Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Comitis Mont. Defensio

sionem sanguinis; quod euenire tradunt etiam Dioscorides, Galenus, de

Actius,& medicus nesciat, aegrum ab eo serpente fuisse ictum,&occurrat profusioni sanguinis remedijs, quibus uti solitus est in profusione sanguinis a vulneribus proueniente; aut considerabit remediorum faculta tem,& sic indicatione curabit; aut ea adhibebit, quae alias est expertus sanguinis proiluuium curarc; & sic utetur obseruatione. Sum et uero indicationem a symptomate eo modo, quo scribitur a Galeno ia. Meth.

cap. i. Indicationem sumi a symptomatis. Quod si author hic suis decretis insistens,obijciat.Indicatio curandi sumitur a causis; at hic causa igno ta est, ergo indicatio locum non habet, Respodeo, symptoma illud cum ualde urgeat propter virium lapsum, subire locum causae,& ideo indic re sui remotionem; sicut facit etiam, quando causa nota cst. Quod vero allari de medicis Gnidijs, non satis percipio, quomodo analogismo pus e pulmonibus educerent; quae causa tunc esset ignota; & inter quae symptomata similitudo oriretur; id scio authorem hunc delectari plurimum

obscuritate,&apparentia aversari. Argenterius lib. 2. De Ois. Med. ca. u. ad imitationem huius authoris, quem Galenum esse credidit, introduxit & ipse hunc analogismum sic scribens. Verum in lib. De Opi. Sect.ubi diligentius, quam alibi usquam de indicationibus tractat, non omnia per' 'lindicationem, sed quaedam per obseruationem, alia uero per analogis ' ' mum inueniri docet.& ca.vltimo eius libri exemplum analogismi affert V hunc tu modum. Sic profecto quum hac nostra aetate grassari coepisset

morbus Gallicus, cuius naturam,& vim ob rei novitatem ignorabamus,' ' nec propria praesidia adhuc comperta essentitutissimum duximus, ca experiri, quae morbis ex humorum corruptione obortis,quibus hic simillimus esset, prodesse antea nouimus. quod genus auxilii non alia ratione,' quam ex similitudine aliorum affectuum, sine analogismo inuenimus. '' In his Argenterius specimen iudicij sui aiffert; cum asserat, hunc esse Galenum & in hoc lib. liligentius de indicationibus, quam usquam alibi tra- . ciasse, & vera dogmata Galeni repudiet, Galeno aduersantia exosculet. Ac sine quatenus pertinet ad remedia, quibus ab initio medici sunt usi

pro morbi Gallici curatione, censendum cst, ea temere, & inutiliter,nec indicatione, nec obseruatione, nec analog: sino, si datur analogismus,fuisse in ueta mer ad artem pertinuisse. Declarat id Galenus in lib. De Sec. c. r. loquens de transitu ad similia Empiricorum. Totus hic transitus, in '' qui viam ad inuentionem commonstrat, non tamen est adhuc ante cx-' ' perimentum inuentio sed cum id, quod sperabatur, in experimentum est '' perductum, tum id fide dignum est, ab ipsa nimirum eXperieti a compro' ' batum. Certum igitur cit,duas esse uias tantum inueniendorum co xx ferentium,

102쪽

ferentium irationem uidelicet, & experientiam. Dices, si conceditur Empiricis transitus ad similia, qui analogismus cst, cur non concedatur& Rationalibus ὸ Respo deo.Transitum ad similia esse partem quandam

experientiae, quae constat potissimum historia, obseruatione,&transitu ad similia .quare si co utatur Dogmaticus, victur laquam Empiricus, &utetur tanquam parte quadam experientiae. Dicat aliquis, Galcnum in lib. De Insor. Em p. c. a. admittit transitum adsimile rationalem; at hiccst analogismus. Respondeo, Galenum cum admittere,& alibi etiam,sed audi eius verba. Inter rationalcm, empiricumque transitum hoc interest,

quod ille ab indicantis rei n atura perspicuus redditur; hic scnsui inanifesta consectatur. Vide aperte in hoc transitu curationem iniri per indicationem.

odus scribendi durus, & inconcinnus huius authoris

fuit in causa, cur principium huius capitis interpretes no intellexerint; & ideo perperam Latinum fecerint, i & verbum in contrarium sensum acceperint quam ab ipso accipiatur. ex qua mala conuersione id - - consequitur, Vt quid uelit, diuinare non possis; quod ex recta conuersione facile deprehendetur, quam in studiosorum & Erasti gratiam apponam. sic itaque conuertendum. Confutaturum auic Empiricos duobus modis obseruationem in concursibus euertere oportet nam obseruatio facultatum communis; obseruatio autem symptOmatum illis propria ) caetera recte se habent. Duabus de causis locus hic

obscurus est;altera, quia rationem habuit suorum temporum latummodo, quibus quae scribebat notissima erant, ut antea quoque obseruauimus; altera proprio authoris vitio, non recte quae scribit proponentis, &distribuentis.Nam cum sibi proposuerit tria Empiricorum instra refellere, obseruatione historia, &trasitum ad similia, & hoc in capite incipiata refutatione Obseruationis, debebat prius explicare,quotuplex sit obseruatio; deinde eam apponere, quam confutat, in hunc sere modum. Cum duplex sit obseruatio,altera facultatum, quae communis est Empiricis,&Dogmaticis; altera in symptomatum syndrome, quae Empiricorum propria est,eain nunc confutamus.Confutat igitur obseruationem Empix,-corum in syndrome ymptomatum duobus modis, vel quod nullo mo

do fieri possit,uel si fieri concedatur,quod non sine rationis adminiculo fieri

s asssas

103쪽

Comitis Mont. Defensio

seri possit.hunc secundum modum tractat in hoc capite; priorem in capite subsequente. Haec annotare voluimus, ut lucem afferremus huic loco a nemine intellecto,& ostenderemus, quatum hic author in modo

scribendi a Galeno distet. Quod si quis desideret, quae in hoc cap. deinceps, & in sequenti traduntur, intelligere; discat, quae nain sit syndromesy mptomatum a Galeno in lib. De Plcia. & praesertim cap.9.

I quis mediocriter eruditus conserat caput hoc l . cum cap. io. Galeni De Infor. Empir. plane perspiciet, apertissima intcr hos duos authores dissidia. Videtur enim Galenus ex eo loco legisse quae hic scripta sunt, & refutasse.& quanquam alienum sit a meo proposito, cum ad exitum properem; discutiam tame argumenta, quae hic afferuntur contra Empiricorum historiam, eorumque uanitatem CX

Galeno demonstrabo. Et quoniam ut dixi author hic rationem habet tantummodo suorum temporum, quo fit, ut obscurus sit, explicabo prius ex Galeno, quae nam fuerit historia Empirica; deinde quomodo ea reiiciat; postremo quomodo defendenda sit. Quid sit historia ex Ga- , , leno facile percipitur, qui in lib. De Sec.c. 2.scribit, Empiricos cum in a- , liquo affectu aliquid adhibuerint, quod contulerit, atque id bis, ter,& se, , pius experti sint contulisse, inde theorema coniiciunt, quod artis parte, , existimant; ac cum multa huiusmodi theoremata coaceruarint, ex illis, , ars constituitur. haec coaceruatio vocatur ; quae nihil aliud. ,, est, quam memoria eorum, quae ipsi saepe conspexerint; eam etiam expe- , , rientiam vocant.Quod si totam hanc obseruationem enarrent ita,ut alij, , etiam inde discat, haec est historia.Hinc in lib. De Insor. Enap. loco ante, , citato varias de historia recusens opiniones, alios statuisse ait; historiam, , esse eorum, quae visa sunt,narrationem; alios eorum, quae euidenter appa, , rent; alios proprij obtutus. Has tamen opiniones re easdem esse censet,

, , licet verbis variae videantur. Et paulo post petit, ut sibi concedatur, quid , , quid scriptum est,historiam appellari. His positis, veniamus ad auth , , rem huc, qui antequam historiam reijciat, ait, duas ob causas Empiricos

, , historia uti, altera propter morbos, quorum nullum remedium fuerit ob , , seruallim; alteraexposita etiam a Galeno lib. De Insor. Em p. ca. 9. his verbis. historia propter artis mannitudinem necessaria nobis est. cum enim unus

104쪽

unus In vita reperire cuncta non possit, essicitur,ut quae ab uno non valemus, ea ab omnibus, qui ante nos fuerunt, scriptis eorum euoluendis perdiscamus. Atque haec fere communis omnium, qui artes conscribunt, ratio; ut idem annotauit in comento primi Aph. Quaerit deinde, nii quid historia sit praeteritorum,an praesentium, an futurorum; atque ut plurimum prsteritorum esse assirmat; unde & eam Empiricos ita definire ait, quod lit corum, quae saepe in eisdem sint experti,narratio. His costitutis, arguit contra historiam,& nititur demonstrare, eam inutilem,& superuacaneam cssi .Qusrit enim ab Empiricis, quomodo vera esse cognoscant, quae tradita sunt in eorum historijs,cum iudex nullus fuerit constitutus, cui ita esse iudicaueritὸ& ad haec tanta sit in scriptoribus diuersitas,ut de una atque cadem re saepe contraria scribantΘ Cu itaque nullus sit constitutus iudex, comparandum cst instrumentum aliquod, quo id iudiciusiati erit autem aut ratio, aut experiuntia.ratio non; quia eam ropudiant;

praeterea; quo unumquodque comprehenditur, eodem & iudicatur; ea autem experientia comprehensa esse a firmant; experientiae ergo iudicium committendum. At nonne inutilis, & superuacanea est historia, si iterum ad experientiam rcuocanda est Θ & quoniam historiae veritatem

dijudicadam esse Empirici statuebant a scriptoris authoritate, si no propter ambitionem, no propter nimium dogmatum amorem,nec propter

contentionem scripserit; si probum,& sapientem fuisse constiterit, hunc etiam modum multifariam vexat. Nam primum quis iudicabit, eum sine ambitione, sine dogmatum amore, ac sine cotentione scripsisse Θ Sed fac, talem fuisse;vetant ne haec, quin potuerit decipit' praeterea faciunt Empirici contra sua instituta; quia causam reddunt, cur historia vera sit; quare Dogmaticos imitatur: quod etiam sane perperam factu ut, quia Dogmatici rerum causas quaerunt; Empirici authoris ipsius. Praeterea cum a sapientia,& moribus iudicium sumunt, id etiam faciunt non recte. nam cuquaeratur iudicium historis, ipsi authoris iudicium afferunt; in quo id etiam peccant,quod fines suos transgrediutur . nam iudicare de moribus

ad philosoph's pertinet, non ad medicos. His friuolis, & inanibus argutiolis Empiricorum historiam repudiat, quae facile disijciuntur. Historia autem uera esse facile dijudicatur. Ac primum citis comproban-dς iudicium ait Galenus esse scriptorum consensum,& concordiam. Vnde cum macerem, gratia exempli, omnes,qui de eo scripser uno ore asserant, ventr m astringere, sides Illis adhibenda est cum de re apparente sermo sit. At hanc rationem iudicadi historiam damnat hic author; cum haec intcr scri prorcs concordia nulla sit.tantum enim abest, inquit, ut de una cademque re medici idem sentiant, ut contraria etiam Opinentur.

Quod

105쪽

Comitis Mont. Dese

Quod probat ex dissidio inter medicos descripto ab Hippocrate de Rati

Vic.Incipit autem contex. r3.additque dissidia, quae erant inter Hippo cratem, A pollonium,& Dexippum eius auditores, Pestrona, & Erasistratum, inepte, ut mihi quide videtur. Obijcit enim Empiricis, quod Empirici obij cere solet Dogmaticis; ut patet ex Celsi prosmio sic scribentis.

Contrahi, qui se Empiricos ab expericlia nominant, euidentes quidem, , causas, ut neccisarias amplectuntur, obscurarum vero causarum, I natu-

, , ratium actionum quaestionem ideo superuacaneam esse cotendunt, quo, , niam incomprehensibilis natura sit. Non posse vero comprehendi, pate, , re ex eorum, qui de his disputarunt, discordia . cum de ista re neque inter, , sapientiae professis res, neque inter ipsos medicos conueniat. Cur enim

, , potius aliquis Hippocrati credat, quam Herophilo ξ Cur huic potius, , , quam Asclepiadi ξ Nec solum in hoc inepte fecit,sed in eo etia, quia non

,, attulit discordiam inter Empiricos, quorum luc magnus erat numerus:

sed inter Dogmaticos; quod indicat, Empiricorum illorum veterum historias concordes & consentientes fuisse,& facilius oriri potuit haec concordia in historijs Empiricorum, quam in constitutionibus Dogmaticorum; cum eae sint de rebus apparentibus,ut ait Galenus eo in loco; illae ve, ν rode occultis. Alterum est, inquit Galenus,dignoscendae historiae ge-,ν nusaeumptum ex moribus scriptoris,&scientia, quam suis inscriptis prae, , fefert; quod tu ex multis eius libris intelliges, ut si Hippocratem , Ai γε dreamque compares, Hippocratem eruditissimum,veritatisque studio , , sissimum: Andream imperitissimum,temerarium,& ab Hippocratis pru', , dentia valde remotum comperies. Sed contra hoc iudicandi genus te' dunt authoris huius sophismata; quae facile re ij ciuntur.Vnde cum quae rit, an probitas,sapientia, & eruditio prohibeant, quin potuerit decipi Respondeo,prohibere quidem in rebus apparentibus; sed cum affuerix consensus etiam aliorum scriptorum eisdem dotibus praeditorum, auxnullos,aut paucos errores in huiusmodi historijs euenire posse, credendum cst. Cum vero eos taxat, quod contra leges suas causis reddant, quod historia vera sit, cum ad Dogmaticos latum pertineat causas quaerere, Respsi deo,hoc nihil audiri posse inscitius,& imperitius. Quis enim unquam negauit, Empiricos uti rationibus ductis ab apparentibus,& uidentibus e Vidimus antea ex Galeno eos uti epilogismo; Rationales vero analogismo. Rationes vero has epilogisticas esse certum est; ductet

enim sunt a communiter concessis. Sed quae sequuntur, aperte do claran COS, qui putant, huc authorem Galenum esse, alienos esse ab omni disciplina. Cum enim Empirici producunt scriptoris probitatem,&eruditionem; obijcit, id nou pertinere ad histori et iudicium, sed scriptoris,

106쪽

Aduersus Thom. Erast, inst

ris; quod si non perspicit mores optimos, & doctrinam exactam scriptoris valere ad authoritatem cius scriptis comparandam, nescio quid pe spicere possit. Tandem cum ob ij cit cos fines transilire, cum de scriptorum moribus loquuntur, quis risum teneat ac si unusquisqvo cx foce vulgi non cognoscat bonos,& malos, iustos,& iniustos, auaros,& prodigos; atque alias huiusmodi virtutes vitiaque . Exacita quidem tractatio de moribus spectat ad philosophos, sed de probitate,& improbitate huius, vel illius nusquisque potest, nedum medicus iudicium ferre. At nimis hic superstitiolus fuit; noluit enim quae ad artes pertinunt, ab alijs, quam a prostrijs artificibus percipi. Sed fatuitatem aliam pi aeterirc non possum. Ad confirmandum, quod concordiar scriptorum historiae standumst, cum de rebus apparcntibus scribant; aflarunt Empirici contra Dogmaticos illud argumentum; quemadmodum vos Dogmatici creditis, es. se insulam Crctam, etiamsi nunquam eam videritis, quia ita scriptum inuenitis apud historicos idem concorditer scribentes; cur non crcdamusci nos historicis nostris in unum conspirantibusὸ Ipse ita respondet, ut videatur abrogare historicis fidem. nam credimus, inquit, Creta csic, quia Cretens s ad nos nauigant,& nostri Cretam; quia amicos lia mus, qui inde od ii scribunt,& nos hinc ad illos;praeterea inter omnes conuenit Cretam csse. Hsc responsio innuit, si haec non adsint, quib.corto sciamus, eam insulam esse, fidem non esse habendam Straboni, Dionysio, Plinio, Melae,& reliquis scriptoribus; quo quid absurdius excogitari potestΘ Ω- M si haec valeat, destruetur rerum omnium Geographicarum cognitio. Quis nostrum Moluchas nauigauit, aut hospitio suo Moluchensem aliquem excepitὸ Quis illuc literas misit, aut inde accepit Vbi cst communis consensus, Moluchas intare, cum cx ccntum millibus unus vix fortasse carum nomen audiuerit ξ Quod si quis est consensus, ortus cst a consensu historiagraphorum Vicentinorum nostrorum, Hispanorum,& Lustanorum; illis igitur credendum est. At nonne illud etiam ridiculum sophisma est. Empirici asserunt quae comprehenduntur, aut sensu, aut signis comprehendi; at nec sensu, nec signis comprehcdunt Cretam; ergo Cretam esse nesciunt. Sed respodetur, Empiricos uti epilogi uno, ut ante ostendimus ex Galeno; epilogismus aut cst ratio sumpta a communiter concessis. Haec vero sunt non apparentia tantum,sed etiam cui leti a. Quare dicendum cst, eos comprehendere Cretam ex communiter concessis; sed ex historia potissimum id norunt. Aduertendum cst iterum authorem hunc in hoc cap diccre nos Dogmatici; quibus vel bis, duo declarat,& cum fuisse Dogmaticum,& Galenum non fuisse; quia Galenus sectas Omnes percepit,& ex omnibus collegit, quae scripsit, scd nulli se ad N dixit,

107쪽

Comitis Mont. Defensio

iligit ut testatur ipsemet. a. De Loc. ACcap. r. Quod si nunquina passus est. sic nomine scinde alicuius Vocari,ut testat lib. de Cog. & Cur.an.mor. cap. I. quis credat, ill uin se ipsum vocasse Dogmati cuin Θ

Agna in prima parte huius capitis est xonsiisso, atque inconcinnitas ab ignoratione distinguendi,&distribuendi proueni cns. Quaerit ab Empiricis in transitu a rcmedio ad remedium, utram similitudin ira intelligant, facultatum, an symptomatum, per facultatem capiens vim illam, qua remedia agunt, veluti astrictione in m cspilo, & cydonio; per symptomata qualitates reliquas mespili, &cydon ij vcluti odorem colorem, mollitiem, scabritiem, figuram, & reliquas conlii niles. Si similitudinem in facultatibus rcspondeant, veluti in astrictione, fatebuntur, se causas astrictionis quaercre per quas confercntia conferunt; at una cum facultate conferentium comprchenditur otia lardetium facultas cum hic persistere in Gemplo mcspili & cydon ijde-berct, emplum piperis apposuit. nam si comprehensum sit piper calcfaciendo prodesse, comprehensum etiam erit laedens in praesentia refrigeramio laedi re. Ex his inserre voluit ut puto) Sphinx nostra. Ergo hic curandi modus erit por indicationem, cum dictum sit cap. ij. indicationem essu comprc hcnsionem iuuantis simul cum comprehcnsione nocentis incidentem. Sed in modio huius sententiar,& piperis exemplum haec in t rijcit. lino uci h longius inquircndo progrediatur,ncccsse est ; nec solum, , indagent, utrum astringat, si quidem multa sunt, in quibu5 eadem astri ., gendi uis inest, nec tame id om cssiciunt vis quanama aeris astringit,& particulas etiam ri purgat. Si quis non admodum etiam attentc hcc confideret, animaduertc i, qui sequuntur, nulla in habere cum his consecutionem; scd esse superiorum concitisionem,& comprobationem;quod magnam parit confusionem obscuritatem,& in cocinnitalcm, quibus viiijs hunc authorem scatere deprchendet qui paulo attotius cum lcgrt. Si quis Galenum legat in lib. de Infor. p. ca.ij. inuenior quomodo huius authoris argum t lata aduersus transitum Empiricum consulari possint. Sequitur ca. i 8. de quo nihil dicaui, cum inferius de eo sit differcndum ἀ

108쪽

St in hoc cap. sententia, qtis omnibus prima facie pra clarissima vid cri potest. Causam morbi remedij ge. nus indicare, locum laesum, utendi remedijs modum presseribere, facultatcm remediorum me suram insinuare; veluti si multitudo sit causa,euacuationem indicat; que si in ventriculo sit ,vomitu evacuanda c st; si in intestinis inferioribus, per clysteria si in superioribus, pharmaco leniente per os ingesto.Si vero facultas valida sit, multum euacuandum, si imbecilla, parum,a ut nihil. Causa igitur genus presidij; locus utendi modii in; facultas mensuram indicat. At hic multa sunt Galeni decretis aduer D. Primum enim non causa tantum, sed morbus etiam, imo vel o primo, di prςcipue genus prssidii indicat; unde intemperies calida rcfrigerandum cste indicat: frigida calcfaciendum.deinde mensura remedij non indicatur a facultate,sed a causa,& a morbo. Si enim magna cst plenitudo, multum est evacuandurn, si ingens caliditas, multum rcfrigerandum . naquantum fger recessit a temperie ad calorem, tantundem est rcfrigerandus; ut docet verus Galcnus in Ar. Med. cap. 86. & 9. Meth. cap. i . ut ad temperiem suam redeat. Affectus itaque ipse & remedium, & remedij mensuram indicat,non facultas. haec cnim sui custodiam latum indicat. Quia vero remedia interdum huic custodis aduersantur, uel nimium euacuando vel nimium alterando, hinc fit, ut interdum ob facultates languidas remedia admouere non possimus, aut parcius admouer C cogamur, quam affectus praeter naturam exigat. Qua te si facultas mensuram indi cat, per accidens indicat. ipse etiam author cap. 2 r. asserit uires potius coua indicare, quam indicare.

Ffert hic summatim, qui superius late disseruit, ad explodendam obseruationem, historiam, & transitum ad simile; quae erant tria Empiricorum instrumcnta. unde in principio capitis sicqvcntis concludit, se Empiricorum decreta sustulisse. Atque binc colligitur pi scipuucius sconum esse, demonstrare Sectam Dogmaticam

109쪽

Comitis Mont. Defensio

esse optimam cum hactenus Empiricam euerterit,& mitim aggrediatur Methodicar euersione na. Hinc etiam patet, cum funditus arte Empi ricam destruere, quod tam n Galenus no fecit, sed cum in lib. De Sec. attulisset altercationes tantummodo inter Empiricos. & Dogmaticos, in fine cap . sic peroravit. Talia sunt,aliaque sex conta, de quibus Empirici Dog maticique inter se alicTcantur,cum tamen ij, qui uere,&recte in sua secta se exercuerunt, eandem ij idem a lectibus curationem adhibeant. Quinti faceret Galenus Empiricam disciplinam, patet ex eius lib. De Imfo .Empir.& alijs multis locis. Quod si quis curiosus, & plus otii naetiis, tu uia cgo sim, enitatur conuellere argumenta huius authoris contra obseruationem transitum ad similia, sicuti ego reieci argumenta eius aduersus historiam, id eum facile esse executurum, pro comperto habeo. Satis, superque me demonstrasse puto multis indiciorum g neribus, hunc authorem Galenum non csse. Quare sequentem discerta tionem contra Methodicos non attingam in qua adhuc mihi maior indiciorum copia suppeteret,quam hactenus factum sit. Verum quoniam opus in immensum ci csceret, & tardius exequerer, quae exorsus sum c5tra Erastum,unde ansam illi darcna mihi iterum obiiciendi pigritiam. &tarditatem in scribendo, disputationem illam omittam, cum praeserti in quaedam etiam ex illa parte ex lini naturus sim in Erasto retalendo dum nititur librum hunc Galeno ascribere, ex qua examinatione reliquorum

ctiam iudicium ferri poterit. Quod si quis plene cognoscere cupit, quantum in hae ctiam parte aut hor hic a Galcno sit alienus, adeat quae ille in lib. De Sec. Ad Introd. cap. 6. & vltimo,& in primis libris Meth di seripsit ad refellendas Methodicorum communitates, aliaque eorum scita: nagna enim discrimina in uouet, & Galenum paucis illis quidem argii mentis, sed a natura rei, & ab artis principijs petitis rem totam cui dentissime absoluere ; hunc vero innumcrabilibus argumentis dialectiscis.& interdum sophisticis obscuris sane, & perplexis icctqres distinere.

Sed ne omnino intactam eam partem praetermittam, perpendam quaedam cxcap. 28. quae uti facilius percipianturaiciendum est, cum cap. 26. duo sibi discutienda proponere: altenim nil quid communitates Methodicorum sint apparcntes, an non; alterum, nunquid confercns indicet . Primum quatuor capitibus absoluit. Secundum cap. 3 o. aggreditur. Quantum ad primum, cap. 2 5. demonstrat in univcrsum, communitates illas non es le apparentes; particulatim vero cap. et 7. Idem demonstrat de astrictione; a 8.& rς. defluxione. quam cum alijs argumentis proba siet, non esse apparentem, de quibus nihil agam, tandem confugit ad Dogmaticorum clarissimorum authoritatem .Qui non tantum non asserunt, - fluxionem

110쪽

siuxionem apparentem esse, sed cognitu dissicillimam esse pronuntiant:

Annotandum est aut m hic eum colli quationem usurpare pro quacunisque morbosa,& inutili fluxione: excretionem vero pro salutari, &vtili fluxione. Non reprehendo abusum hunc, siue licentiam fortasse Stoicam; sed assero, vium hunc alienissimum esse a Galeno, qui colliquationem συνταξιν ab co appellatam particularem quandam excretionem perniciosam esse asserit, non inutilium excrementorum, sed pinguedi- .nis,carnis, partiuin solidiorum.& viscerum ipsorum,ut declaratio.Meth. cap. vltimo,&a .Praesag. Comen. 28. Excretio vero appellata

tam de villi . quam de inutili ab eo sumitur . Dices, authorem hunc sequi antiquorum usum. Respondeo, Hippocratem unum omnium antiquissimum capere colli quationem in eo significatu, quo cam Galenus capit, ut patet 3. Epid. Sec. 3. partic. 66. & a. Praesag. 37. Dices eum sequi Erasistratum sic scribentem. Ἀ-0ἰ λα. . ,

litiνί- σιν, Mi ono . Quod Erasistratus sumat ἐκκρισιν pro critica, & , utili evacuatione indicant eius verba recitata a Galeno lib. De Atra Bil. cap. 8. quibus asserit, mulierem quandam urinam nigram cx- , creuille utiliter. Cum udro excretioni contraponat colliquationem, . , colliquationem pro quacunque noxia cuacuatione capiat, necesse

est. Respondeo, Galenum nunquam id facturum fuisse; si uero fecisset, lectorem huius abusus admonuisset. Hinc patet, quanta inueneratione habeat hic author Erasistratum , cum ab usu communi recedens cum sequatur ; quod adhuc planius indicat, cum asserit, Erasistratum, & Hippocratem de principatu contendere. Quod Galenus nunquam dixisset, cum Hippocratem passim non medicis tantum , sed philosophis Ompibus anteponat : Erasistratum frequentius, quam aliquem alium ex veteribus medicis, reprehendat, quod indicant libri De Facul. naturat. & De Dccr. Hippocr.&Plat.potissimum , ut omittam qu0s nominatim aduersus cum conscripsit. Testatur Galenus 8. De Decret. cap. s. Erasistratum contentionem contra Hippocratem. exercuisse, atque obcam causam a veritate recessi si c. Et hanc candem contentionem eum ad sibi pugnantia scribenda compulisse in lib. De Atta Bil. cap. q. Testatur etiam in lib. De S cc. Vcia. Aduersus Erasistratum cap. . Erasistratum, quibusdam videri Hippocrati parem, de quorum numero est hic author . Sed hoc ab omnibus eius sensibus semper fuit alienum, nisi dicas, verba

illa Galeni statim sequentia id indicare, ait enim; At Hippocrates ille Medicus te o Erasistrate nulla ex parte inferior . At

SEARCH

MENU NAVIGATION