Elementa iuris ciuitatis seu Politiae Iosephi Bertieri ..

발행: 1795년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

nem Bodinus si admodum commendari atque ait esse sapientem , & Politiae in universis Regiminibus utilissimam. Inquisitores Venetae Reipublicae, quae dici poteSt prudentissimae cXemplar Politicae, ad publicam potissimum Securitatem , ac tranquillitatem tuendam hoc ipso fungun

tur munere.

Alia xidenda Cap. X. De Ossiciis quo. ad vitam civilem.

De publica securitate, se tranquillitate. Postquam de iis verba fecerim quae

prodesse valent ad veram hominis felicitatem comparandam spiritum , & cor eius efformando , ad reliqua exponenda gradum sectam, quorum opus eSt ut tu. tam, ac tranquillam virum adsequam lit.

Omnia quidem de quibus agendum mihi proposui ad hoc reseruntur; tamen seiunctim in hoc Capite pertractandum puto de iis quae potissimum ad hunc finem pertinent: quod cum fieri nequeat quin sustus aliquantulum edis fatur , ideo in

62쪽

quinque membra , Seu paragraphos totum Caput distribuam, videlicet I. De Legum nece, strate, se observantia, aliisque principiis. II. De auctoritate quae tribui solet Politiae Ministris. III. De iudiciis, az poenis. IV. De infortuniis, quae vi elementorum, aliarumque pisSicarum rerum, vel etiam hominum plerumque fortuito, non numquam tamen culpa, aut negligentia in Populi, se Civitatis perniciem contingere ιolent. V. De N Ociis expediendιε. g. I. De Legum necessitate , ct observantia,

. . .... alii, qud principiis.

A sapientissimis quae sequuntur Gereonis dictis exordium Sumam: is. MCnS, ,, & animus,& consilium , dc sententia Ci- ,, vitatis posita est in Legibus. Vt corpO. B ra nOStra Sine mente, 6jc Cix itas istiteo Lςge, suis partibus, & nervis, ac sanris guine, & membris uti non potest. LeFri gum Ministri Magistratus , Legi in In is terpretes ludices, Legum denique . iddin Circo Omnes servi sumus ut liberi esse

D a vium

63쪽

se vium Salutem, Civitatumque incolumiis talem, Vitamque omnium quietam, as,, beatam conditas esse Leges I). - Etenim felicitas, atque tranquillitas hominis, ac gentium in eo Consistit, ut minora quam fieri possit illis sint mala. Id adsequendi gratia oportet naturam humanam perscrutari, eius indigentiis prospicere, simul conserre, ac moderari duo illa sympathiea in homine principia scilicet Amorem sui, quo compellitur ad propria iura servanda, & Amorem speciei, vel sibi similium, quo arcte cum aliis Colligatur, duciturque ad eos diligendos, illisque Opem serendam, atque prospicere ne quOdgm veneno cupiditatum in hoc natura humana pervertatur. Haec omnia non nisi a Legibus valent obtineri. lis ergo dum taxat universa regitur Politia, cuius vis, ac necessitas quae Sit ex eo concipi potest quod ab illius aut recta, aut prava Consti tutione, atque administratione magna eXParte ConSequenS est ut populus vera frusetur, aut careat libertate, atque adeo ut amore aut aversione illum, aut illos, a quibus regitur, proSequatur, quemadmodum Midua universarum Gentium docere P test i Da Legib. Lib. 2.

64쪽

test experientia. Nam unaquaeque Gens libertatem tamquam maximum respicit bonum. Est enim illi quod salus cuilibet individuo. Vt absque sanitate homo nulla frui potest voluptate, ita sine libertate felicitas ab illo exulat. Quemadmodum armis in bello, ita pacis tempore Legibus securitas, ac liberintas publica constituitur. Nisi illae recte Serventur bonum quod ex iis esset percipiendum in teterrimum Convertitur malum si . Ob fatalem, ac duram necessitatem contingit ut physica Legum executio illis ut plurimum committatur qui rem Suam potius quam publicam cordi habere,& nonnisi a praemio, aut poena ad agendum moveri solent. Quo pacto poterit Princeps, utcumque sapiens, ac Philosophus, tute dignoscere an illae quas condidit Leges rationi qua motus est ad illas ferendas adamussim respondeant; & uptae sint ad constituendam populi felicitatum irrisi certo sciat actiones civium illis se es-

x, Concefas necesse est mito esse indignius iliis ea Civitate quae Legibus teneatur discedi nis Legibus. Hoc enim ineulum est huius dioniis is taris qua fruimur in Reyublica , hoc sundisine α'.n tum lisertatis, hic sons aequitatis. si

65쪽

per consonas esse, atque dubium sit an in

eo versemur Statu rerum ut tarn neque vetereS, neque novae Leges Serventur pItaque nefas sit Cuiuscumque generis Ministris tantillum quidem ex litera , aut spiritu Legum absque Summae Potestatis Oraculo aut immutare, aut omittere. Neque ullatenus abripi sinant a studio novitatis , quae est res plena periculi si , tum permultis de caussis, tum ob eam potissimum quod a nimia iussuum diversitate ad ea spernenda cives impelli solent. Praeterea illi quorum est ossicium obedire dum imperare potius ultro nituntur verendum

est ne privati magis quam publici boni amore ducantur, cupiantque eas Leges Obsolescere quae illorum cupiditatibus minime erant consentaneae 2).

Nulla igitur illi qui vel contra , vel

praeter Legem dolose operatus CSi Spes offeratur poenam a Lege inflictam effugiendi ; secus enim malorum ignis non eX- tinguetur, sed illi pabulum ossetetur. Quare i) Orn. GaIL EIV. 2.

Nonneplacet metius certis eonsidere rebus phoeutus varios res nova semper habet. 2) Lucret. Lib. s. de Natur. rem vers. i 2I. Nam gaudere novis rebus debere videtur cui Oeteres obsunt. Diuitig oste

66쪽

re Ministros hortari auserim ut abstineanta persuadendo Principi ut in hac re frequentia Gratiarum inducat exempla, sed potiuS ut curam omnem adhibeant quod recte iudicia instituantur, quodque poena nonnisi crimen persequatur s . Duo obsistunt Legibus potissimum ι scilicet Uis, & Arbitrium. Tullius apud Romanos non tantum eloquentissimuS Orator, verum etiam Philoso lius Sapientissimus postquam retulerit celebrem illam eorum Legem: Hi vis ines populo abesto: o inscii prosequitur: ,, Niri hil est enim tam contrarium turi,&Le- is gibus, nihil minus cH ile, & humanum, is quam CompOSita, & Constituta Republica quidquam agi per vim 2 . Quoad arbitria vero, quae ipsa qu6que vim redolent, ita distinguendum est: In statu naturae licet homini arbitrio suo iniuriaS reparare; seseque ab illis lucri; at sub Regiminibus id unice competit Suin-mae Potestati 3 . Cum enim illa apud fio lab

Ι Can. Sicut II. quaest l. is Sicut sine indi-n cio quemquam nolumus condemnari ἰ ita quaeis iuste definita sunt nulla patimur excusatione,, differri. .

67쪽

mines in publicam societatem congregat onus susceperit prospiciendi illorum securitati , unusquisque intuitu eius se exuit iure puniendi. Ad eam igitur pertinet singulorum civium iniurias ulcisci, eosque tueri, unumquemque puniendo qui illorum laedat secui itatem si). Itaque Attentata ante omnia purganda sunt. Puniendus quis que suo Marte sibi ius facere auserit, licet iusto etiam dolore percitus, debebat enim

confugere ad Iu icem, qui ius reddidi set ; atque ira iidem dicendum est, & inde plectendus ille pro arbitrio, itemque altera quo passus est iniuriam Pro eo quod contra illum fecerit. Si autem agatur de Vi, aut Arbitrio in Principem , vel publicam Societatem, vel ipsos Iudices, aut Ministros, nihil ut-

Cumque m. nimum est perserendum ; exscintilla enim maximum Saepe excitatur incendiumr atque Laneisius tu alvertit eis Luem aeris non ex magna dumtaxat, ,, sed etiam vix inchoata alluvione metiris is endam esse. - Maximi Quoque ac perniciosissimi eventus ex simplicissimis plerumque caussis ducunt originem, quae id

68쪽

circo ex oculis spectatorum etagiunt ob tenuitatem , vel ab iisdem veluti ineptiae

reiiciuntur.

Itaque non minus in Togata quam in Armata militia vis quaevis illico, & pro

Sus retundatur. Quare non obdormiat Iudex nec Minister neque super contumacia , neque Super audacia eorum qui eiusdem iussis, aut praeceptis minime obediunt; verum pro re nata aut mulctisi aut poenis, aut quomodocumque magis expedire videatur obtemperare eos cogat. Neque

mittatur illos quoque compeseere qui nimis audacter se gerunt , aut loquuntur quoad Principis Maiestatem , Regimen. Magistratus, Leges, Iura, atque Loca ubi eadem redduntur. Neque tolerandum est

quod in seriores Ministri se parum subiiciant Superioribus, quodque illi quorum

fidei Mandatorum quorumcumque eXec tio committitur illa exequi, aut renuant, aut omittant, aut disserant. Abstineatur quidem a nimia iussuum quantitate, aut rigore, ut diximus, sed postquam iussum est iam manus victas dare nisi gravissimis do Caussis neque decere, neque utilitati publicae esse potest sonSentaneum. Innumerae esse possunt Leges ad publicam bonum, atque tranquillitatem aus

69쪽

acquirendam, aut Servandam idoneae, Verum illas singillatim recensere operae premtium non est, Cum pro diversitate locorum , aut temporum ipsas quoque diver- Sas eme oporteat. Satis sit igitur tantum pro omnibus adducere celebrem illam Roma nam Uecem irorum a Cicerone relatam i)ri Salus populi suprema LeX eStO, ,, cui addi potest cuiuslibet proprietates , &iura inviolate esse Servanda .

De Auctoritate quae tribui solet Polli lae Ministris.1pSa rei natura nos monet huiusce modi Ministros debere omni illa auctoritate pollere qua opus est ut in Societate publica rectus servetur ordo ι utque Crumina impediantur; alias enim quies, atque tranquillitas obtineri a civibus non POSSet. Singulari igitur prudentia, atque SolertiRhaec ipsa prae caeteris curare debent. Videndum est primum ut suum quis que possideat quin ab ullius vi, aut fraude, aut machinatione spolietur 2 . Arce

70쪽

gntur ab omnibus vexationes , violentae exactiones, & similia. Litigantium animi

compmnantur, ita ut finis imponatur comtroversias, ne Grte praeter necessitatem

ad Forum civilem , aut ad criminalem e ducantur i).Cr; mina impedire est aliquid maxinium in societate. Uitantur enim damnagra, issima, quae in plures eorum quibus constituitur derivarent; fit ut minores numero sint infelices poenis amigendi , aut illis sanguine coniuncti, quorum detrimen- mentum nulla Lex umquam poterit omnino tollere , utque amoveatur a Pi incipum cordibus dolor puniendi , pravum a Civium mentibus exemplum , ac dedecus quod in illos ab exterarum gentium Ce sura dimanaret. Numquam violanda est hospitalitas, atque ius gentium 2 . Advenis igitur, aut Incolis , cuiuscumque sint Gentis, aut Rcligionis , Summa iustitia , aequitate , ac

i) Greg. IX. C. Iurgantium de Sentent. ω Re

iudic. D Iurgantium controversias celeri sententiaest, terminare aequitati convenit, & rigori. is ML

infra Cap. XI. 23 Cic. de me. 46. se Recte a Theophrasto est B laudata hospitalitas; est enim va Ide decorum vi, patere domos hominum illustrium illustribus ω hospitibus. π

SEARCH

MENU NAVIGATION