Elementa iuris ciuitatis seu Politiae Iosephi Bertieri ..

발행: 1795년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

atque nunc lenibus nunc violentis utitueremediis, interdum etiam veneficis, aut ingentem inserentibus dolorem, quae auinget, minuit, variatque, habita ratione ad morbi vin . quantitatem ,& qualitatem. In causis admodum levibus modicae

sussiciunt coercitiones, ita illatae ut nihil publice, nihil cum alieno dedecore agatur; unum enim tantum requiritur, scilicet quod homo suum noScat errorem seoque cognito resipiscat, & deinde prudentius se gerat si . Itaque diversimode re primatur ille quem unum quoque elate pro

latum Verbum perterret, atque in magnum moerorem prosternit aut ob animi parvitatem, aut Ob amorem bonae famae apud

concives, & patriam, ab eo qui non nisi

a dolore corporis valeat commoveri . Sunt enim quidam adeo pervicaceS. rudes, atque agrestes, ut aSperrim g quaevis reprehensio ne minimum quidem animos e rum pertingat.

De A cquitare nonnulla d iea m Cap. XL de Caasis Civilibus .

Duo insuper advertenda sunt. I. EisI

82쪽

Iudex aliquem honuni ius fovere dignoscat, alium vero malum, non debet dum utrive adsunt nimis illi verbis favere, ne in hunc magis quam oporteat animo efferatur. II. In decernendo iustumi se aequebmnibus ostendere opus est, ne iisdem de

hausis alios plectere; alios vel o nec appellare quidem voluisso videatur: Legues si ope . docente Cicerone; tollitii Co i, pus Reipublicae curet; ne duri partenisi aliquarti tuetur reliquas deserat , Curi , qui parti civium consulunt; partent ne-B gligunt reni perniciosissimam in Civitateni inducant, atque discordiam.

De infortuniis, quae vi elementoriari; aliarumque pM , icui uni rerum vel etianuhominum , pleratrique foribito; non tium- uam tamen culpa, aut negligentia iti; se Civitatis peritidieni contii δο e solent.

. Calaia talum quae in Civitatibus pi desertim . aliisque locis ubi extans domus.

atque aedes non raro excitantur tete rima Incendium est. Igitur maxima celeritate: huic malo obcurrendum cum Architectist,

si s Lignariis; ac Gementa iis; aliis-

83쪽

quc ad id vel constitutis, vel saltem idoneis; nec desint, si fieri potest, cohortes Militum, atque Lictores. Curandum autem ut illi tantum operentur qui neceSsaria pol lent experientia, ut amoveatur Perturbatio oriri solita a nimia eorum quantitate qui praeter necessitatem plerumque ad Curi unt, partem ipsorum retinendo si opus sit, partem vero eliciendo; ut adferantur Statim , ac opportune adhibeantur instr menig ad ignem extinguendum neceSSR-ria, quae Semper ita servanda erunt ab il-

Iis qui huic curae addicti fuerint, ut parata sint ad huiusmodi usum;) videndum ut qui

Operantur Sedulam adhibeant operam ut revera ignis extinguatur , non autem agant specie tenus, aut ignave, aut inani ardore

aliis imperandi ; ut absque neceSSirate nemo quidquam demoliatur, vel supellecti- Iem, aliaque invecta, & illata ex aedibus in viam proiiciat, abripiat, furetur, Vel arbitria sibi putet licere. Requirendum est quodnam initium , quae caus a fuerit incendii, ut Constet an dolo, vel casu fuerit Suscitatum, & quae sit conditio eius C ius detrimentio contigerit, scilicet an disves an pauper sit. Prospicienstum ut a sint Chirnrgiae auxilia erga illos qui mi Sione san uinis, aut fracturarum quae λε-

84쪽

te contigerint cura indiguerint. Diu custodiatur locus ubi ignis exarserit; colligantur Instrumenta, & ad suum reducantur locum; ac demum cordi sit ut recte illa distribuantur praemia quae Princeps, aut Respublica illis tribuere vellet qui ad opem ferendam advenerint, utque inopi qui fortuito incendium passus est aliquatenus subveniatur.

Haec, & alia infortunia, atque etiam terrores vitandi caussa prohiberi solet in viis, ac plateis publicis ignivoma arma explodi, atque ignes accendi tam naturaleS, quam qui artificio conficiuntur. Dum aquis Vrbes, aliaque loca obruuntur non modo earum viribus obsistendum , sed subveniendum incolis in vitac, ac rerum discrimen adducti si iteinque illis qui in flumen, puteum, aut alium in locum ubi periculum esset ne suffocarentur prolapsi fuerint. Iubeatur a viis praesertim ac plateis publicis nives, & gelu amoveri, ne impediatur iter, aut lubricum, ac periculoSum reddatur. Non permittantur inibi ludi pilarum, ligneorum globorum, trochorum, atque huiusmodi, quae nocere POSSint tranSeuntibus, neque uilius maceriae pro lectio ex aedium luminibus, neque mace ries ,

85쪽

ries, coementa, & similia, neque tabitiniae, atque alia sulcra super quibus venalia Prostent, quae Viarum usum impediant; neque cohStructiones aedium absque signis, quae Viatoribus indicent ut caveant

ab iis quae decidere poterint; atque ipSaaedificia, pontes, ac ripas iubeatur ita servari, ut nullum sit ruinae periculum, itemque videndum ne quid pensile e domihus in aliorum discrimen superimmineat:

Curandum est etiam ut tabulata quae Promineant ad videnda spectacula ita con-Struantur ut locus non fiat pertimescendine sint collapsura. Maxima adhibenda est

eura ut minus exitiales si fit quam fieri possit Terrae motuum essectus. Quaedam ἱfi-spicienda sunt quoad rhedas; aliosque

eurrus, equos ad vehendum advenaS, ipsaS-que evectiones, cymbas, ac naviculaS, denique quoad Tabellarios

oportet insuper ut comprehendan tur, atque Claudantur qui mania ita laborant ut sibi, ac aliis perniciem inserre possint; & ut consulatur vitae tum insa lium , tum puerorum, qui ita derelicti fuerint, ut nemo sit qui illos alat; quae omnia Lecundum varias locorum Leges; atque eonsuetudines facienda Sunt.

86쪽

g. V. De Negociis expediendis. Antequam Principi, vel Superioribus politiae Ministris ratio reddatur de aliquo egocio maxima cum diligentia perquitendum est quodcumque innoteScere pos sit, nec omittatur eos omnes audire qui

de illa re aliquid noverint, ac poti,Simum illos qui preces porrexerint, & alios ex quibus erui aleat quaenam cauSsa ad eas porrigendas impulerit. Item Ministri summopere curent ut unica veritas Principi exponatur , utque nemo audeat eum falle- te; quod gravissimum facinus eSSE censeo. Aliquando etiam opportunum erit de nonnullis rebus percontari quosdam ex aliis Ministris in quos aliqua Politiae pars fuerit distusa. Proponatur expediri Negocia ad no mam Legum, & Consuetudinum; atque e X Ponantur quaecumque alias in similibus casibus iussa, ac decreta Sunt, praesertim cum aliquis iterum Preces porrexerit post alias super quas iam Princeps quid sibi placuerit ostenderit Nilii I omittatur quod Supremam Vinsuntatem ad recte iubendum, ac decernendam impellere valeat, servato Ordine, Per spi-

87쪽

spia uitate, ac decore, itemque brevitate atque abstinendo a nimia dicendi vi, ac doctrina, ne Minister, vel Principem , aliosve sibi Maiores docere, vel patrocinatoris, aut accusatoris partes adsumere videatur .

Nulla ab eo pro certo ad Seratur Pro positio quam non sit probare Parrius, eo magis si agatur de poena , aut dolore alicui inserendo. Neque ultra fines ossicii, ac necessi talis ante oculos Principis exhibeantur ul

quae possint illius animum perturbare , neque nimia facilitate nova proponantur ιe X quibus incertum sit an boni, vel mali aliquid oriri possit . Cordi sint potissimum quaecumque decent Iudicem, ac Ministrum probitate ι iustitia, prudentia, ac alacritate praeditum , cuiusmodi in Capite ultimo a me Proponetur.

88쪽

Postquam egerimus de incolumitato Corporis Politici, nunc de physicorum Corporum Sanitate di erendum est. hecta valetudo est naturalis harmonia , atque cor idem eas diSpositio paritum corporum viventium, ita ut facultatum pro operationibus quibuscumque pro ritS culuS- vis individui exercitium , aut integI II Sservetur s). Inter ea quae ad bonam, vel malam constituendam valetudinem parcem maximam habere solent Ρolitia habet ob oculos potissimum I. Mores. ΙΙ. Epulas, sic solus Salubres, aut non. III. Malos halitus. IV. Morbos. V. Medicos, ac Me

in naturalem hominum constitutionem valde innuit Moralis disciplinae obis Servantia, aut relaxatio, de quibus plura

dicta

Iὶ Cieer TuscuIan. Ais. D Corporis temperatios, eum est congruunt inter se e quibus constamusis sanitas est . N

2ὶ De his omnibus plura disserit Ioreph Iacob. PIenk in suis Elementis Medicinae , O chirurgiae

89쪽

dicta sunt Cap. II. Etenim integritas ma

rum, ac temperantia in cuiuscumque generis voluptatibus, animi tranquillitas, a que Corporis exercitium admodum prosunt valetudini. Chorea, ludus pilarum palestrae, equitatio, venatio, ac Similia. modo opportune non autem viti.,se ad hi in heantur, robur, BC de teritatem augent. Ob eam caussam Spartani , Macedones, Romani, atque Athenienses viderunt cives vi corporum admodum validos. Contra vero vitiorum lues corpus enervat, atque dissolvit, ita ut voluptates immodicae plures auferant vitae dies, qugm re

media servare valeant. intemperantia, at

que ebrietas in lethale virus convertunt alimenta, & potiones ad vitam servandam destinatas. Haec, & nocturnae vigiliae, ac dissipationes, & luxus , itemque alia

quae humanae naturae adversantur ita obsunt valetudini, ut cives segnes, atque he

betes, & quoad patriam mortuos essiciant. Effraenum enim vitae genus corpus debito facit, mentemque perturbat, ita ut neque Iiberalibus, neque mechanicis artibus h mines apti sint, ipsaque etiam sobolis pro

pagatio dissicilior fiat i).

90쪽

. . . v

Itaque a Politiae Ministris vigilandi

eum pht etiam ne inolescat in Civitate vi' vendi genus ex quo tot mala ducere pos' sint originem. Tamen quae alsed tura sunt hominum Constitutiopem modice ad in dum, & caute proponantur, quominus periculum sit ne destruatur dum mens est aedificare. Corpora enim per plures praesertim de patre in filium generationes mollibus vitae institutis corrupta iam n moposset extemplo ad libitum modific ri. Quidum herbis, & fructibus vescunqtur, qpidam carnibus, aliiSque cuiuscumque genςris alimentis; sitim alii aqua, alii vero variis extinguunt potionibus. Itataque in hoc quoq; e populis prospiciendum secundum illorum consuetudines ut recte valeant. Montium , atque strvorum incolae non iisdem utuntur ςSca , atque

potu quibus habitatore, Civit tum

Quoad qualitatem autem rerum quiethus homines aluntqr plures pro varietate locorum esse solent Leges prohibentes vendi triticum, aliasque Segetes, fruges, vinum, fructus, carnes, ac pisces, aliaque esculenta , & Poculenta , quae vetustate Corrupta sint, atque foetida; itemque Carnes animantium morborum vi interemptorum, vel quae illis laboraverint, ut quan-

SEARCH

MENU NAVIGATION