Expositio exactissima, atque absolutissima identitatum, et distinctionum (quas formalitates vocant) M. Antonii Sirecti doct. Paris. secundum doctrinam doct. subtilis Scoti, ... Auctore R.P.F. Francisco Arretino ord. min de obser. ... Nunc primum in l

발행: 1606년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

phys.c. I .vult quod metaphysicus consideret ens in quantumens reduplicatiue, ergo omne ens est subiectum in metaphysica, consequens falsum, ergo antecedens; consequentia probatur,quia ab una de in quantum reduplicatiue, ad unam de omni tenet consequentia, ut homo in quantum animal

rationale est risibilis, ergo omnis homo est risibilis. Ad primam difficultatem dico, quod eo modo, quo quis est persecte metaphysicus, eo modo cognoscit subiectum

metaphysic. ae,δc cum metaphysicus versetur circa cogniti in nem valde uniuersalium, ideo cognoscit ens in quantumens demonstrando de eo passiones communes, & uniuersales:&cum dicitur, quod metaphysicus cognoscit ens in quatum ens; concedo scilicet, quod cognoscit illud, pro ut est subiectum in metaphysica: & cum infertur, quod ens inquantum ens, quod est subiectum in metaphysica, est obiectum adaequat una intellectus nostri, dico, quod hoc non est verum quo ad omnia, sed verum est quo ad hoc, quod sicut subiectiim metaphysicus est commune cnti reali, & praedicatur de omni ente reali in quid, vel saltem est praedicatum vni vocum, ut infra videbimus, ita ens quatenus ens, ut est obiectum intellemis;sed non est verum,quo ad hoc,scili cet

quod sicut quodlibet ens est obiectum intellectus, ita quodlibet ens obiectum in metaphysica, & ideo ly in quantum stat specificative: quando dicitur, quod ens in quantum ens est subiectum in metaphysica, sed quando dicitur, quod obiectum est intellectus, tenetur reduplicatiue, ita dissicultati huic primae respondet Ioannes de Vationis. Ad secundam dicit, quod aliqui Scotistae negant expositionem illam metaphysicae esse Scoti, sed isti habent respondere Scoto in II. dist. q. sent. quaest. 3. ad rationes pro Opinione ibi: Ad confirmationem adductam de 7. metaphy sices cap.de definitione, capitulum illud non videtur bene

exponi, sicut patet in expolitione, quam edidi super illud capitulum; haec Scotus: ergo videtur, quod illa expositio sit Scoti, hoc etiam dicit Scotus in 7. metaphysices quaest. I. in fine quaestionis ibi: Ad secundum quod illud exemplum per paragraphum seqnentem corrigitur, sicut exposui textum ; sed quicquid sit, dicit Ioannes, quod illa auctoritas non bene adducitur; quia non dicit ibi Doctor Subtilis, quod ens in quantum ens sit subiectum metaphysicae, accis

piendo

Ioannis.

Ad secundari cultate.

162쪽

piendo ly in quantum reduplicatiue, sed dicit, quod metu physica speculatur entia in quantum entia, de quod lyinquantum tenetur reduplicatiuE, dc hoc est verum, quia me taphysicus considerat omnia entia particularia sub ratione transcendenti, dc communi, dc non dicit, quod ens inquam intra Io . tum ens sit subiectum in metaphysica: haec de Uallonis, quς. non latis faciunt omnino: ideo pro intelligentia, quomodo ens,quatenus ens sit in metaphysica subiectum,& Obiectum Inquata,ut, adaequatum intellectus, obseruandum est primo, quod ly in t, aemu quantum Sc quaelibet dictio reduplicativa, potest teneri du-simib d chst pliciter, scilicet reduplicatiue, vel specificatiue; primo m0'nei s-δήμη do fit reduplicatio gratia causae, secundo modo gratia con Opsi it comitantiae; primo modo sumitur, quando illud, quod se re vi M quitur immediate reduplicationem, notatur esse causa sor

μοσνς ' malis, de praecita in haerentiae praedicati ad subiectum ue secun zς φ ' do modo sumitur,quando illud, quod sequitur reduplicatio

Q nem immediate accipitur tantum secundum suam rati nem sorinalem sine praecisione causalitatis inhaerentiae prae

dicati ad subiectum exemplum primi. Triangulus in quam tum triangulus habet tres: nam hic ly triangulus, qui sequi tur lyin quantum est sormalis ratio, dc praecisa inhaerentiae praedicati ad Iubiectum : nam forma specifica trianguli est formalis, dc praecisa ratio, quod habere tres insit triangulo,

quod est eius passio adaequata inhaerens sibi per se primo: exemplum secundi, homo in quantum homo est albus: hicly homo, qui sequitur ly in quantum, non est causa sormalis

inhaerentiae praedicati ad subiectum, alioquin omnis homo necessario esset albus; sed accipitur tantum secundum suam

rationem formalem sine illa praecisione causalitatis , ut sit sensus, homo in quantum homo, id est, illud quod est homo , est albus :listo enim modo ly in quantum solum specim Digresso in cat, dc non reduplicat subiectum. Obseruandum est securi'ptima de re' do, quod in qualibet reduplicativa est aliquod subiectum Optic truis principale,de aliquod praedicatum principale, de aliquod su icti J- - per quod cadat reduplicatio: ut homo in quantum animal, est sensibilis: homo est subiectum principale, de sensibile prς dicatum principale: quia subiectum, de praedicatum sunt in Propositione praeiacente,scilicet in ista, homo est sensibilis, quae est praeiacens dempta reduplicatione; sicut ista, homo currit, in qua non est dictio exclusiva, est praeiacens istius ex- clusiuae

163쪽

clusiuae tantum homo currit, illud autem super quod cadit reduplicatio, est animal. Obseruandum est tertio, quod re- duplicativa aliquando est astirmativa, aliquando negatiua , astarmativa, quando reduplicatio est aflirmata; negativa vero, quando reduplicatio est negata Obseruandum est qua to, quod reduplicatione existente astarmata, aliquando propositio est pure affirmativa, aliquando est negatiua: exemplum primi, homo in quantum homo est albus . exemplum secundi, homo in quantum homo non est albus: si redupliacatio sit astirmativa, &propositio pure amrmativa; aut fit

reduplicatio gratia concomitantiae, aut gratia causae, id est, aut reduplicatio tenetur specificatiue, aut reduplicatiue, de quoquo modo sit, est unum generale ad omnes tales, quod ad veritatem cuiuslibet requiruntur tres propositiones Verae, quae possunt exponentes vocari: primo requiritur veritas unius propositionis, in qua praedicatum principale praedicetur uniuersaliter de illo, super quod cadit reduplicatio: secundo, quod illud, super quod cadit reduplicatio, verisicetur de subiecto principali: tertio quod ptaedicatum princi pale verificetur de subiecto principali exempli gratia, ad hoc quod haec propositio sit vera, homo in quantum animal est sensibilis; requiritur veritas istarum trium propositionum , omne animal est sensibile, homo est animal, homo est senis bilis : dc quia omnes istae tres exponentes sunt verae,ideo ista est vera, homo in quantum animal est sensibilis; ista vero erit salsa, Sortes in quantum homo, est albus: quia ista est fabia, omnis homo est albus, licet istae sint verae, Sortes est hinino, de Sortes est albus. Vltra hoc obseruandum est, quod si fiat reduplicatio gratia concomitantiae, id est, si reduplicatio stat specificatiue, praeter veritatem trium propositionum praedictarum, requiritur veritas unius conditionalis, nimbrum, quod ab illo, super quod cadit reduplicatio ad praedicatum principale, sit bona consequentia, exempli gratia , ista non est vera,homo in quantum est musicus est grammaticus , dato quod omnis musicus sit grammaticus,quantumcunque tres propositiones praedictae sint, verae, videlicet hinmo est musicus, homo est grammaticus, de omnis musicus est grammaticus, de hoc,quia non sequitur, iste est muscus, ergo est gramaticus formali consequentia: Si autem fiat re- duilicatio gratia causae,tunc Praeter veritatem omnium Prs

164쪽

dictarum requiritur, quod illud, se per quod cadit redupt,catio, sit illud, cui prius competat principale praedicatum, quam subiecto principali, vel quod exprimat illud, ratione cuius predicatum principale alijs competat: exempli gratia, ista est simpliciter falsa; Sortes in quantum risibilis est sulceptibilis di lciplinae, si stat reduplicatio gratia causae, quamuis omnes istae propositiones sint verae, Sortes est risii bilis, Sortes est susceptibilis di lciplinae; omne risibile est susceptiuum

disciplinae, & si aliquod est risibile, illud est susceptiuum disciplinae, & ratio est; quia risibile non est illud, cui competat prius esse susceptiuum disciplinae, quam Sorti, nec risibile expresse, Sc distincte importat illud, ratione cuius in communi competat esse susceptiuum disciplinae, cuiusmodi est anima intellectiva; sed ista est vera Sortes in quantum est natura intellectualis est susceptiuus disciplinae: quia esse iii sceptiuum disciplinae prius naturae intellectuali, quam Sorti competit. De propositione autem negativa, in qua reduplicatio non negatur, obseruandum est, quod ad hoc, quod illa sit vera, requiritur, quod illud , super quod cadit reduplicatiorastirmetur de subiecto principali, &quod praedic, tum principale uniuersaliter negetur ab illo super quod cadit reduplicatio, S quod praedicatum principale negetur a

subiecto principali, dc ideo propositio ista, Anima in quantum est activa, non est passiva, est simpliciter falsa: quia licet ista sit vera, Anima est activa, ista est tamen falsa, nullum activum est pallivum. Et si fiat reduplicatio gratia con comitantiae prper praedictas propositiones, requiritur,quod ab illo, super quod cadit reduplicatio ad praedicatum principale, negative sit bona consequentia, ut in praeposito exemplo , est activa, ergo non est passiva. Si autem fiat reduplicatio gratia causae tunc praeter tres praedictas propositiones requiritur, quod praedicatum principale prius negetur ab ibio super quod cadit reduplicatio, quam a subiecto principali, vel ab illo, pro quo supponit subiectum principale,ut homo in quantum sensibile non est lapis, quod est praedicatum principale, negatur primo a sensibili,& per hoc ab homine, ex eo enim quod homo est sensibilis,non est lapis; & ex isto

patet, quod omnes tales sunt salsae, intellectus in quantum voluntas non intelligit, voluntas in quantum intellectus non vult, agens inquantum agens non Patitur, patiens in

165쪽

quantum patiens non agit: quia semper aliqua exponens estialia ; similiter Deus in quantum gubernatiuus non est creativus, sic de multis talibus, quam ni multae communiter

conceduntur, quamuis de virtute sermonis sint simpliciter falsae. Obseruandum est etiam, quod propositio, in qua re- duplicatio est negata, non est proprie propositio reduplicatim, sed reduplicatiuae contradictoria, unde contradictoria istius, anima in quantum activa est passiua, non est ista,Omnis anima in quantum activa non est passiua; quia utraque istarum est falsa ; sed ista est sua contradictoria, nulla ansema in quantum activa est passiua; Et aequi pollet isti: omnis anima non est passiua, in quantum activa, & ista habet multas causas veritatis; quia contradictoria cuiuscunque propositionis exponentis reduplicatiuam susticit ad verificandum

istam ; nulla anima in quantum activa est passiua: sumcit enim vel quod activum non sit passivum, vel quod nulla anima sit activa, vel quod nulla sit passiua; vel quod si fiat reduplicatio gratia concomitantiae, susticit quod consequentia non sit bona, est activum, ergo est passivum, si gratia causae, quod passivum non prius insit activo quam animae: quia haec est regula generalis, quod quandocunque aliqua pro Regula g

positio habet multas exponentes, vel multa refulsita ad ve- M si .ritatem ipsius, oppositum contradictoriae cuiuscnnque illorum susticit ad veritatem contradictoriae ipsius, & est eat saveritatis ipsius, eodem modo ad veritatem istius, nulla

anima in quantum activa est passiua, susticit vel quod aliquod activum non sit passivum, vel quod aliqua anima non sit passiua, vel quod nulla anima sit activa, vel quod ista consequentia non ut bona, est activum, ergo non est passivum: si fiat reduplicatio gratia concomitantiae, vel si fiat reduplicatio gratia causae, sussicit, quod passisam non prius nego tur ab activo, quam ab alio, pro quo anima supponit . Haec autem de propositione reduplicativa dixisse volumus , non solum pro huius disticultatis dissolutione,verum etiam ut completa de propositione reduplicativa notitia habea rur, ne si alias de huiusmodi propositionibus in expositio ne istius tractatus fieri sermo contigerit) per incognita procedatur . Obseruandum est postremo, quod multum reseri dicere ens in quantum ens est subiectum adaequatum metu

physicae, M obiectum adaequatum intellectus,& ens in quin I a tum

166쪽

Scotus.

Co N. R. P. F. Franc. Arret. Ord. Min. de Ol. tum ens est subiectum Metaphysicae,&obiectu intellectus: nam primae duae propositiones, si ly in quatum staret reduplicatiue, essent euidenter falsae; sequeretur . n. quod quodlibetens esset subiectum adaequatum Metaphysicae,&obiectunt adaequatum intellectus,quod est mani scite absurdu: re Ii quae vero duae etiam si ly in quantum teneatur reduplicatiue, sunt vers nam sequitur,quod quodlibet ens est subiectum in Metaphysica,quod utique verum est. na circa quodlibet ens versatur Metaphysicus, cum quodlibet ens consideretur in Me taphysica saltem sub ratione entis, S quod quodlibet ens est obiectum intellectus,quod etiam est verum, id sic patet,quomodo in ta clara luce hallucinatus sit Ioan . de Uallonis.Cocedimus ergo,quod ens in quantum ens est Ilibiecta in Metaphysica,ut ly in quantu tenetur reduplicative,ut docet optime Doct. Subt.b quod est obiectum intellectus, ut docet hic Author in litera: neque dissimilitudo illa quam hic apponit ιoannes in est necessaria,ut clare patet ex lii perius dictis. Cuiri' autem insertur, si ens quatenus ens est obicchum intellectus, ergo Deus naturaliter potest cognosci quia potentia habens pro obiecto adaequato S c. Dico quod duplex est obiectum naturale potentiae, alterum ad quod potentia naturaliter inclinatur, Malterum ad quod potentia ex suis naturalibus potest attingere: maior est vera de obiecto secundo modo accepto, sed tunc minor est salia; primo vero modo maior est falsa, & minor vera, S sic patet ad difficultatem Wisi redis. Quantum ad quartum principale, scilicet , quomodo ens dicari, G ὸς cominu ne enti simpliciter, de secundum quid dicatur de eis se isto vi uni uoce, Vel ad ea sit uni uocia in praedicatum, obseruandum pridiearum est, quod non iidem Vni uoce praedicari esse uni vocum,alde LUM .Pr.edicatum: nam illud est uni vocum praedicatum, cuius co- ceptus est in se unus loquendo de conceptu obiectivo, muItipliciter enim accipitur conceptus, ut in ista diffusius dic tur, scilicet pro acta intelligendi,qui conceptus vocatur sormalis, & est ille,quo aliquid concipitur ; pro obiecto concepto ,&iste appellatur conceptus Obiectivus pro quanto est illud quod a potantia concipitur, unde omne illud, quod Rotest habere aliquam unam rationem apud intellectum ipsum mouente in , aut terminantem, habet conceptum per

se unum, qui conceptus idem est apud omnes solum nomine, s eu voce talem conceptum significante variata: nam ut docet

167쪽

docet Aristoteles primo perhi ermenias , conceptus i jdem AH Meler. sunt apud omnes, quicquid sit de nominibus, seu vocibus importantibus, vel significant ibus; & isto modo lapis reprς

sentatus per speciem intelligibilem, quatenus mouet, aut terminat intellectum , dicitur concestus . Et quoties cunque talis conceptus est in se unus, S praedicatur de pluribus sub uno nomine significante illum conceptum , est praedicatum univocum ad illa, sud de illis praedicetur quid ditatiue, siue denominatiue , & ita album, cum dicat unum per se conceptum, puta albedinem. nam album significat albedinem , licet connotet subiectit in ) est viribuocum praedicatum ad lapidem, & ad lignum : illud igitur appellatur praedicatum uni vocum tantum , quod dicit conceptum in se unum, secundum quem dicitur de pluribus , sed ille conceptus non includitur quidditatiue in conceptu subiecti: per oppofitum autem illud dicitur aequium cum praedicatum, quod praedicatur de pluribus secundum

vocis unitatem , sed non secundum Vnitatem conceptus, Ut Canis. Uniuocum vero univoce dictum, siue uni uoce praedicari,est quando praedicatum dicit unum per se conceptum&cum hoc ille conceptus includitur in ratione subiecti, de quo dicitur, eo modo, quo animal univoch praedicatur de homine, & leone; nam conceptus siFnificatus per hanc vincem , animal, includitur quidditatiue in homine, & leone: ex quo sequitur, quod non est inconueniens, quod aliquod

praedicatum dicatur univocum, licet uni uoce non praedicetur; sicut denominatiuum non praedicatur Vniuoce: quia ratio praedicati non includitur in ratione subiecti, Sc estvni-uocum praedicatum, cum praedicetur secundum nomen, dc rationem de subiecto, de quo magis infra. Hoc autem sic

potest declarari: sicut enim aliud est praedicatum esse quid, α aliud praedicari in quid: nam in omni genere est inuenis re quid ex primo Topicorum cap. 7. & tamen non quodlibet cuiuslibet generis praedicatur in quid de quocunque, sed solum de suo per se inferiori, in quo essentialiter includitur: ita in proposito potest dici, quod aliud est esse ρniuocum praedicatum, & aliud uni uoce praedicari: nam sumendo prς dicari univoce, prout supra expositum est, album non praedicatur uim uoce de lapide,& ligno, nec uniuersaliter quoscunque accidens de subiecto, siue sit accidens proprium, si . Vi I 3 uecor

168쪽

ue commune, nec insurius demo superiori, ne genus dedisseretitia, nec diffbi elucide genere, nec modus intrinse cus de eo cuius est modus, ted solum conceptus quiddit tiuus, S qiralitatui S pertinentes ad primum modum di icendi per se,& hoc ei luod dicit Author in tequenti te Xtu. .

Ro quo ea notandum quod secundum Scotum g Z. primi ut. 3.H M. I . em lem qu est. I. Disserentia est inter esse et Duocum praedicatum, sunt

Vore Iraedicari. stauiuocum emna praedicatur mutuersaliter, quando conreptus illius, quod pr.edicatur, es in se unus ex uatura res, sit sit: res strem e intentionis hoc

modo assum'Jctum g ligno, uest lapide e I praedicatum

ymuo um, CP vut uerstiter omnis praedicatio accidentis

de si iecta, , per oppositum, illud dicitur aequivocum, quod ἐν scatur non secundion unitatem conceptus, in

tur , qu9rum nova n enl commune , , ratio sib iantia, G c. aequiust a vero quorum nomen est commuite, mirati ubstantiae nou e ὶ eadem : modo habere eandem rationem , m n Ma habere eandem rationem , cum sint contradictorιa, nullo modo me tum compati queunt ό ex quo infero , qu d omne analogum mel ea .equi sum ;mel viiii cu m. Vniuoce vero praedatari e l,quando ratio, seu desultio pr.edicati includitur in ratione, seu de

finitione sibi cti , m hoc lividitatiue sic: quod non prae A. in m actum de lapide, nec iniuersanteir, ut quo Limnque accidens, siue proprium, siue commune, uecit

169쪽

mi disserentia de genere , nec ut modus inrisinsecus' de

eo, cuIus est modus intriast cus, jed et bolus conceptu quidditatiuus, oe qualitativus pertinentes aes primn Mincidi dicendu per se, Iraedicantur.

Aeclitera; ex his quae dictas i supra, satis est decla ta tamen quia nuitan dil distinctio de praedicato mi UUEM , & vni uoce praedicari ab aduectarijs molestatur; idesi Ce videndum est , an huiusinodi distinctio sit peripatetica, 'quod utique clarissime apparebit, si videantur ea, quaei i- QT bis dii bit Aristoteles primo Topic.cap. 7.ubi inquit. Vnumquod dicitisse.

que enim tabum siue idem de eodem dicatur, siue genus do hoc, quid est significat. idest Praedisatucvniuoce . quando autem de alio non quid est fignificat, id est non praedicatur univoce, sed quantum, aut quale, aut aliquid aliorum praHdicamentorum, idest, est uni vocum praedicatum. sed hoc apertius patet ex thrs, quae scribieArristoteles in praedicamemtis, cap.de substantia,ubi inquit. In aliquibus autem nomen quidem nihil prohibet praedicari aliquando de subiecto ι r tionem vero impossibile est , ut album cum in subiecto steorpore, praedicabitur de subiecto: dicituri enim corpus es hum, ratio vero albi nunquam praedicabitur de subiecto,ec ce praedicatum uni vocum: album namque est praedicatum vniuocum , cum dicat unum conceptum dictum de corpo re, non tamen univoce, quia ratio albi non est ratio corporis: unde dicit,rationem vero impossibile est praedicarii: praedicatum vero univocum vni uoce, ponit ibi:Manifestum autem, quod eorum, quae dei lecto dicuntur, necesse est nomen , de rationem de subiecto praedicari , Sc exemplificans, inquit, ut homo de iubiecto aliquo homine praedicatui, quod intelligi nequit,nisi de praedicatione univoca Vnavo . Sed contra ea, quae dicit Auctor in hac literasant aliquae inr dissaetitia sstantiae . . UPrima contra id, quod dicit quod ens, ut est stibicebanali ait Ammis Metaphysica, de obiecturn nostri intellectus, dicitur unium insitora.

170쪽

d. ia

datur super

Comm. R. P. F. Fruine. Arret. Ord. Min. de Obs

cede ente simpliciter, & de ente secundum quid: nam Sc tu S 29. disto. I. habet, quod illi, quod est simpliciter tale, M illi, quod est secundum quid tale; nihil est univocii, ergo ens non erit viriuocum enti simpliciter& enti secun dum quid. EPraeterea, si ens, ut sic, predicatur simpliciter, M secundum quid, conceptus entis, ut sic, communis, esset supremus conceptus, quod est falsum; falsitas consequentis probatur : quia plus conuenit ens, & unum, quam ens, & nihil, sedens, & unum sunt extra intellectum, ergo possunt fundare Conuenientiam,& cum fundamenta sint realia,ista conuenientia erit realis, & erit super ens; & unum, & de quo libet praedicabitur, sicut ens.

Ad primam dico, quod Doctor Subtilis a p. dist. I. inquit, quod principium non dicitur uni uoce de principio essentialiter, motionaliter, siue personaliter sumpto, loquendo de relatione, quae per se significatur hoc nomine principi ui& ratio eius est: quia plincipium essentialiter iii mptum, non dicit, nisi relationem rationis: quia non est realis relatio Dei ad creaturam; principium autem notionaliter, seu personaliter dicit relationem realem; relationi autem reati, & rationis non est aliquid commune: quia et,quod est secundum quid tale, idest, ens rationis; de ei, quod est simpliciter tale, idest ens reale, non est commune uni uocu m: relatio autem realis est simpliciter relatio, & relatio rationis est shcundum quid relatio: quia sicut esse in ratione, est esse secundum quid, ita referri secundum rationem, siue comparari a ratione est reserti, aut comparari secundum quid. h

Doctor Subtilis ibi: ex quibus patet, quod alio modo accipitur ens secundum quid a Doctore Subtili in primo dis 3 p. alio modo ab Auctore hic inlitera: nam Auctor accipit enssecundum quid pro illo quod habet esse in potentia obiectiva, quod utique ens est reale, licet diminutum, & ut sic, bone enti simpliciter, & secundum quid, cns est uni cum: Doctor autem Subtilis accipit ens secundum quid pro emerationis, itaque modo verum est, quod enti simpliciter, Msecundum quid nihil est uni uoce dictum. Ad secundum dico, quod non datur conuenientia realis super ens, M virum : quia ab uno, & ente nihil reale abstrahitur: nam abstractio realis conceptus fit vel a duabus rebus

SEARCH

MENU NAVIGATION