Expositio exactissima, atque absolutissima identitatum, et distinctionum (quas formalitates vocant) M. Antonii Sirecti doct. Paris. secundum doctrinam doct. subtilis Scoti, ... Auctore R.P.F. Francisco Arretino ord. min de obser. ... Nunc primum in l

발행: 1606년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

existentiae, vel subsistentiae: modo, quia totum essentiale, M partes essentiales,quς sunt materia & forma, possunt esse fiundamenta contradi ionis, & de ipsis nata sunt verificari con- . tradictoria sine opere collativo intellectus, hoc est, tali opere intellectus circum scri pio, habent aptitudinem, ut de ipsis possint contradictoria verificari,ex hoc praecise habet, quod ex natura rei distinguanturi; pro quato autem ista eadem extrema se habent sicut res, te res, modo praedicto, realiter di stinguuntur, quod diffusius explicabimus. Sed loquendo de composito metaphysico , totum, & partes componentes distinguutur solum ex natura rei, Sc hoc secundum Doctorem Subtilem squicquid dicat Burieus, quod homo distinguitur Surieus. realiter a Sorte) hoc ssumptum probatur: quia certum est,

quod animal, M rationale . hominem metaphysica compositione componunt ;& animal, Δί rationale sunt idem realiter homini, ergo hic fundari realis distinctio minime potest: simi litet si sumatur animal pro realitate potentiali, & comtrahi bili, de rationale pro realitate actuali, contrahente, quae realitates sunt rationalitas, dc animalitas, cum quidditatiuE, Sc in primo modo in homine includantur, ab eo rea' liter haud distinguuntur: quamuis sorte illa, 1 quibus accipiuntur istae realitates , scilicet anima intellectiva, M sensiti ua,distinguantur realiter ab homine: animalitas namque sumitur ab anima sensitiva, S rationalitas ab anima intellecti ua: stat enim. quod res ipse,a quibus isti conceptus, siue istae realitates sumuntur, distinguantur realiter a toto ι de Conc plus obiectivi non distinguantur realiter, sed tantum ex na

tura rei.

Q Imiliter uperius praeter opin intesiectus est mutiplica

bile in plura, inferius vero non, multiplicabile , non multiplicabile contradicunt. COMMENT. RRHOe est aliud corrollarium, quod ex secunda conclusi

ne emanat, scilicet, quod inter superius,& inserius, pro

eo, quod denominant, est distinctio ex natura rei; patet per

372쪽

idem: quia genus est communicabile pluribus distinctis spocles, species autem non . Sed contra hoc corrollarium sunt Damet. duae difficultates, quas hoc in loco mouet Ioannes, quarum iptior est talis. Superius per Auctorem eli multiplicabile, SI non nisi per se, & pari modo inferius, ergo non distinguum

tur ex natura rei; patet coniequentia: quia per Authore pro tanto ex natura rei distinguuntur, pro quanto unum est multiplicabile, SI aliud non: quod autem inserius sit multiplicabile, probatur sic: quicquid per se, & ex natura rei competit superiori, in seriori etiam competit,atqui multiplicabile per se, &ex natura rei competit superiori ergo & inseriori. MMior patet, Minor est Scoti in a. distin. 3. quaestione prima. Secundo probatur, quod superius non est multiplicabile, status. & pro hoc duo supponit, primum est dictum Scoti in prol. I. sent. q. 4. quod quando sunt duo opposita, & unum illorum i per se competit alicui, aliud nec per se, nec per accidens pintest eidem competere: Secundum etiam est dictum Scoti in secundo dist. 3. q. I. quod natura communis est per se multis: Plicabilis,per accidens autem, ut est in inferiori, est immultiplicabilis: tunc ex primo praesupposito arguit sic. Si multis plicabile per se competit superior oppositum suum scilicet immultiplicabile, neque per se,neque per accidens potest sibi competere, sed hoc est contra secundum praesuppositum, igitur sequitur, quod superius nullo modo est multiplicabis Ie : nam si esset multiplicabile per se, nunquam esset per ac cidens immultiplicabile, cuius oppositum Scotus asserit in loco praeadducto.

Ad primam respondet Ioannes, quod superius solum est multiplicabile, & nullo modo inferius: & quando dicitur, quicquid competit per se superiori, copetit inferiori: Dicit, quod verum est in suppositione personali, non autem insuppositione simplici: quia in suppositione personali verum est dicere,quod si homini competit substantιa per se, quod simi .liter competit Sorti: sed hoc non est verum in suppositione simplici: nam multa possunt superiori competere in suppo sitione simplici, quae per se inferiori competere nequeunt, ut homini competit per se conuerti cum risibili, aut de eo praedicari per se primo risibile, quod non competit Sorti: pari modo homini competit esse speciem,sed non copetit Sorti.

o quae competum superiori in simplici suppositione, non solum

373쪽

λlum inferiori haud cona pertit, sed etiam ipsi superiori non

inpetunt,prout supponit personaliter: quoniam licet ansemali, ut simpliciterii apponit,competat ratio generis; tamen ut personaliter supponit, ratio generis ab eo extraneatur, ut optime docet Scotus in uniuersalibus quaest. I . Ad secundam respondet Ioannes,quod superius per se est multiplicabile, eiq; aliquo modo non potest competere ΟΡ- rositum, scidicet ina multiplicabile per se,neque per se, nequerer accidens: tamen immultiplicabile bene potest sibi com- Petere per accidens,scilicet in inferioribus:& ad regula Scoti dicit, quod cui competit aliquod oppositum, ut iuperiori competit multiplicabile, eidem non potest competere aliud Oppositum per se, neque per accidens: modo immultiplicabile per se nullo modo superiori copetit, licet bene sibi possit competere immultiplicabile per accidens . Vult dicero Ioannes,quod multiplicabile per se, & immultiplicabile per se opponuntur ἡ & ideo cui competit perte, multiplicabile Perie, eidem immultiplicabile per se non potest competere nec per se, nec per accidens. Multiplicabile vero per se, Mim multiplicabile per accidens non sunt opposita,& ideo cui Per se competit multiplicabile per se, eidem competere pintest immultiplicabile per accidens: quod sic declarat. Mulu- xlicabile perse, est natura abstracta, ut homo abstractus ab inferioribus: immultiplicabile per accidens est natura in im diuiduo,cui accidit,ut sit immultiplicabilis, sicut accidit sibi, quod sit in Sorte: immultiplicabile autem per se, est differentia indiuidualis, ut Sorteitas, aut Platone itas, quibus contra dictorie multiplicari repugnat, & ideo sunt per se immultiplicabiles,& ita: quia naturae abstractς ab indiuiduis compotit multiplicabilitas per se, eidem naturae per se sumptae im-

multiplicabile per se, id est, disserentis indiuidualis nequerer se competit, neque per accidens acri individuum, quod est immultiplicabile per accidens: nam haec est praedisecatio per accidens, homo est Sortes, sed nullo modo haec est . vera, neque per se, neque per accidens, homo est Sorteitas, spadetis ad quς est incommunicabiuis per se; haec est responsio Ioannis, di ultate Sed melius meo iudicio in posset argumento responderi Perst potes distinguendo ly per se: nam hoc sincathegorema potest μ' determina reterminare vel inhaerens,vel inhςrentiam, ut quando dico: Su pens uel

374쪽

inhaerentiam, vel inhaerens, si determinat inhaerentiam, se sus est,quod habitudo huius praedicati multiplicabile, sit perstica, id est, dicatur de subiecto in primo, vel secundo in do dicendi per se: si determinat inhaerens, est sentias, quod multiplicabile est per se multiplicabile, hoc est, superius est multiplicabile,quod multiplicabile est per se multiplicabile. Secundo obteruandum est, quod multiplicabile per se, immultiplicabile per se opponuntur, sed multiplicabile per se, dc immultiplicabile per aliud non opponuntur: Ex his dico ad argumentum. Cui competit per se unum oppositorum, eidem aliud non potest competere neque per te, neque per accidens , transeat, Vt ly per se, S ly per accidens inhaerentiam determinant: ad minorem, quando dicitur, sed superiori competit per se multiplicabilitas, concedo in e dem sensu : quia multiplicabilitas dicitur de superiori per se secundo modo, ergo sibi non potest competere immultiplicabile per se, nec per accidens ue concedo ut ly per se, & per accidens, determinant inhaerentiam. Et cum dicitur, quod Doct. Subtilis inquit, quod natura communis est per se multiplicabilis, per accidens autem, ut est in inferiori,cst immultiplicabilis: Dico, quod verum est, ut ly per accidens, idem

est quod per aliud: superius enim, quod per se est multipli-eabile, fit per aliud immultiplicabile, hoc est per differetiam

indiuidualem: quod potest hoc declarari exemplo: quia albedini competit per se inhaerentia aptitudinalis, quae est modus , & pallio accidentis, dc ideo eidem albedini non potest competere esse per se, quod per se cise est modus, Se pastio substantiae, nec per se, nec per accidens, prout ly per se, S per accidens propositionem determinat: ita quod haec propon tio est vera per se. Albedo est apta nata alteri inhaerere, haec autem, albedo est per se, non est vera, nec per se, nec per accidens, tamercas set se potest albedini competere per acci dens, id est per aliud, hoc est, per diuinam potentiam,vt patet infacetanento sanctissimo Altari .

SIc etiam in diuinis distinguuntur essentia diuina, mrelatio, pura paternitas, quod probat Scotus in primo

scuta

375쪽

sent. di l. a. par. a. quae l. r. quia essentia diuina e i communicabilis tribus personis,paternitas non ater communicat essentiam filio per generationem, or tamen non communicat sibipaternitatem: ergo oportet,quo se aliqua dia finditio ante omnem adium intellectus costatiuum inter ef

jentiam diuinam, maternitatem is . Similiter arguer

ruri quod fateri . stius communicant essentiamst Pitui

sancto, CP tamen non communicant ibisuas notiones,scia licetpaternitatem, liationem . Nolo tamen dicere,

quod essentia diuina non distinguitur plus, quam ex natu ra rei a relationibus diuinis, quia etiam drstinguunturho maliter, ut dicetur Zoste . COMMENT. XVI.

Hoc potest esse aliud corrollarium, ex secunda conci sione sequens, cui possumus tria alia corrollaria ann ctere: primum est,quod inter esse quidditatiuum,& esse exsestentiae,est distinctio ex natura rei; patet: quia circumscripta omni operatione intellectus collativa, esse quidditatiuu a, strahit ad esse existentiae, Sc a suppositis, sine quibus non potest esse: non scesse existentiae. Unde Scotus in primo sent. dist. 36.inquit : Esse essentiae,& existentiae unam non est sine altero, qualitercunque distinguantur. Secundum est, quod inter intellectum, de voluntatem est distinctio ex natura reis patet: quia fundant contradictoria: intellectivum enim Mvolitiuum sunt huiusmodi. Tertium corrollarium sapientia, &scientia distinguuntur ex natura rei in Deo: quia salientia est aeternorum, & scientia temporalium. Item inter modos intrinsecos entitatis,& inter eosdem modos, & entsetate,est distinctio ex natura rei,& hoc est,quod dicit Auctor.

His etiam di imἱtione distinguitur modus intrinse cus ab eo, cuius es modus, sicut fultas ab humani

376쪽

o m. R. P.F. a M. Arret.Ord. Mis de Ob late , . infinitas a diuinitate . Est autem modus intrina

secus

IlIc Auctor digreditur ad declarandum, quid sit modus

intrinsecus, An sit de quidditate entitatis, cuius est mindus. Nos autem antequam hanc explicemus digressionem, Vtris dictim pro completa notitia ex natura rei distinctionis, videbimus. res ex Om- An huiusmodi distinctio sit Peripatetica :& an sit ad aures ra rei detur Doctoris nostri Subtilis. Qu9 ad primum, lixerunt nonnuusecundupris ii, quod haec distinctio ortum duxit in Scotia, vel in Franciaecipia Ariu. quibus respondemus, hanc distinctionem non habuisse o tum nec in Scotia, nec in Francia, sed magis in Graecia apud Arist. Athenas, & in ludis literari js Aristotelis mana fle, qui verbo, α scripto eam docuit, ut patet intuenti eius icripta. Ait namque Arist. primo Poster. quod i cientia no est de singularibus, ted tantum de uniuersalibus: ergo uniuersalia non sunt idem omnino cum singularibus. Quaero, quid intelligat per viφuersalia,S quidditatem uniuersalem: non actum concipi eisdi: quia ille particularis est, & etiam de illo non est scientia, sed de obiecto uniuersali extra . Ait etiam, quod uniuersalia sunt incorruptibilia, & singularia corruptibilia, ergo illora non est scientia, nec definitio, ergo distinctio inter illa. Prin. Mos terea totus septimus Meta. plenus est de istis quidditatibus,dE earum cum singularibus non identitate. Inquit enim eo loci Aristoteles, quod in non separatis a materia, sicut sunt singularia, quod quid est non est idem cum eo, cuius est, de hoc est verum idem adaequate, Sc conuertibiliter: quia singulare addit aliquid ad uniuersale, sicut ad superiora inferiora semper faciunt. Ait adhuc in eodem 7. quod sicut in definitione Sortis ponuntur hae carnes, &haec ossa ; sic in definitione hominis uniuersalis, carnes, dc ossa in uniuersata non autem hae carnes, dc haec ossa, igitur est aliqua non identitas inter carnes , Sc ossa in uniuersali, de carnes, de ossa in partis culari Dicit etiam ibidem,quod sicut tota definitio ad totam rem, sic partes definitionis ad partes rei, Sc quod oportet, desinitionem esse oratione longam, de quod uno nomine non

desinitur, de in hoc commendatur desinitio Architae. Cuius

377쪽

In Formast. Mag. t. Sirecti Doct. Paris

Izrratio est: quia omne des nibile necessario est compositum,& habet hoc quidem ut materiam, illud autem ut formam,

scilicet genus, , disserentiarn. Unde Averroes 8. Met. Com. 9. Averrora.

inquit, quod ina possibile est, omnia habere definitione eniatis enim non est definitio; ina possibile est etiam,quod formetvltimae in definitionibus habeant definitiones: quoniam sormae ultimae sunt simplices; & definitiones sunt compositorum , ut concludit in fine commenti. Item in 3. de Anima tex. p. inquit Aristoteles, quod aliud est magnitudo, & m gnitudinis eme, caro, & carnis esse,-vult, quod magnitudinis esse alia virtute apprehenda ur, & cognoscatur, & alia virtute i pia magnitudo: eme enim magnitudinis, id est,qui, ditas magnitudinis apprehenditur per intellectum,& magnitudo per tensum ; sed certum est, quod magnitudinis esse nodistinguitur realiter, neque formaliter a magnitudine: quia quidditas, de illud cuius est quidditas, sunt idem realiter, &formaliter, ut patet de se, & ut docet etiam Arist. . Meta. tex. ristoteles oco m. ao. ubi scribit, quod singulum quodquid est, non est aliud a suimet lubitantia: igitur nulla est distinctio realis, nec formalis inter magnitudinis esse, & magnitudinem, & tanae concedit Aristotes, quod inter ea sit aliqua alictas, S distinctio, quae non potest esse praecise rationis: tum quia extrema scilicet magnitudinis eme, & magnitudo, non sunt entia rutionis, quod necessario requiritur ad distinctionem rationis: tum etiam,quia dicit,quod ista praedicata per aliam, aliamq; virtutem apprehenduntur; obiecta vero apprehensa ab utruque potentia scilicet sensititia,& intellectiva praecedunt actu sentiendi, de intelligendi, sicut causa suum essectum : ergo non sunt constituta in escte per tales actus, dc ita non possiunt esse entia rationis. Praeterea Commentator 3. de Anima,

comm. s. inquit, quod intentio per quam hoc individuum est ens, scilicet quidditas, & forma eius, est aliud: verbi gratia, quod haec aqua est aliqvid, & intentio, id est forma, per quam haec aqua est ens, aliud est ab aqua,& hoc accidit in omnibus compositis ex materia, & sorma, sed non in omnibus ad excipiendum res abstractas,& uniuersaliter res simplices,& non compositas : quia quidditas, & essentia in rebus non compositis est idem: haec Commentator: ex quo manifeste patet, quod ponit non identitatem ex natura rei inter quid-ssitatem, Hadituduum. Praeterea em Commentator C. Io.

378쪽

explicans illud dicta Arist. quod uniuersale, & singulare per

aliam virtutem comprehenduntur,aut secundum dispossitionem lineae spheralis, quam diu durat, inquit : Necesse est, ut forma experimentetur per aliquam virtutem, Sc hoc erit ex hac virtute, aut per dispositionem silmilem lineae rectae, cum

intellexerit primam formam existentem in hac re singulari, aut secundum dispositionem lines sphς talis, qua do fuerit reuersa,quaerendo intelligere etiam quidditatem illius fornaae. deinde quidditate illius quidditatis, quousque perueniat ad simplicem quidditatem in illa re, verbi gratia, quod primis intelligit quidditate carnis, deinde quaerit intelligere quid-ditatem illius quidditatis, deinde quid sitatem istius quid ditatis, hoc erit dum inueniet qui ditatem in quidditate, non cessabir, quoulque ad simplicem sormam perueniat, Schoc intendebat Aristoteles dum dixit,quam diu durar, id est,

quod istud intelligere intellectu erit similiter in carne, duiri P. erit possibile in carne, quod quid dita, eius quidditatem habeat , haec Commentator. Ex quibus apparet manifeste, lintentio corum est, quod in uadrin duo linat multae quidditates, quarum una aIiam includit, ex illis constituitur, & demum fit retolutio istarum ad primam quidditatem , qu.e estentis in quantum ens, quod est quidaitas,quae est omnino i resolubilis, at ubi est multitudo, ibi de necessitate est aliquatis ordo, Δί distinctio, non disti irguuntur autem quid ditates

inclut e in quidditate realiter, nec formaliter,cum una aliam sormaliter includat, nec distinguuntur tantum ratione, cum sint ibi ex natura rei, ergo distinguutur distinctione minori,

quam sit formalis distinctio, S maiori, quam sit rationis di- Stephams stinctio, quae appellatur distinctio ex natura rei, dc sic pater B liram ad primam disticultatem. Quo ad secundam Magister Sto mWν phanus Bruti fer quatuor rationibus probat distinctionem exsin 'o natura rei non esse aliam a distinctione formali, quas hoc in rura rod Ru obreuiter adducam, easquc singillatim soluam. Primatur iux in ratio est talis.Quaecunque distinguuntur ex natura rei,dissimp - UM O .guuntur format iter, de e conuerib, ergo distinctio ex natura ho rei non stat cum identate formali, nec est minor ipsa: cons quelitia niam festa, antecedens quo ad secunda sui partem ab istis conceditur, sed quo ad primam partem probatur quia quaecunque distinguuntur ex natura rei, dicunt alia,

asam rationem somialem; sed quaecunq; dicunt aliam, Ma ' aliam

379쪽

In Formalit. Mag. Ant. Sirecti Doct. Paris. I a

aliam rationem formalem , distinguuntur sormaliter, ergo quaecunque distinguuntur ex natura rei distinguiatur forma liter: Minor est euidens,& maior probatur, discurrendo per illa, quae ipsi ponunt distingui ex natura rei ,& non formalbter: primo de superiori,& inferiori: manifestum est enim, quod superius, S inserius habent aliam, & aliam rationem formalem, cum ratio inferioris sit extra ratione luperioris: similiter sicut ipsi dicunt, ratio Socratis est incommunicabilis, ratio autem hominis est communicabilis, sed eadem ratio formalis non potest esse communicabilis, & incommunicabilis. Similiter patet de toto,& partibus: ratio enim formalis totius est alia 1 rationibus sormalibus partium,cum eadem ratio sormalis non sit constituta, S non constituta: similiter de modo intrinseco, & de re cuius est modus: quia modus intrini ecus non conuenit rei in primo modo dicendi per se: quare non est idem sormaliter cum re, cuius est modus : patet quarto de definitione,& definito: nam ratio sor. malis definiti est alia a ratione formali definitionis: ratio enim formalis definiti est ratio totius, S ratio sormalis definitionis est ratio partium: nam dictum est, quod est alia ratio formalis totius, & alia partium. Item manifestum est, quod alius est per se conceptus definitionis,alius definiti, accipiendo pro conceptibus significatis, ergo aliam, id aliam conceptibilitatem dicunt definitio, & definitum: Sed tales conceptibilitates non sunt nisi rationes sormales, seu obiecta formalia conceptibilia: ergo definitio, & definitum dicunt aliam, & aliam rationem formalem: Assumptum est Scoti in primo dist. a. ubi ex intentione probat illud duobus, Scotus. aut tribus medijs: & confirmatur tota ista ratio: quaecunque important aliam,'aliam quidditatem, illa distinguuntur quidditatiue, de formaliter: ted omnia illa, quae distinguuntur ex natura rei, important aliam,& aliam quidditatem, e go Omnia, quae distinguuntur ex natura rei, distinguuntur

quidditatiue, M sor maliter, igitur distinctio ex natura rei nopotest stare cum identitate formati,nec est minor ipsa: quod ubicunque est alia, de alia quidditas, ibi est distinctio quidditatiua; sicut ubi est alia,& alia res,ibi est distinctio realis: modo constat, quod omnis distinctio quidditativa est formalis. Minor est sufficienter probata per discursum praehabitum in Praecedenti ratione: patet enim peripium manifeste, quod ι-ὼ Y omnia,

380쪽

omnia, quae ipsi ponunt distingui ex natura rei, & non sor maliter, habent aliam, & aliam quidditatem, vel saltem di

Iussantia. cunt quidditatem, modumque eius intrinsecum. Si dicatur, quod concretum, &abstractum distinguuntur ex natura rei.

Solutis. ω non habent aliam, & aliam quidditatem. Dicimus hoc esse falsum : quia quaecunque distinguuntur solum penes dis uersos modos concipiendi idem obiectum formale, sola ratione distinguuntur, S non ex natura rei, sed concretum, Mabstractum solum distinguuntur penes diuersum modii Colmcipiendi idem obiectum formale, igitur sola ratione distit guuntur, de non ex natura rei: Maior est manifesta: quia sola diuersitas concipiendi idem obiectum formale innum ro, non arguit distinctionem ex natura rei. Minor est Scoti in a. dist. primi, & in multis locis suae doctrinae. Adprimam Ad hanc rationem negatur antecedens quo ad prima pa

ratio- . tem, dc ad probationem eius, negatur maior, & cum probatur inductive, primo de superiori, Se inferiori: Dico, quod expresse sde mente Scoti) inserius est idem sormali ter si periori, dc non e contra, ut in sequenti articulo magis explicabimus : est igitur inter superius, S inserius identi as formulis non mutua,SI cum hoc stat,quod in serius non sit idem ex natura rei superiori propter verificationem contradictoriorum de eis, ut optime dicit Auctor. Si militer dico ad illud; quod tangit de toto, S partibus: pono eni in sui in serius Ostedam in totum physicum , de metaphysicum esse idem formaliter, dc realiter partibus, sed non E contra, & quando dicit, quod eadem ratio sormalis non est communicabilis, Sc non communicabilis, & ut addunt ali j intra se,& extra se, tota, Scnon tota, constituta, S non constituta . Dico, quod verum cst de eadem formalitate adaequata,& mutua, cuiusmodi noest in proposito, & sic probationes istae faciut pro distinctione eX natura rei, &non ad propositum arguentis: est enim mutuitas distinctionis ex natura rei,sed non formalis , quare formalis ubique infert illam, scilicet distinctionem ex natu-Ta rei,sed non e contra. Refert etiam dicere,hoc no est idem

formaliter illi, S dicere, hoc distinguitur sormaliter ab illo, vi expresse habet Doctor Subt. in primo dist. a. par.2.qu st. I. cst M in Repori dist. 3 3. quaest.2. Qu9d etiam addit de quiddita te, modo, minus valet in doctrina Scoti: quia ipse aperite docet, quod modus non dicit aliam formalitatem ab eoi suius

SEARCH

MENU NAVIGATION