus aquis, & lutis Thermarum, in quocunque usi. Hinc dicimus quod semper melius est habitare thalamum non ad terrenum . & bene clausum , prout opus eri quam secus,nisi temperies constitutioque teporis calida valde faueret; ipsa enim frigiditas obstruendo vias, prohibet facilem euacuationrm aquae : atque potissimum cauendum est a frigiditate pedum, ac crurum, dum bibitur aqua, aut dum post potu deambu-
taurine tormina inducantur, aut impediatur urinae exitus. Secus enim
ficit caliditas aeris , quod vidi communiter obseruari in balneis Patauinis, de audiui de villensibus, &aiijs cum ratione administratis. Quod attinet ad victum,cum Gal. lib. de usu Theriacae ad Pamphilia num dicat, Medicinam nullam habere tam efficax remedium , quod Glitum auxilium afferre valeat, si ei victus ratio vel resistat, vel non adiuuet; propterea tria sunt in hoc consideranda, qualitas, quantitas,& m dus. Semper cibi eligendi sunt, in quocunque usu aquae,contrarii naturae morbi, ex Gal. II. simplic. medic. cap. de carne, de de Theriaca ad Pamphil. Vel enim utimur aquis pro praeseruatione vel curatione, vel melioratione, & ciborum qualitas eandem habere debet intentionem cum virtute aquae Thermalis medicatiae, ut si refrigerat, refrigerantes
sint eibi, si calefaciat, calidi sint cibi, dummodo aquae transilum non impediant, aut ne alicui parti noceant. Sint cibi facilis digestionis, Mi boni nutrimemuserueturque pretceptum Hippocrati a .aphoris, p.
deteriora Dissilired by Corale
45쪽
deterior, suavior tamen cibus est praeferendus meliori, sed minus suauia in bona ac laudabili quanti tale, ut modum non excedat, nec minor sit quam conueniat. Suisiciunt untiae sex, ad plus 8.panis, pro Obs iovi
tur ovis, came pullorum , caponum , pipionum , auium montanarum,& arborum,uituli, castrati, ac similium. urat ab aceto, agresta, passa, herbis,aut in pauca quantitate,& leuiter eis utatur. Bibere potest vinum pauciserum pro stomacho, ipsiq, sit gratum, dummodo non fluctuet inventriculo, fumosumque sit, ve eaput ostendat, sat erit libra una eum dimidia vini pro qualibet die, vesperi autem, eum die sequenti vult incipere bibere aquam medicatam,parum comedat,vel minus in e ma selito suo, dimittendo camem, quod etiam aIijs sequentibus diebus seruare debetinderit enim longum tempus ad coctionem ciborum, ut temper requiritur, ne aliquis indigestus cibus trahatur ab aliqua parte corporis,& membro principali in potu aquae, & mansionis ipsius in corpore, pariter eum in mane vacuus erit venter, facilior erit aquae transitus. Suriagat postea summo mane, hora ortus solis, restauratisque spiritibus in nocte propter somnum, virtutes omnes erunt fortiores, de ventriculus vacuus a cibo omni, quod erit praeceptum obseruandum ante potum aquae, & in quocunque alio usu, ut semper ieiune administretur,aut transactum si tempus, & hora digestionis. Ventris quoque inferioris beneficium procuret habere, ita ut nullum excrementum remaneat in intestinis, ac ventriculo, sed completa sit, aut facta concoctio in ventriculo,de ut dieitui in stomacho, ne viae ab aliquibus humoribus occludantur; aliter permagna selent venire nocumenta ex Oribasio de mente Herod ii, quod monuit etiam Gal. d. s. lib. de sinit. tuenda,& si aluus non obediat, inijciatur pro irritatione clyster ex eadem aqua cum oleo comis muni. Deinde vestimentis indutus inambulet aIiquantulum, moderate tamen per thalamum, ex Aetio de mente Archigenis eo serm. . T. eap.dicto, ita ut non sudet, nec corpus nimium incalescat,aliter diuert retur materia ab urina ad sudorem, & ficillime, propter quandam uniformitatem. Qum si modeste incalescet, calor naturalis fortior reddetur, &ficilior, ac promptior erit aquae transitus,atqu e exitus. Verum si non potest deambulare, fiant frictiones leues, ut dixi, sic enim aqua citius attrahetur a venis una cum sua qualitate, viscera quodammodo inc Iescent,& ita robustiora reddita, validius attrahent aquae facultatem, meliusque expellent, & reddent aquam medicatam sumptam. Noxij etiam humores educendi, si aderunt , moderato illo calore reddentur fluxibiles, ae habiliores, ut ab aqua abstergantur, abluantur, & educantur,
nec non intemperies praeternaturam corrigetur.
Ne vero ventriculus nimis distendatur,patiaturve,& pytoron obstruatur, ac aqua, vel non reddatur,vel per vomitum excernatui sine ulla utilitate, sedens ipse patiens bibere debet aquam medicatam, absque vi
46쪽
De Aqua Lisignanti os luto Ba . s I
lentia, non continuato ordine, ac tempore, nec uno haustu tantum, &cyatho, quasi deuorans, sed leuiter, pluribus haustibus,pluribusque via cibus,ac cyathis,aliquando deambulando per thalamu,aliquando sedendo, ut ad summum hora una cum dimidia in hac potione aquae quotidie
consumatur. Dioscorides loquens desero,praescribit tempus durationis, quo bibitur, esse per interualla, Gmuniterq; Graeci exhibent quatuor,&quinque libras. .anto ergo maior erit quantitas aquae medicatae potandae, in plures etiam atque jures vices partienda erit, ad duos, ad tres, &plures cyathos, pro singula vice, ac intermissione dicti temporis ,quod docuit Hip. lib. de salubridieta I s. Bibat tardius primum,deinde velo. cius, Gai .in commen. reddit rationem, si affatim a principio bibatur, continuo biberet eam,nec priusquam omnem ebibisset,aliquam partem redderet; secus aqua prima vice sumpta, pauca illa mora interposita a ventriculo actuabitur, amplectetur, & incipiet egredi, ac reddi, vel per urinam, vel per ventrem, antequam alia superueniat,& tota bibatur. Tutius quoque est,atque ex praeceptis Artis, ut calida semper sit aqua potanda, quando inquantitate sumitur)non tamen adeb, ut assumi non possit, vel prouocet sudorem, & caput petat, sed tantum superet teporem lactis nuper mulcti, & qualem natura bibentis magis desiderat,ac a
ventriculo amplectatur; citius enim Medicinae calidae,moderate tamen, actuan mr a calore naturali.
Calefiat aqua medicata potanda,illius diei tantum, in dupliei vase,balneo Mariae,& ne evaporet, claudatur orificium, in quo adest aqua,&tantum caloris acquirat, quantum bibi possit, ut dixi. Obseruandum, quod aquae Therm.quae longius asportantur,vel domi etiam retinentur, bene clausae, imbecilliores semper redduntur, & ideo in maiori quantitate debent sumi, ac potari. Non defuerunt aliqui, qui 'liciter aquas medici actu frigidas potarunt, praecipue si frigidae scaturiant, & erum- Pnt, ut illa B. Virg. in Agro Patauino,aqua Aquarij, Lixiniani,de Spa, de similes. Sintque patientes assueti frigidam bibere, aut quod ventriculus a frigidis non ledatur, sed potius delectetur, ut Gal. docet primo
simpl. medic.cap. s. Omnia medicamenta, quae veniunt examinanda, omnis extraneae , valentisque, tum caliditatis, tum frigiditatis, aliena debere esse, nedum aqua. Sunt etiam,qui Aestate, in mane ieiunὰ,more syrupi, &in meridie, post sex, pluresve horas a cibo sumpto,&ferὰ
digesto, ad minuendum aestum extraneum, & ad contemperandum in- temum calorem, nec non sitim tollendam, bibunt cyathum aquae Thermal. medicatae, potentia frigidae, & actu quoque, saluti suae cUnsulendo ; resoluuntur enim aliqui vi caloris ambientis, ac tunc vires recreantur, & persentiunt iuvamentum magnum ex tali aqua refregerante, sim; praeseruant se ab imminenti inteperie vitiosa,& morbosa. Hoc obia
seruaui in multis Parmensibus, qui, factis pluribus, & reperitis purga
47쪽
3 a Hier. Zunthi, Phil. ac Med. Parm.
tionibus, nullo modo reddebant aquam sumptam, in quantitate confreta, & limitata ad 7. 8.& plus libras,& dimissa magna quantitate, sum bant quotidie lib. 9.aquae medic. cum vncijs quinque alicuius proportio nati silici si me, sicque perseuerabant per mensem, quolibet mane. idem dicendum in fluxu dysenterico, ut supra. Obseruandum quoque semia per est, quod sola illa quantitas aquae medicatae calefiat, s ut dictum est),
quae quotidie potui illi sit sufficiens , & non plus; ne spiritus sulphurei
contenti evaporent, vel alij,&aqua amittat de virtute sua: post potum
aquae, comedat parum cotonei, vel cotoneatae cum saccharo,aut persicaa.
tae, vel citri, ut corroboretur stomachus, & caput a vaporibus non laedatur. Aliud etiam animaduertendum, quod communiter omnes,dum bibunt aquam Thermalem, vel post assumptionem , solent leuiter per thalamum ambulare , ut cimis ac facilius eam reddant. Motus enim causa est facilioris transitus, iuxta illud cum vis helleborum ducere, move corpus. Uerum sciendum, si aqua sumatur in modica quantitate,ratione corroborationis ventriculi, ne calor distrahatur a ventriculo, melius, & tutius est quiescere. Sunt etiam sumentes in magna copia, qui citius faciliusque reddunt eam, non solum morantes in lectulo , sed pannis calidis fouent ipsum ventriculum, & abdomen , & alij dormiendo percipiunt adiumentum in exitu aquae: nolcntes tamen stare in lecto, de iDent in thalamo quiescere, non ambulare, ne prouocetur sudor, malique
humores trahantur ad cutim, & inde aliquod damnum sequatur. Hora prandij incerta est , tribus tamen modis cognoscitur. Primo obseruanda diligenter quantitas aquae redditae, ut si tantum vel paulo minus reddiderit, quantum biberit, siue per intestina, siue per vesicam, claram , qualis assumitur, neque sentiat gravamen, vel pondus in corpore , tunc potest comedere pro prandio, siue duae, siue tres, vel quatuor horae tatum essent transustae ab assumpta aqua. Secundo cognoscitur hora prand ij, quando mutatur color in urina,&maxime cum erit coloris pale ris, vel crocei; quoniam aqua iam egressa est e ductibus vasi)tum, Mquod remanet intus, a natura retinetur ad aliquem usum nobis ignotu . Aut hoc est, quia patiens indiget maiori calore naturali, qui tamen calor fouetur a som no, sempei que aliquid epotae aquae remanet intus in corpus, quae postea euacuatur. Hinc sit quod multi magnam copiam aquae, siue urinae , nocturno tempore solunt reddere; ideo alienum nore est metiri totam urinam eiusdem diei naturalis 24. horarum post potu aquae medicatet, ac ponderare, si vis eise certus, an tanta aqua sit reddita, quanta fuerit potata, habita quoque ratione & consideratione fercul
tum liquidorum, & vini potati in illa die: quare cum saepius non soleat reddi tota aqua in mane, ted alia pars post prandium, ac in nocte, ob id
cum urina redditur colorata, & perseuerat colorata, si transactae sunt
quatuor horae, & nullum sentiatur pondus in stomacho, prandium sumi potest
48쪽
potest ad sui libitum . Tertio solent alii portionem aquae reddere per smeessum , unde si neque per secessum,neque per lotium, neque per sud
rem aliqua portio competens reddatur, & transactae sint quinque, aut sex horae a principio potationis, non amplius tardare debent prandium , non sentiendo grauitatem, & molestiam in corpore a prandio patiens quiescat, non dormiat, sed hilariter, ac laete cum ibdalibus vitam trahannam mςrores, molestiae, timores excruciant homines, ct impediunt m dicinarum actiones , vitet quoque sudorem. Hinc non laudo eos, qvi bis in die sumunt aquam medicatam, in magna copia. Fieri enim non potest,quod viae, per quas transire debet aqua, sint liberae, immo crudiatates alnus ab aqua in corpore generabuntur, & obstructiones in uenis meseraicis inducentur,quae postea sunt in causa multorum malorum. unde perperam Medici Spadenses agunt, cum praebeant de consillant propinari pro potu aquam suam bis in die, & in magna quantitate, & consuetudo ista est damnanda, vel saltem corrigenda; nam ex Herodoto medicamentis calidis, ut est talis aqua, selent nasci magna nocumenta si ipsa utamur, nondum conseista prima coction iborum ; ventriculus enim omnino debet esse vacuus a cibis, quando quis in mane vult bib re praedictam aquam . Bibatur etiam aqua Therm. semper continuatis
di mus, nullo modo interpollatis, ut natura fortior euadat, ac conseru
tur in eiusqxpulsione fortis 3 melius enim eam quotidie reddens sui quo idiana experietia cognoscitur, de ego saepe obseruaui cum aliis Medicis, quas natura distrahitur ab expulsone, M pigraeuadit ob illam simpliacem intermissionem; quamuis non damnandus modus illorum qui auternatim exhibent aquam salsam, de in die intermissionis, imponunt ema eiusdem aquae, ut docet Theodosius Epist. Αο. de aqua Porretae, α nunc obseruant Etrusci de aqua Tetutu balnei in emporibus debiliabus, & morbis uterinis.
V e quantitate aquae bibenda. Cap. XV.
IR C A hoc caput iciendum, quod quantitas aquae bibenda
duobusrahdis consideratur: uno quidem modo particulariter ω , cuius ibet diei: altero vero modo de tota illa quantitate omnium dierum v nitorum a quolibet sumenda. QMinti taxcuiuilibet diei indieatur a morbo,ab aetate, I viribus, a consuetudine & sic modo maior quantitas sumitur,modo minor. inantitas uniuersalis totius temporis,
te pluribus diebus sumendati dicatur a morbi vigore, & natura ipsius
communiter, in adultis ad lib. 7o. vel roo. ascenditur. inreprima die patiens bibat mensuram quatuor heminarum, deinde sensim, & quotidie augeatur usquequo ad 7. ἐκ s . heminas perueniat, sicque reduplica-E ta erit
49쪽
tacitis; prima quantitas aquae sumptae primo die. Continet hemina, ut
habet Gal.6. per genera. cap. 8. modo uncias nouem, modo I a. mensurales,& io. ponderates. Et si quis de hoc plura cuperet, legat Mercuriadem suo tractat. de compositione medic. cap. de mensuris; communiter ex Fallop. I. die sumuntur quinque vel sex librae. Sed hic est sciendum, quod certa regula dc numeri dierum, & quantitas particularis non potest tradi , vel enim volumus euacuare, vel calefacere, vel refrigerare,aut corroborare corpus, vel in firmus puer est, vel senex,uel mulier, vel corpus imbecile, vel validum,& tunc variatur. te pro firmo habeatur, quod semper ratio aetatis, sexus, temperamenti, aeris, & similium considerari debet, &diuersitas morbi, causarum; & symptomatum. Non enim natura omnes morbos ijsdem remedijs aequaliter curat, ac sanat languores; & quantum temporis his aquis uti debemus, ipsa necessitas demonstrabit, & tolerantia patientis indicat semper mensuram,& quantitatem aquς, & numerum dierum, ad Io. ad I 2. dies, plus minus v , . quod etiam continue vidi obseruari Patauij ad mentem Dioscor.in exhibitione seri,& aliorum Graecorum, Aetij de mente Archigenis & Pauli. Ideo semper debemus incipere a pauca quantitate, &sensim postea augere dosim, via duabus lib. vel . aut s. respectu aetatis in principio
potationis, cum libera sit nostra voluntas ex communi usu Medicorum rationalium, deinde quotidie addere lib. I. aquae, donec perueniat ad quamitatem eam, quae non aggravet ventriculum, secundum eius cap citatem, & tolerantiam , ut sint qui reduplicent quantitatem aquae prima die sumptam, & in illa persistunt per alterum diem tantum, ne vomitus, aut aliud symptoma accidat; sed nunquam, aut raro excedunt quantitatem duodecim librarum in uno die, nisi essent naturaliter magni potatores. Bene verum est, quod quanto plus sumitur ac bibitur, tanto celerius comprimitur, expellitur, & e corpore exit l, non enim pauca quantitas potest perbelle vacuari, ut experientia docet neque aquae Therm. medicatae possunt perficere opus suum, nisi in copia proportionata cum morbo, & habitu corporis assumantur,ut a natura possit gubernari ; alioquin ni oueret, & non vacuaret, quantum satis est. Malae aurem materiae,dum mouent , agitantur, simulque miscentur, deterioresaeuadunt, ac ipsae, vi vapores earum varias partes affligunt. Eandem quoque resulam obseruare oportet, cum aeger vult cessare a potu aquae medicatae,non subito a maxima quan titate desistat; sed paulatim quotidie dia minuenda est quantitas aquae, ut etiam singulo die augenda; non enim tolerat natura repentinas mutationes, iuxta doctrina Hip. . aphor. II. Plurimu atque repentdeuacuare , vel replere, calefacere,vel refrigerare, periculosum est, ut Gal. in documento pro puero epilept.dicat a paruis, di tardis motionabus incipiendum, deinde ad vehementiores & celeri res motus deueniendum , nam subito ab intensis exercitijs incipere, non solum
50쪽
De Aqua Lixenam, os luto Barb.
selum imbeeillibus, sed robustis corporibus pernitiosum est: unde Ori basius de mente Herodoti Io.collect. cap. s. haec habet de aquis quae pstantur , siue calidae sint, siue frigidae, in omnibus sit quaedam temporis apta menstra. Nam si usurus sit quispiam his aquis per tres hebdomadas, ita exordietur, ut incipiat a dimidia hora, deinde Nulatim progrediatur, ut per hebdomadam spatio duarum horaru ad plus perfςiat, hoe
interuallo ad secundam usque hebdomadam perseueraudu,ab ea tantu dem au serendum quotidie, ut in prima mensura desinendum ita
vicissim subtrahendum semper est aliquid aquae . od desumpsit ab
Hip. a. de morbis mulierum nu. I i. ubi loquens de quodam fluxu mulierum, dicit lac bubulum bibat calidum de vacca, sit autem mensura sex heminatum Atticatu, incipiatque a duabus heminis, & singulis diebus unam apponat, donec sex fiant, & inde paulatim ad duas ruisius de scendat, subtrahendo paulatim quantitatem laehis, ac spatium dierum erit pluribus, vel paucioribus diebus, habita semper consideratione habitus corporis, viriumque, ut dixi. Scribit Plin.lib. 3 r .cap. 6. quod aliqui, ut tenerentur magni potat res, & magni viri, magnam copiam aquae bibebant,ac gloriabantur, BQ aliquos ita tumidos factos vidit ex potu aquae, ut anulus, quem gestabant digitis, tegeretur acute, cum reddi non posset multitudo aquae pstatae . Fallop. cap. io. refert hi storiam Presbyteri, qui tantum aquae Αγponitanae bibit, ut facies, ac reliquae partes corporis quadruplo maiores redditae, trium dierum spatio, ab amicis non cognosceretur. Ideo cauendum a magnis istis potationibus a principio, quamuis aliqui aliter obseruent, maxime in soluentibus aluum . Memini me legisse in quadam scriptura Gallica, de virtute aquae Tongri , apud Belgas, vulgo de Spa, &de tempore, ac modo bibendi talem aquam: quod quidam Flandrus ex Liegha annυ rs 76. facta prius conuenienti purgatione, bibebat in m ne lib. 3a .aquae de Spa, & totidem post prandium sine nocumento aliquo. Alij ad aestus minuendos solent in mane bibere lib. I .aquae UiIlensis, Virginis,& similes cum modico tuleb, aut saccharo, & iucunda est potio I hocque faciunt per multos dies exercendo quotidie sua ossiesa, ex exeunt domo, nec ullum incommodum sequitur, prout saepe expertus sum. Huius opinionis fuit Frascatus lib. 3.& addit, quod multi haeexpcrientia ducti,cum ob negotia non valeant aquam Medicatam Thermalem, more solito Medicorum rationalium, bibere Aestate, & quando negotia incalescendum illis est, tribus, aut quatuor horis ante pradium, magnum haustum aquae fontis Returbij frigidae bibunt, quorum corpus adeo refrigeratur, ut multi praeseruentur ab Erisipelate, ab alui profluuio, a febribus diarijs, a tertianis, in quas incurrere solebant,
cum membra naturalia ad temperiem reducantur. ae contraria occasione
aem quantitas aquae potentia calidae alijs maxime salubris est adήμE a sandos,