Expositio exactissima, atque absolutissima identitatum, et distinctionum (quas formalitates vocant) M. Antonii Sirecti doct. Paris. secundum doctrinam doct. subtilis Scoti, ... Auctore R.P.F. Francisco Arretino ord. min de obser. ... Nunc primum in l

발행: 1606년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

posita ex ente,& carentia,&c.sit in se ens quantu δία Sc ideo Doctor subtilis limitatEloquitur, quod omnis creatura sit sic coposita: nam omnis creatura,quae est per se terminus creationis, est ens quantu, Sc hoc loquendo de creatura siue proprie , siue generaliter . Ex his respondeo ad argumentum , de dico, quod paternitas diuina non est sic composta, quia in te non est ens quantum; licet enim in quantum ens absolute non repugnet sibi infinitas, ut gradus intrinsecus, Sc ut

paternitas careat tali infinitate, tamen non dicitur componi ex ente, 6c tali carentia, cum paternitas non dicat entitatem

positivam quantam. Dico secundo, quod dictum Doctoris subtilis potest sic exponi, scilicet,quod omne ens est compositum, quod includit entitatem positivam , dc carentiam Ulterioris perfectionis, quod hoc cst verum, si entitas illa positiva non sit in se infinita , nec alteri entitati infinita: ide realiter. In proposito, paternitas diuina, quamuis non dicat entitatem formali ter infinitam, dicit tamen entitatem realiter infinitam, M sic etiam in quantum ens:non est incapax ulterioris persectionis. Vel dicatur, quod Scotus loquitur de ente finito quanto , &haec de compositione Angelorum: expositivo,&priuatilio. Huic compositioni accedit compositio alia, quae dicitur ex actu, dc potentia obiectiva: quid sit potentia obiectiva,&actus eius oppositus, satis explicatum est supra. Illud enim diximus esse in potentia obiectiva,quod non est,& potest esstiactum vero terminantem huiusmodi potentiam diximus esse actu existentiae actualis: Vnde ex his videtur sequi,quod

cum potentia Obiectiva,& actus ei oppositus repugnet accedente enim actu actualis existentiae, potentia obiectiva recedit, quod nihil componitur ex potentia obiectiva,& actu terminante potentiam; quomodo ergo haec compositio audie-da est 3 Paulus Scriptor, Lychetus in primo dist. 8.quin. a. dicunt, quCd omnis creatura est composita ex propria entitate, de potentia obiectiva eiusdem rationis, quod sic exponunt, id est nulla creatura est necessaria ab aeterno, ideo est possibilis fieri antequam fiat;& tunc illa potentia, &a scius dicuntur Componere ipsam : quae expositio videtur repugnare dictis Doctoris subtilis in a. dist. I. quaest.2. respondendo ad argumenta Henrici in fine quaestionis ibi. Ista ta-mcn rati non valet: quia compositio non est ex potentia

Paulus scri

ptor.

232쪽

obiectiva, de actu terminante, sed aIlo modo est ipsa comporitaretus. sitio, sicut dictum est8. distin. r. quaest. a. Tata retus in primo dist. 8. quaest. 2. dicir, quod duplex est potentia obiectiva, una

qua aliquod non est, de potest esse; altera, qua aliquid potest

non esse,& est, de sic dicit,*iod sumtur potentia obiectiva, quando dicitur, quod omnis creatura est composita ex actu, dc potentia obiectiva, id est, ex entitate qua est,& ex poten tia obiectiva, qua potest non esse, quae est satis apparens e Vigerius. positio. Uigerius vero,&Bargius dicunt cum Gratiano in Bargius. ubi supra, quod creatura componitur ex actu entitativo,qui Gratianus. actus entitatiuus non est eas per essentiam,sed per participation em, Zc ita Caret aliquo gradu entis : nam solus Deus in cludit ens, cum omni gradu perfectionis, & ut sic creatura componitur ex Cnte, M priuatione talis gradus entis, & om ne tale ens est contingens,& ita potest esse terminus potentiae obiectivae, M appellari en s in potentia obiectiva, & tale est omne ens creatum compositum ex actu entitatiuo finibto, Sc ita contingenti, per consequens possibile produci ab aliquo agente, ratione cuius potentia obiectivam includit. Dillarunt tamen Bargius, de Uigerius a Gratiano,&Tatar to : quia Gratianus ut est citur ex sua litera) dicit, rem com- at , a poni ex actu, M potentia obiectiva praeterita, Tataretus ex Mn ctu, M potentia obiectiva futura, Bargius vero, dc Uigerius V ii. tex actu, dc potenti a obiectiva prauenti, quod Bargius sic doli. ala in clarat siti ego habeo caliditatem ut quatuor, ita quod num, quam in gradu intensiori eam habebo,tunc habeo composi-xionem ex actu illorum, & potentia obiectiva aliorum quae-tuor, quos nunquam habebo,& ita dicit,quod ego sum com. positus ex actu entitatis, quam habeo, dc carentia illius grodus emitatis, quam non habebo , respectu cuius tum in po

tentia obiectiva. trici D I

C radam. Sed haec expositio Bargit meo quidem iudicio peccat,an . dupliciter 2 pruno, quia sis exponendo,non ponit discrimen inter compositionei ex positivo, dc privativo, Sc compositionem exacta, de potentia; quae tamen compositiones diseserunt ex Dactore lubtili dist. 8. I.quaest. 2. Peccat secundo: quia illi gradus entitatis, quibus ego careo, non possunt dici esse in potentia obiectiva: quod ostendo. Accipio enim Kreatu ram supremam possibilem creari,certinia est, quod est

αomposita actu potentia obiectiva Per Scotum, ergo si vera

233쪽

si vera est expositio Bassiij, est composita ex entitate, δί priuatione gradus entitatis, ad quem est in potentia Obiectiva;

gradus autem, quo suprema creatura caret, est gradus entitatis infinitς qui enti non repugnat, ergo si ad illum gradum est in potentia obiectiva, ille gradus erit sibi possib iis communicari : probo, quia illud est in potentia obiectiva, quod non est, de potest esse,ergo a simili,illud est in potentia obiectiva ad aliquod, quod non habet ipsum, S potest illud habere, quod tamen in proposito apparet manifeste falsum. Et si

dicatur, quod Angelo, quatenus en non repugnat infinitas, concedo & ideo est compositus ex positivo, S priuatiuo: nego tamen quod ille gradus infinitatis possit esse obiectium alicuius potentiae respectu Angeli, quod tamen requiritur ad hoc,quod aliquid dicatur esse in potetia obiectiva. Quomodo ergo erit huiusmodi composito 3 Eo modo,quo ex-- ponunt Paulus Scriptor,&Lychetus: exponendo tamen e rum positionem sic,scilicet accipiendo creaturam in cile cognito, in quo esse cognito sundatur esse possibile, quod respicit potentiam productivam, dc ut sic componitur ex actii, quo est ens cognitum actu, S potentia obiectiva respectu esse simpliciter; ita quod quailibet creatura antequam producatur , est a stu ens cognitum ,-est possibilis produci adesse simpliciter, & ita componitur ex suo actia cognito,quo formaliter est ens cognitum, de potentia obiectiva ad esse ingelisunt sinplici ter: nam creatu ra, quae habet esse cognitum, est in mnsiti Potentia obiectiva ad esse simpliciter. substantia et ι Sequitur tertia compositio, qua Angeli dicuntur compo- sic Melire ni ex substantia, de accidente, id est, ex sua substantia, intellectione, & volitione, quae sunt accidentia secundum Theo. Ust δηγμlogos veritatem, sed secundum Philosophos aliter esset dicendum, ipsi enim tenent, quod intellectio Angeli sit sua substantia. Sed dubitatur, An naturaliter possit probari An- . .gelos esse compositos ex substantia, oc accidente i Ad hanc difficultate respondet Antonius Trombeta quod sic, & prinbat tribus rationibus Din. subtilis 8. dist. I. quaest a. & prima se est talis. Si intellectio secundae intelligentiae esset sua substan etitia, intelligentia esset formaliter beata se ipsa,consequen est in phia, isalsum, ergo & antecedens; consequentia probatur: quia se intestistione cundum Philosophum quaelibet intelligentia est sormaliter Ahoui se beata sua intellectione, qua intelligit Persectissimum Obie' accidens.

234쪽

ctum, si ergo intellectio sua est sua substantia, seipsa beatificabitur. falsitas consequentis patet,quia beatificatur in peri sectissimo. Secunda ratio est talis: Quaelibet intelligentia potest infinita intelligere: quia intellectus est totius entis,oc secundum totum entis ambitum : sed intelligibilia pollunt ei Ie infinita, ergo de sua intellectio, si sit suaiubstantia, erit infinita; consequentia probatur : nam intellectio si est sua substantia, cum sua substantia sit unica, Sc intellectio erit via,ca respectu omnium intelligibilium, sed intellectio, quae est infinitorum intelligibilium, est infinita, ergo quaelibet intelligentia erit formaliter infinita, falsa conclusio, ergo aliqua praemis arum; non minor, quia duae intellectiones respectu duorum intelligibilium distincte,& perfecte sunt duae persoctiones , ergo unica intellectio, quae est istorum duorum intelligibilium aeque persecth, dedistincte, ac si elliant duae ii tellectiones distincte continet illas duas pei sectiones, & ita

unica, quae continet tres intellectiones adhuc continet tres Peri ectiones, ergo unaquae continet infinitas intellectiones

continet infinitas perfectiones: quia ubi pluralitas arguit maiorem persectionem, quam paucitas, ibi infinitas arguit imfinitatem ; sed sic est in proposito; sequitur ergo, quod maior sit falsa, scilicet quod intellectio Angeli sit sua iubstalia. Tertia ratio est ista. Dato quod intellectio Angeli sit sua su stantia, sequitur,quod eius intcllectio ab aliquo Obiecto non dependet,nisi a quo suum esse dependet, de ita nital in serius se, nec etiam se posset intelligere in genere proprio,sed tantum in obiecto superiori motiue; imo nihil potest secunda intelligentia intelligere nisi in prima intelligentia: relinquitur ergo, quod Angeli sunt compositi ex substantia, de accidente, id est,ex sua substantia, & intellectione, quae in eis est accidens quadruplex, itaque est in Angelis compositio , scilicet ex genere, dc disserentia, ex positivo, dc privativo, exactu, dc potentia obiectiva, ex substantia, de accidente; sed ruod sint compositi ex materia, & forma physice loqueno, falsum est. Et ad auctoritatem Boetij, & D. Augustini dicitur, quod ipsi fuerunt illius opinionis: quandoquidem D. Augustinus, de Boetius in rebus physicis merunt Platoni- civi ideo in hac positione, sicut S in multis alijs secuti sunt Platonem. Et Antonius Andreas dicit, quod his in locis, in quibus Platonice sunt locuti D. August. de Boet. non est eis

235쪽

assentiendum, cum eorum positiones, in quibus imitantur Platonem, sint aliquae contra fidem , SI contra Aristotelem ex prcssie. Sed quomodo Anima est composita 3 non enim videtur iactuma quo quod sit compossita ex realitate,&realitate: quia tunc esset modo compodi recte in genere,quod esset 1alium s quia tunc esset species, sita sit. 5 non pars speciei. . Dico primo,quod anima, sicut quaelibet creatura, est composita ex actu,& carentia alicuius entitatis, id est cx positivo, quadruplici dc priuatiuo, id ex actu, & potentia Obiectiva. composti Dico secundo, quod anima est composita ex substantia,& ne comm accidente, i. ex sua iubilatia,&sua intellectione, bc Volitione. t. . Dico tertio,quod anima est composita ex realitate,& realitate, nec sequitur ex hoc, quod sit in genere directe: quia realitates, quae sunt in anima, accipiuntur communiter, Mnon ut sitiar genus, & differentia, sed ut sunt duae sormali tates , quae ab intellectu possunt distincte concipi, ut rationa- litas est constituta,&habet duas sor malitates, ut docet Do- ctor subtilis in primo dist. 3. quaest. 3. imo vocat constituen- tia rationalitatem realitates, de tamen rationalitas non est' directe in praedicamento ; ita a simili, vult, quod illa sorma, a qua sumitur rationale,ut est anima, sit consti tuta ex duabus a realitatibus, id est formalitatibus, quae non se habent ut genus, S differentia; sic formalitates, ocrealitates disterentia: inon se habent ut genus,& dissurentia, SI nullum illorum est in praedicamento per se, scilicet nec anima, nec rationale . . , Dico quarto, quod anima non est composiata CX materia, i& forma. sicut nec Angelus. t

T E X T V S. QVario modo aliquid dicitur simplex: quia non ea

mixtum, T rarium secundum eteritatem quatuor elementa, licet sint composita ex materia,Oforma,

sunt tamen simplicia, id est, non mixta, istisimplicitati

yponitur mixtum: ex praedictis patet: quod ex quatuor

modis iam dictis potest aliquid dici compositum, vel con

pitutum, ut patet consideranti. COM

236쪽

DMisces D RO intelligentia huius literae sunt aliqua obseruanda,pri

Philose iὰ -- Obsel uandum est, quod de coelo sui docet Doctor Theblbstis A lubulis in a. distin. i .) aliter dicendum est secundum viam quente de , Arist. 5 Averrois, dc aliter secundum viam Theologorum. estis. Philosophus enim diceret, quod in coelo non est composi-

LmMA tio ex materia, dc sorma, ut patet primo de coelo, ubi probat, dum Philo Cςlum essὰ ingenerabile, bc incorruptibile,sed esse essentiam mi non est simplicem: nam,ut ait Aristoteles 3. Metaphysices, non om consuli ex nis rei est materia, sed quorum inest generatio, & transmu- materia, O tatio ab inuicem ,haec habent materiam. sed loquendo secunforma. dum Theologos, dicendum est, quod corpus coelcste est ve-mia sicun- re compositum ex materia, S forma; sic enim exponunt ii dum Theolo lud Genes. In principio creauit Deus coelum, scilicet Empy'gos est Gm- reum plenum Angelis, Sc terram, id est materia i nsormem, positu uia quantum est de se eiusdem rationis in omnibus/hoc est,reria, oeso quod vult dicere Auctor quando dicit, sicut coelum, secun ma , dum veritatem scilicet Theologiae: quia secundum Philoso- rhum coelum non est compositum ex materia, S forma. Dubium Sed hic est unu dubium . quomodo coelum sit incorruptinuo modo es bile, si habet materia eiusdem rationis cu istis inserioribus 3 luis es ineor Respondetur,quod coelum, simpliciter loquendo, est corruptibile. ruptibile, cum habeat materiam, qua potest esse,& non esse: F ponso. Vnde Theologi habent discordare a Philosophis in hac propositione, qua dicunt coelum esse incorruptibilem necessarium, licet autem coelum sit simpliciter corruptibile; tecum dum quid tamen est incorruptibile ; quod patet auctoritate Damasi Damasceni dicentis, quod coelum de te est corruptibile, tymi. men voluntate Dei est incorruptibile, quia illud Deus non

vult corrumpere,sed perpetuo conseruare; posset etiam hoc ratione probari: tum quia coelum non habct contrarium a gens, potens vincere eius sormam: tum quia sorma coeli est alterius rationis a sormis elementorum; S ideo coctum non est capax contrariarum qualitatum, Jc exinde non est corruptibile, nec alterabile per materiam: c tum namque nec est calidum, nec frigidum , nec humidum, nec siccum formaliter: tales enim impressiones non sunt formaliter in corporibus celestibus ; sed virtualiter, sicut Sol dicitur calidus: quia

causat

237쪽

cantat in istis inferioribus calorem; S similiter Saturnus di- . citur frigidus, & Luna humida virtualiter, ut patet in planilunio et tunc enim mare est plenum, S cum Luna est inde cremento sui luminis, mare decrescit;& cum fuerit diminutum , iterum incipit augeri, sic, quod in novilunio rursus plenum esticitur. Secundo obseruandum est, quod mixtum non dicitur cor e lutatum, positius elemento: eo quia in mixto sint plures entitates, qu-odod quam in elemento, vel quod ipsa elementa remaneant in ratur elem mixto: nam sicut in elemento simplici sunt solum tres enti' to compo tales, scilicet entitas materiae, enistas sormae, & cntitas ele tius menti resultans ex unione materiae, & fornaae 3 ita de in mixto sunt solum tres entitates; prima est entitas materiae fecunda est entitas formae substantialis ipsius mixti ; tertia est. entitas resultans ex ipsiis, quae mixtum appellatur Tertio obseruandum est, quod in mixtione quinque con In mixtione currunt, primum miscibilium approximatio, seu unio, secun quinque coradum eorum proportio, ita scilicet, quod sic sint proportio- currunt. nata, quod unum alterum conuertere nequeat in sui natura, seu substantiam: tertium est alteratio miscibilium; ita quod unum sic in allicru agat, SI E conuerso,quod corrumpat quatitates alterabiles,& e contra quartuna est eorum corruptio, ita quod de emitate unius elementi nihil remaneat, nisi tota materia: quintum est couersio eorum in tertiam entitatem, scilicet in entitatem mixti. Ex his sequitur, primo, quod inmixto composito ex elementis solum remanet de entitate elementi prima entitas,quae est materia: secundo, quod sorma substantialis elementi no remanet realiter in mixto quia illa debet corrumpi: tertio, quod in mixto non remanet entitas totius elementi, cum no remaneat forma substantialis: quarto, quod mixtum est ita simplex simplicitate reali,& entitativa, sicut elementum: patet, quia sicut elementum dicitentitatem tertiam result tem ex unione unius sormae substantialis cu materia; iam mixtum dicit entitatem tertia rosultante ex unione unius simplicis fornaae mixti cu mat*ria.

Obseruandum est quarto, quod mixtio solet capi tripli- Mixtis fluciter, primo pro aggregatione, M iuxtapositione miscibi- tripliciter s. lium, sicut cst mixtio unius lanae cum alia lana: s undo pr0 mi. alteratione milcibilium cum remotione formarum substantialium,&continuatione materiarum eorudem: tertio pro

238쪽

generatione mixti praesupponente mixtiones praedictas ;&hoc modo capiendo mixtionem, omnis mixtio est genera- . tio, cum omnis talis sit productio sormae in materia; non tumen omnis generatio est mixtio: quia non omnis generatio praesupponit tales mixtiones,neque hoc est de ratione gen rationis : sulficit enim ad generationem, quod materia recipiat formam substantialem, qu a prius carebat; hoc ame non1ussicit ad mixtionem, sed cum hoc requiritur, quod malinxia, in qua introducitur forma mixti, habeat diuersas partes, quae prius stabant sub diuersis formis elementorum,qusci

menta suerant ad inuicem prius congregata, &alterata, Miandem corrupta ex materijs eorum ad inuicem continuatis

fi na materia,in qua introducitur forma mixti; SI sic pater, quid sit mixtum,& quomodo simplici no mixto opponatu Et subdit Auctor, quod ex quatuor modis, iam dictis, potest aliquid dici compositum, vel constitutum; ut patet conlide ranti: aliquid enim potest dici compositum; quia non sun

me simplex;& sic quodlibet aliud a Deo potest hoc modo dici compositum. Secundo potest illud appellari compositum , quod non habet conceptum simpliciter simplicem; de sic differentiae non vltimae, materia sorma &c. dicuntur composita. Tertio potest dici compositum omne id, quod constat ex materia, forma, ut omnes substantiae, quae ditincte ponuntur in praedicamento. quarto modo mixtum dic, tur compositum per oppositum ad simplex elementum.

ADuerte tamen, quod duplex est compositio ,scilicet

cum sis ex his unde sola con litura dicuntur compos ita compositione exsis; licet constituentia dici possint composita compositione cum sis, sicut materia ἴ fomma , subiectum, . accidens F accipio con titutionem

Iimitatam,osic dico, quod omne ens mundi creatum es compositum ex re, styre, vel compositione ex sis, vel comis nec his extendendo etiam comFositionem ad com

239쪽

1u Formalit. Mag. Aut. Sirecti Doct . paris ro Iositionem essentialem, quae est materiae cum forma, oe ad

compositionem accidentalem, quae est accidenti, cumsiliecto: etnde licet Mngelus, anima, materia prima, oe for

mas, bctantiatis non sint composita compositione ex his;

possunt tamen dici composita compositione cum his, rema- . inet ergosolus Deus non compositus, nec componi bilis ali-lua composition COMMENT. XXI.

Ro intelligentia huius literae sunt aliqua obseruanda.

Primo, quod loquendo de compositione cum his, omne omne ens ciaeam citra Deum est compositum ex re, Zc re, quod sic intelli- tra Deum vigo, quod omne aliud a Deo est aliqua res, Sc est cum alia re compositu componi bile, Mut sic, solum cona posita sunt coposita corri- re, ore positione ex his; componentia vero sunt Composita compositione cum his, id est iunicum altero componi bilia, ut materia , & forma, subicctum, & aceidens: compositum enim ex materia, δί forma est compositum compositione ex his, ita compositum ex substantia , SI accide re; materia vero, de sorma, subiectum, de accidens lunt composita composit-tione cum his.

Obseruandum est secundo, quod hic Auctor loquitur de

limitata constitutione, ut excludat compositionem in Deo et quia licet pater sit constitutus ex essentia, & paternitate, tamen non est compositus: qaia ista duo, sciliceressentia, S paternitas non ita se habent,quod unum sit actus,& alterum potentia, at vero omne ens mundi creatum est compositum vel Compositione ex his, vel cum his: nam constitutio limitata includit actum ,& potentiam, ut haberi potest ex Aristias. MetaphysticeS tex. cona. Is. Et extenditur huiusmodi compositio tam ad accidentalem compositionem, qhi se substantialem; accidentalem , quae est accidentis cum subiecto; Scsubstantialem, quae est materiae cum forma: Unde sequitur, quod licet AngeIus, & anima, materia prima, dc sorma sti, stantialis non sint composita compositione ex his, tanquam re, ocre , positat tamen dici composita compositione

240쪽

cum his, & ita solus Deus non est compositus, nec componi bilis. Compositis Tettio est obseruandum quod inter compositionem cum ex his qua' his,'ex his, quadruplex est differentia, ut notat Antonius usi ser I tombeta, & loannes de Uallonis hic, & acceperunt a Ioan-ς ne Canonico primo Physicorum quaest. 8. Prima coinposi- ωπ-ος ς' tio ex his est posterior,&praeibi ponens compositionccuiri.' his: nam componentia sunt prius compositos sed componentia sunt composita copositione cum his,id est sunt componibilia: compositum autem ex his. Secunda, in composi . tione cum his idem est compositum, S componen ,in com positione autem ex his, aliud est compositum,aliud compinnens : lignum enim,quod componitur ex his,est aliud a materia, M sorma, ex quibus componitur: materia autem est compositum cum his, id est, cum altero compouibilis, bc componens lignum; SI ita idem est compositum,& compo nens . Tertia differentia est: quia in compositione cum his tot sunt composita,quot componentia: in compositione autem ex his plura sunt componentia, quam composita. Quar in differentia: Compositio cum his reperitur in quolibet g mere cum alio genere: quia substantia est componibilis cum accidente, M accidens cum s ubstantia, compositio vero e his non est nisi in eodem genere.

Rursus mi diuiditur in ens necessarium in enscontingens. Vnde istud dicitur necessarium, quod non pote i non esse ; contingens vero quod potess esse, et es non esse. Inuenio tamen δε ex nec Farimn, m duplex contingens, sulcet complexum, Incomplexumo .cessarium complexum est, quod nonpotest non se verum,

sicut suntpropositiones primi mos , fiscundi, eqsic de

a se contingens etero complexum est, quod forest esse =uandoque verum , 67 quansquefalsum; si sunt pr fossiones de materia nongenti. Necessarium autem in

SEARCH

MENU NAVIGATION