Elementa iuris ciuitatis seu Politiae Iosephi Bertieri ..

발행: 1795년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Oportet quidem a Regimine, atquei illius Ministris aeque ac a singulis civibus Pauperes diligi , tum quia hoc veluti n a- imum Censetur inter ossicia quae a Philosophica ι atque ab Evangelica potissimum morum doctrina exiguntur, tum etiam quia ἱn nostram redire utilitatem non modo Fides Catholiea, verum ipsa qu que naturalis ratio nos docet. Illos enim amabunt, ac tuebuntur Pauperes tamquam Patres qui Paupcies ipsos veluti filios exa perunt; atque in calamitatibus, quibus nimium obnoxia est humana natura omniatas impensis viribus curabunt ut illis auxilio sint. Praefer quam quod suavi assicit voluptate eorda hominum qui vim sentiunt virtutis, atque humanitatis nosse se a caeteris diligi, ac videre individuis eiusdem naturae prosuisse, quemadmodum vir honestus perhorrescet dum sentiet se dolorem . perniciem, exitium cuidam inimi Iisse, ae dum merito se odio haberi eom.

Pererit.

Animadvertunt Politici magna sub i.

dia non rars in caussa esse ut qui illa o tinuerint desidiae , ac inertiae se dedant proindeque a recta etiam virtutis semita aberrent. Hoc sane illorum vitio venen dum qui tam prave aliena miseratione abii

102쪽

l . prtuntur, sed ab iis qui intuitu pietatis in piae subvenerunt recte sectum existimo i . Politiae autem Ministri, eum non frugitantum, Sed prudentes quoque esse debeant. nonnihil in hoe modera m i nis debent adhibere in publicis erogandis subsidiis, aliisque rebus, quae ad alendos pauperespertinent, ita ut necessitatibus . atque ut, litati illorum simul atque universae Civistatis prospiciant. Subveniant illico aut esca, aut pecunia Pauperibus qui in eum indigentiae statum adducti sint ut differre auxilium idem sit ae illos necare. Aliis

vero opem serant curando ut iisdem non arduum sit se ad arva colenda transserre. utque non desint Mechanicae artes , in quibus exerceri valeant, labore , & industria alimenta sibi , & familiae comparantes . Quare modus proponendus eris quo operum quantitas , ae merces Pauperum quantitati, ac necessitatibus etiam respondere possit . Neque omittatur cum Caeteris etiam Ministris, itemque cum Negotiatoribus ea omnia condicere quae ad optimum hunc finem adsequendum eSse valeant opportuna.

Inter Pauperes autem maxima digni

103쪽

sunt commiseratione Verecundi. Illi enim persaepe, licet inedia prope deficiant, ta men stipem quaerere vel non audent, vel

non sati S Valent.

Subsidia vcro, non modo quae Puel lis ut facilius nubunt Concedi Solent, verum alia quoque univerSη veri S c rogensurPauperibus, Servata quadam ratione ut facilius illis fruantur qui revera magis ege- State premuntur; quod licet aliquis a qua lance socci it , he nigne tamen Pauperibus ignoscEt si eos iniuste de more C nqueri audiet.

Neque impediendum puto quod a Divitibus, aliisque pie subveniatur .illis qui dicuntur Pauperes spiritu, id est qui hono-

S, EC O S terrae abs se abiecerunt ut

Coelestia sibi pararent bona, in aliquam convenientes Societatem, quae nihil pos- Sideat, atque alimenta mendicet si). Maxime Bono publico interest, sagitur enim de Civium in lumitate, ac vita, ut in quavis Civitate, atque etiam quandoque in Oppidis, sint Nosocomia , in quibus Aegroti excipiantur, ac Suppetant

qui illis probe inserviant, quin aliquid in iis

104쪽

, 93

iis locis contingat quod Religioni, honestati , recto ordini, sanitati, ac humanitati adverSetur; nec pro pauperibus Medici, Chirurgi, Obstetrices deSint. Brephotrophia in Super e Xiguntur , hi Spurii, itemque Pauperum infantes alantur, utilemque Patriae educationem Suscipiant; ac loca ubi Pauperes ipsi exciapiantur si nulla curatione pristinam obtinere podi Sint valetudinem, si nulla iis sit domu S, aut nocturnum receptaculum, Vel sint senio consecti, aut adeo foedi ac deformes ut nimius in Populo horror ex eorum adspectu excitari poSsit.

At ne quid veris auferatur Pauper, bus impediendum est victum quaeritare iis qui apti sunt ad aliquod opus faciendum eκ quo mercedem valeant percipere quae iis ad vivendum susticiat.

Nec tolerandum est id fieri in Templis, hoc enim homines distrahit a rerum Divinarum Contemplatione, neque noctu , nam perturbat eorum animos qui per vias tran Seunt, obest publicae Securitati, atque etiam non raro honestis moribuS, Si agatur de foeminis forma, aut iuventute florentibus, aut de iis quibus illae obviae fiunt. Arcendi sunt Pauperes aliarum Na

tionum, atque ab aliquo loco illi qui alibi

105쪽

ortum, aut domicilium sortiti simi, &Patriam remittendi. Demum plectendi illi qui insolenter aliquid fecerint, vel dixerint stipem petendo pr esertim illis qui eam largiri re

operint , . Omnia tamen ita caute, ac leniter metenda Sunt ut numquam in Populo invalescat opinio Leges quibus Civitas regitur Divitibus potius,' personis eη Nubili Genere natis qu*m egenis, ac Plebi favere. Denique danda est opera ut Pauperum numerus imminuatur, numqvam ver augeatur. Nam ad diligendum, ac defendendum Princi: em quemadmodum Nobilis ordo, ac Divites Honoribus, ita Pi :beii esca alliciuntur. Sunt loca quibus nulli Pauperum si, Pem quaerere licet. Etenim apti ad lab rem in Aede publica detinentur , cogunturque alicui vacare opificio, qui vero apti non fuerint in Noaocomiis excipiantu C

106쪽

De Scientiis, utque Artibus liberolibus a Ptium, & Commercii ope honeste Po-

A pulus pa*pertatem effugere, ac Patriae suae maximae esse potest utilitatis.

De his igitur singillatim pertractandum. Artes dividuntur in Liberales, & mohanicas. A Liberglibus, utpote dignioribus, incipiam, Quare de his agam , simulque de bcientiis, quominus in partes nimias

Perperam Fermo distrahaxur. Scientiarum Litterarumque Desinitionem praemittere idem esset ac ab incepto itinere deflesterg, ac Legenti etiam aliquam in serre iniuriam Liceat tantum ob oculo4 ponere quod Liberale Artes eae sunt quarum vi hominum ιndia tria ex se tantum aliquid in esse

ponit, quin qliud adhibeat quam Naturae studium si) . Eη Ciceronis sentςntia Arres illae sunt quibus liberales doctrinae, & ingenuae continentur , ita diage tamquam dignae quae a Liberis, atque Ingenuis hominibus exercerentur, atque ut ab iis di

107쪽

Stinguerentur quae vocabantur Serviles , utpote magis propriae Servorum , adeoque secundum Ius Naturae omnes Artes Sunt Liberales. In genere autem Ars est Priae-e Iis, quae dat certam υiam, rarionem

que faciendi si).

Litterarum pariter, ac Scientiarum Finis est oblectare, atque uno eodemque tempore docere, ac prodesse, Cum intellectui, & voluntati verum, ac bonum Ostendant, adeoque in Civili Societate sunt maximae utilitatis. Grammatica, cum doceat loqui aliarum Gentium Sermone, in cauSsa est ut plura insignia earum opera nobis innot Scant, utque eas adloqui, & Cum iis eommercium inire valeamus. Historia eSt tamquam magistra vitae, morum, & politicae. Eloquentia efficit ut facilius quae opus su- erit aliis suadeamus. Poesis honeStam, n hilemqe voluptatem, pulchrasque ideas, atque ingenii acumen excitat; eaeque mnes cultiores & in loquendo, & in scribendo etiam homines efficiunt . Universae Philosophiae partes humanae menti ad ea contemplanda quae Cognitione digna sunt maximum praebent

108쪽

auxilium, docent res definire, atque distinguere , intimeque perspicere, hominesque SapienteS, adeoque admodum Patriae utiles reddunt. Instruit Dialectica ad recte cogitandum, iudicandum, animadvertendum, atque omnia disponenda; Metaphysica ad cognoscendum Numen, homini Sque naturam, ossicia , finem. Physica ostendit quae sint Corpora ex quibus commodum , aut detrimentum eruitur, quam admirandum sit Naturae magisterium , quot, & quales sint caussae, & essectus, qui cursus,& usus rerum naturalium , quae sint utilia agrorum culturae, atque

ex ca desumitur ipsa quoque Medicina, de qua iam loquuti sumus. Ad plura confert

Astronomia , praesertim vero ad progreS- sum Navigationis. Mathesis, omneSque e-'ius partes non tantum mirifice acuunt, atque impellunt hominum mentes ut evidentissime plures dignoscant veritateS , Sed plurimarum etiam ad artium perfictionem apprime conserunt, ut in dies ostendit experientia. Nulli absque iis Architecti, A-

grimenSOreS , ac machinarum inventores reperirentur, atque instrumenta ad artium exercitium necessaria maxima ex parte adhuc ignota forent. Divinarum hulnana

109쪽

ritiam perquam necessarias esse in Civili Societate nemo nisi amens fuerit in dubium auserit revocare.

Sed quid agam de Morali Philosophia Z Optandum esset profecto ut homines universi recte eiusdem principiis imbuti essent. Prae caeteris autem eius exigitur cognitio in iis qui ad alios dirigendos vel ab hominibus, vel ab ipsa natura Sunt praepositi. Quamobrem non modo Principes , sed & eiusdem Ministros, i- Psosque etiam Patres familias, Sc aliorum Institutores, atque Rectores in ea versatos esse admodum oportet, ut nil aliud sequantur quam iustitiam, & amorem virtutis , ac ita honoris, & gloriae , non autem voluptatum studio ad agendum, iudicandumque impellantur. His luculenter, ut puto, praemissis. agnoscent Politiae Ministri quanti bona publico intersit Litterarum , ac Scientiarum Studia promovere. Hoc fieri potest suadendo Principi, I. Ut instituat, Servetque Optimo, atque decenti apparatu Uni- Versitates , Collegia , Gymnasia, TyrOcinia, Bibliothecas, aliaque aedificia ad puerorum , ac iuventutis educationem, & studiorum Commodum comparata , essicia

que ut non desint Magistri a quibus illis

110쪽

tradantur non modo Litterarum, Scientia rumque praecepta, sed etiam alia, a quibus ediscant timere Dominum , Patriam diligere , Leges venerari , virtutem Propriis anteferre utilitatibus, & commodis, ipsaeque vitae, quae principia adeo a Ci- Cerone, a Seneca,& a pluribus aliis Ethni eorum Philosophis commendantur; atque proponantur optimae morum institutiones, despectio voluptatum, ac divitiarum, item horror contra ini usti tiam, mendacium, desidiam, & ostendatur quam turpe sit ingrato eSSe animo erga eos qui boni aliquid in nos contulerunt. II. Vt honore, ac prae mi is assiciat virtutem. Ita enim eXCitantus ingenia, quemadmodum aurea illa Augusti Caesaris aetate contigisse neminem latet. Russia, & Anglia in hac re percelebres factae sunt ob laudes, ac munera, quae in omni Litterarum, aC Scientiarum gener praeclaris Viris , atque utilium rerum In ventoribus largitae sunt si . Animadvertendum enim haec duo communia revera esse tum Scientiis, &Litteris, tum aliis quoque Liberalibus Amtibus , hoc est Picturae , Architecturae, G a Scul

SEARCH

MENU NAVIGATION