Expositio exactissima, atque absolutissima identitatum, et distinctionum (quas formalitates vocant) M. Antonii Sirecti doct. Paris. secundum doctrinam doct. subtilis Scoti, ... Auctore R.P.F. Francisco Arretino ord. min de obser. ... Nunc primum in l

발행: 1606년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

de eadem non dicibilis est de pluribus, siue utraque existac

siue neutra, siue quae concipitur, ut non dicibilis de pluribus, non existat, dc i lia, quae concipitur, ut dicibilis de pluribus, existat in alijs suppositis: senaperienim in natura concepta, ut haec, intelligitur per se natura concepta absolutE, ergo alia ab existentibus , sunt simpliciter supposita terimini communis : assumptu, scilicet,quod res existens concipiatur eodem modo, siciit quando non est existens ; Patet: quia de his,quae frequenter si unt,& quando non existunt,possunt fieri demo strationes per Aristo t. primo Poster. ergo S: illa possunt sciri definitive quia cognitio demonstrativa cognitionem definitivam praesupponit: ergo possunt simul concipi apud intellectum per eandem speciem. haec ille: ex quibus verbis habetur, quod Socrates, de hic homo, prout eis attribuitur ratio communis, non existunt, sed accipitur Socrates,& hic homo, ut est suppositum hominis, prout tamen abstrahit ab a-iniat i existentia: nam prout de eo fiunt demonstrationes, ocin praedicamento ponitur , sumitur, ut habet esse cognitum,& abstrahit ab existentia. Ex his rei pondeo ad argumenta. Ad primu dico, quod ista propositio, Socratcs est homo, est per se; de cum infertur , erFo de omni: nego consequentiam: non enim sequitur, nisi quando subiectiim est consi sionis capax,quod in proposito haud contingit quia nullum iubiectum est confusibile, nisi sit uniuersale. Ad secundum dico, quod haec propositio Socrates est homo, est aeterna, accipiedo Socratem, ut habet esse cognitum, , de prout abstrahit ab actuali existetia: nam ad hoc,quod pro-Positio sit vera non oportet,quod subiectum pro aliquo sis pinponat ; sed sufficit, quod habeat esse cognitum, ut docet TMiaretus dubitatione ultima Praedicabilium Porphyrij. Et si dicatur, Intellectius creatus potest deficere, ergo no erit ςterna.

Dico, quod intellectus diuitius est indefectibilis, & ideo ista

propositio habet esse cognitum in mente diuina, M tale est aeternum, bc incorruptibile: nam res cognita participative, dc obiective esse tale habet, quale esse habet cognitio, per quam cognoscitur; 1 cd cognitio Dei est aeterna, SI Per consequens tale esse cognitum est aeternum.

Ad tertium dico, quod quando tota definitio complexa ex genere de differetia, vel pars definitionis, ut genus,vel diseserentia fraedicatur de dc sinito, est stimus modus in aliquo

gradu ,

452쪽

gradu ; sed quando per se superius praedicatur de suo per se

inferiori, est praedicatio in primo modo, sed in alio gradu.Ad quartum concedo, quod singularia sunt relinquenda ab arte , & de eis non habetur scientia, nec sunt in praedicamento,prout scilicet existunt actuali existentia,sed prout abstrahunt ab existentia actuali/habent esse apud intellectu, sunt in praedicamento,de eis habetur scientia, pertinet ad artem , & habent per se conditiones scibiles, licet non primo. vi optime docent Ioannes Canonicus primo Phys. quaest. a. M Tataretus primo Physic. in quaestione de primo cognito; de secundo, ac tertio gradu primi modi dicendi per se nul laesit dissiculi as, sed circa quartum gradum: quia dicit Auctor, quod quartus gradus est, quando idem praedicatur de seipso. Ideo videudum est, An hoc sit Peripatetich dictum. Et vide- Vtrum Metur primo quod non: quia dicendo, homo est homo, non Nositio, h est praedicatio, ergo non est praedicatio per se: consequentia mos homo, patet,& probo antecedens multipliciter, primo sic. Si ista si perfici .esset praedicatio, sequeretur,quod syllogismusposset constare ex duobus terminis: consequens eii contra Aristotelem Primo Priorum ; ergo & ant edens: consequentia de se est manifesta. Item Aristor. 2.Topic. cap. 2. habet pro inconueniunti, quod idem de seipso praedicetu r, dc verba eius sunt ista: Si quis gaudere ei, quod est laetari, ponet accidere, hoc est,si quis dicat, gaudere est laetari, dicet,quod idem praedicatur de seipso, ergo inconueniens est apud Arist. quod idem

Praedicetur de seipso. Praeterea tertio. 7. Meth. tex.com. So.

scribit Arist. quod quaerere propter quid Musicus homo, est musicus homo,nihil est quaerere: nam quod quid est propter quid ipsum est ipsum, nihil est quaerere; ex quo patet, quod non vult Arist. idem de seipso praedicari. Item Arist. in Praedicamentis inquit, quod a prima substantia nulla est praedicatio, ergo non potest dici, Socrates est Socrates. Praeterea, Omnis praedicatio vel est essentialis, vel accidentalis, sed luc praedicatio homo est homo, non est essentialis, neque accis dentalis, ergo dcc. quod no sit accidentalis, patet: quia idem

sibi ipsi non accidit: quod non sit essentialis, etiam patet quia non est in aliquo modo dicendi per se: subinde omnis pro positio est pro alio positio; scd hic non est aliud, quod praedicetur de alio, lied idem de seipso, ergo &c.Demum Arist. s.

Meth. tex. conam. 2 . scribit, quod hominis multae sunt cause:

453쪽

quare autem homo est homo, nulla est causa, ergo homo est homo non est propositio. Sed in oppositum probatur,quod haec sit propositio, homo est homo: deinde quod sit per se. quod autem sit propositio, probatur sic. Arist. . Meth. habet, hoc est hoc: quia hoc significat hoc. Item s. Meta. Cap. de

secundum se, hominis multae sunt causae,quare homo est homo, nulla est causa. Item 7. Meta. quaerere, quare homo est

homo , nihil est quaerere: quia nihil est certius, quod posset

supponi in illa quaestione, in qua illud est dubium. Item 2. Pcri herm. dicit Arist.quod omnis negativa est per accidens v ra, de huiusmodi reducitur ad aliam affirmativam priorem veram , & hoc maximE ad illam, in qua idem praedicatur de se, ergo veritas illius, bonum non est malum, reducitur ad veritatem illius, bonum est bonum, ergo contingit vere ipsum affirmari de seipso. Item Boetius inquit, quod nulla est verior propositio, quam illa, in qua idem praedicatur de se' iplb. Praeterea. In omni syllosismo ex oppositis conclusio est impossibilis ex 2. Priorum . sed hic est syllogismus ex odipolitis in tertio secundae, nullus homo est albus, aliquis homo est albus, ergo aliquis homo non est homo, haec conclusio est impossibilis,ergo eius opposita est necessaria, scilicet ista, omnis homo est homo: quod autem, homo est homo, sit propositio per se , patet ex Arist. primo Topic. cap. 7. ubi scribit, quod accidens praedicatur in quale; & postea subdit. Vnumqaodq; enim talium, scilicet praedicatorum, siue idem de eo dein dicatur, siue genus de hoc,quid est significat, quando autem de alio, non quid est significat, sed quantu, aut qua te, aut aliquod aliorum praedicamentorum: ex quo loco habetur , quod sicut genus praedicatur in quid, & essentialiter, ita idem de codem in quid, Sc essentialiter praedicatur, M per

consequens in primo modo. Pro argumentorum solutione aliqua obseruanda sunt primo obseruandum est, quod si loquamur de propositionibus

realibus,quae habent complexionem realem, & ex natura rei inter extrema, scilicet inter subiectum, & praedicatum, prinpositio, in qua idem praedicatur de seipso,non est propositio

realis: quia nulla complexio,seu compositio realis potest esese inter ista extrema, quae nullam distinctionem habent realem,& ex natura rei; sed si distinguuntur, distinctione rati nis tantum distinguuntur , sed extrema propositionis, in qua idem

454쪽

idem praedicatur de seipso, sunt huiusmodi, ut patet de se: quia idem nodistinguitur . seipso nisi distinctione rationis, quae est per actum collativum intellectus: S ideo Aristot. faciens mentionem de propositionibus,&complexiolub. realibus,quae demonstrationi deseruiunt, non secit mentionem

de propositione per se, in qua idem praedicatusde se ipso, ut pote, quia non est ad demonstrationem necessaria. Secundo obseruandum est, ex Doct. Subt. ita quaest. 8. primi Periher. quod ad verificationem propositionis affirmativae, sussicit unio extrenio ina: hoc enim totum significat propinsitio affirmativa, sed talis est in proposito; in intellectu subiecti includitur, per se intellectus praedicatlia. Et si dicatur , u quando affirmativa est vera,Oportet esse unionem in re, qua .lis significatur per propositionem, sed hic homo est homo, nulla est unio in re, nec inelusio, cum subiectuna, & praedic tum non sint aliquae res. Dico, quod sicut res se habet ad ei se, sic oportet, ad veritatem illius propositionis, esse vitione in re,talem, qualis significatur in sermone: natura autem signi sicata per hoc, quod est homo, est ens apud intellectum, alioquin intellectus de eo non saceret copositionem, Sc sileest compositio eiusdem existentis apud intellectum cum seipso, de talis compositio sufficit ad veritatem,ini res non est existens,ut patet in istis, scilicet Chymera est Chymera, nonens est non ens. Tertio obseruandum est, quod secundum Peripateticos PMdieatio duplex est praedicatio, naturalis, nimirum, &praeter natura, es doleaest

sicut bene notat Commentator in 7. Meta. com ... nam prae cunda Aria

dicatum sui dicunt Logicu habet rationem fornaae,& subie- flueti et, .ctum habet modum materiae, ideo propositiones a praedicatis,& non a subiectis specificantur,& quia reipectus superi ris ad inferius, respectus continentis ad contentum, & totius ad partes, est sicut respectus formae ad materiam: de primo scilicet de respectu continenti S ad contentum, patet ε. Coeli. de Mundi tex.com. 23. de toto, Sc partib. patet ex 'Metaph. texcom. 3 3. Similiter quia dii potitio accidentis ad lubitantiam est respectus sormae secundu quid pei fiςientis adlub:ectum tanouam ad materiam: nam lubitantia, ut ictabit Coin-ment. . Icta.com. a. non est causa accidentium, neq; secundum agens; neque secundum finem; sed quia est subiectu in eorum,oc conitituuntur Per illam. Inde sequitur,quod quin Dd 4 lacicunq,

455쪽

tiescunque superiora praedicantur de inferioribus, aut accis dentia de subiectis, siue sint propria, siue communia, omnes istae praedicationes sunt naturales: quia in talibus prςdicatur

id, quod debet praedicari, & subijcitur id, quod debet subi jci

secundum naturam: nam secundum naturam illud aptum

est praedicari, quod habet respectu formae, & ilhad est aptimet . natum subi jci,quod habet respectum materiae; M per oppomtum quoties praedicatur inferiora desuperioribus, aut subiecta de accidentibus,aut accidentia de ascidentibus,aut idem de seipso,omnes iste praedicationes sunt non naturales nam in talibus praedicatur id, quod non habet habitudinem sor mae, & sub jcitur id, quod non habet habitudinem materiae' deprimis duobus modis est clarum: nam quando praedic tur inserius de superiori, aut subiectum de accidente, habiti do praedicati ad subiectum non est habitudo formae ad mat viam : de tertio etiam ubi praedicatur accidens de accidente, habitudo subiecti ad praedicatum non est habitudo materiae ad formam: quodlibet enim accidens est sorma in se,& ideo si unum est materi a aherius, hoc est per accidens, videlicet respectu subiecti tertij, cui ambo accidunt. Similiter praedicatio, in qua idem praedicatur de seipso, est praeter cursum naturalem cum enim materia sit primo diuersa a sorma;impossibile est, quod idem respectu suimet laxibeat respectilinmateriae ad formam, & ideo ista praedicatio est in fine pred cationis exeuntis a naturali praedicati me . Quarto obseruandum est, quod propositio quidditatiua pote Faccipi dupliciter, uno modo proprie, de stitisto nomine : re est,quando praedicatum est causa essentialis,& quidditativa subiecti,ut dicendo, hom I est animal, homo est rationalis, vel homo est animal rationale & hoc modo haec propositio,homo est homo,non est quidditatiua; quia nihil ido est causa essentialis sui ipsius. Alio modo sumitur improprie,& sui nomine , & sic ista est quidditativa, homo est homo,

quia non est denominativa.

Ex his respondeo ad argumenta. Et ad primum dico,quod homo est homo, non est propositio, nec predicatio deseruiens demostrationi,sed eit propositio in se absolute, Λ non utilis syllogismo. Ad secundum dico, quod Arist. haberet pro incouenienti, quod ide diceretur de ieipso prςdicatione reali, adeo quod

cxtrema .

456쪽

extrema realiter unirentur, quae unio realis praesupponit extrema esse distincta realiter, vel saltem ex natura rei, sed non

habet pro inconuenienti idem prςdicari de seipso praedicutione rationis, in qua satis est extrema uniri apud intellectu. vel dicatur, quod Arist. habet pro inconuenienti idem p rc- dicari de seipso pr catione naturali. Ad tertium dico, sicut dicit ibidem Commentatot, quod

quando dicitur, musicus homo est musicus homo, non est Predicatio naturalis, sed praeter naturam.

Ad quartum dico, quod Arist. vult, quod a prima substan tia nulla sit praedicatio,scilicet naturalis, dc proprie dicta, de qua est scientia, non negat tamen, quod non sit pr dicatio non naturalis: Nam Porphyrius definiens individuum, inquit, quod individuum est, quod de uno solo praedicatur, ut Sortes de seipso.

Ad quintum dico,quod est praedicatio quidditativa im proprie,& large, proni distinguitur contra denominatiua, adeo quod non est prsdicatio accidentalis. Ad sextum dico, quod verum est de propositione, in qua est praedicatio naturalis. Et per idem respondetur ad septimum. negat enim Arist. hanc esse propositionem, homo est homo; quia loquitur de quςsito naturali. Et si dicatur,quod Averrora in primo Priorum, in digressione de quarta figura contra Galenum infert, quod data quarta figura, sequitur, Ridem sit praedicatum de seipso, quod est in fine abominationis,& in lacnndo de anima cap. 67. inquit,quod pr dicata primi modi sunt causa subiectorum, & prςdicata secudi modi sunt causata a subiectis: modo homo non potest esse causa sui ipsius, ut habet Arist. 7. Metaph. tex. com. 23. ergo dicendo, homo cli homo, cum nec subiectum, nec praedicatum sint ad inuicem causa, aut causatum, nec diuisive, nec commplexiue; quare relinquitur, quod ista, homo est homo, non est in aliquo modo dicendi per se. Dico, quod non est in secundo modo dicendi per se, nec in primo lic, quod praedica tum sit causa subiecti: nam praedicatio nec est tota definitio, nec pars definitionis subiecti, & ita non est in primo modo in istis gradibus, sed est in primo modo in ultimo gradu, est etiam prςdicatio in fine abominationis, Pro quanto. non

est praedicatio naturalis de syllogisno, siue demonsuationi

457쪽

est, nullum enim quod quid est demonstrari potest, ut docet Arist. secundo Poster.praedicatum vero secundi modi demo strabile est de subiecto per ipsum quod quid est, conueniunt autem primus 3c secundus modus in hoc, quia praedicatum utriusque modi est idem realiter cum subiecto.

Ertius modus non est praedicandised essen H; γ isto A modo omnia per se sunt, quae per se, fg non in alio existunt, sicut Deus, oe omnes primae substantiae: qui

Busio modo sunt in alio. LC O M M E N T. VIII.

I Ro intelligentia huius litterae obseruandum est, quod ter Tertius m I tius modus est esse solitariE, de ab alio praecisum, dc hoc dus quid sic est esse per se, sicut dicimus, Socrates per se trahit nauem,

hoc est solus, & sine ali is trahit navem. Ita pars contenti sinparata ab alio di8tur esse per se, alteri autem coniuncta parti amittit tertij modi perseitatena, quia amittit esse solitarium; Et si quaeratur, quando pars colenti acquirit perseitatem ter iij modi, & quando amittit eam 3 Dico, quod tunc pars con tenti amittit perseitatem terti j modi, quando amittit actualem diuisionem,& separationem,quod tunc sit, quando passvnitur parti, sed tunc partis realitatem non amittit, quia adhuc remanet pars; Et tunc perseitatem terti j modi acquirit, quando actualem acquirit separationem ,hoc est,quado actua toto, & ab ali js partibus separata existit, quae separatio est relatio noua nouiter fundata, super parte per se solitarie a Ceptam , & uniuersaliter sui in lectionibus nostris s . per primum librum Post. Arist. diximus circa tex. o. solum illa dicuntur esse per se perseitate terti j modi, quae per se existunt;& non insunt alteri, ac de nullo praedicantur, ut sunt primae substantiae. Et ideo accidentia cum non permaneant a seipsis, sed alteri inhereant,non sunt per se perseitate tertij modi: secundae etiam substantiae cum dicantur de primis, & in primis existant, non sunt per se ista perseitate solum igitur iunt

Per se prout intelligit Aristot. eo in loco)solae primae sub-

. stantiae:

458쪽

a tur in subiecto proxima ratio inhaerentiae sormalis prae dicati ad subiectiam, verum etiam illa ratio in horrcntiae eis sim-yliciter necessaria respecta praedicatu sed in quarto modo i i-cet includatur in subiecto proxima ratio inhaerentiae, illa ta- ,

men propositio non est. necessaria, sed continiens; Et ideo diei mus,quod iste propositiones, calidum calci icit, voltuat svult, sunt per se in quarto modo, licet ptaedicati ina non insit

necessario subiecto, sed contingenter. Vnde licet calidum necessario caleat; quia calere est operatio eius immanens, scintrinseca, tamen non calefacit necessario, quia calefactio est operatio transiens in exteriorem materiam, s. in Pastiani, quod ab ipso calido haud calefieri contingit, vel ex immoderata, seu improportionata distantia, vel ex indispositioine passi: Et esto,quod calidum, nullum haberet sibi approximatum passum, adhuc verum esset dicere, ignis calet; Et ex his sequitur,quod dantiir propositiones per se, que non sunt ne cessariae. Et si dicatur,quod per se infert necesjarium. Dico, quod veru est in primo,& secundo modo, sed no in quarto. Secundo obseruandu est, quod diuersimode sentiunt Ari- Vsru qua

stot. expositores, an quartus modus ad demonstratione per- rus modus ditineat; aliqui enim volunt, quod solus primus de secundus centu per stmodus demonstrationi deserviant, verum non eodem mo si demoII

do; nam quidam solum primum , ε secundum imodium de-ti m 6

monstrationi deseruire existimant, quo ad praemissas,&conclusiones simul; quidam vero quoad conclusiones tantum; primum dicendi modum sequitur Lynconiensis: secundum vero Albertus Mag. alii vero credunt, quod primus modus ad praemissas pertineat, secundus vero,&quartus ad conclusiones; cum enim propria passio de proprio, dc adaequato subiecto in demonstratione potissima dcmonstretur, no solum inter passionem,& subiectum est habitudo secundi modi,sed etiam quarti, cum subiectum sit passionis causa, de hunc dicendi modum sequitur D.Thom. Nos autem diximus ibi ex verbis Arist bene ponderatis elici, in potissima demostrati ne,qua simpliciter scimus,primum secundum modum di- .cendi per se ingredi duntaxat, ut optime Lynconiensis exponit : quartum vero modii dicendi per se demonstrationi non deseruire, nisi quatenus cum secundo coincidit: nam Omnes γpropositiones, quae sunt in secundo modo, cum habeant in

iubiecto p radicati causam, sunt etiam de quarto modo, sed

i non e

459쪽

non e contra. De tertio autem dicendi modo nulla est dubetatio . quoniam cum non sit modus praedicandi, sed e mendi magis, clarum est demonstrationi non deseruire. Et si di tur , quod maior in demonstratione potii sima sit in quarto modo, cum praedicetur in ea elisus de suo immediato prin citio productivo. nam dicendo, omne animal rauon te est risibile, risibilitas est effectus, ta animal rationale eius inam diatum principium productivum,atque adeo ex quarto mo do sequitur illud, quod ponitur in secundo. s ergo omnis hinnio est risibilis, dc ex consequenti minor perseitas inseri inviorem, quod videtur inconueniens. Dico, qu0d maior prinpositio est in secundo modo,& non in quarto. Et quando dicitur , quod praedicatur effectus de suo immediato principio pr'ductivo, falsum est, quia aut iste est ectus est in actu, M sta est in quarto modo praedicatus de suo immediato principio productivo, dicendo voluntas vult, intellectus intelligit, aut est in aptitudine, ut omne animal rationalera risibile, de ita

est in secundo modo, atque adeo ex minori perseitate non sequitur maior. odbrum' Tertio obser iandum est,quod sufficienua modorum prς-

distat post dic ndi Potest sic haberi: nam omne Prinlicatum aut estim

sussicientia. tra conceptum forn raten iubiecti,aut extra; si primo modo est primus modus dicendi per se i si vero praedicatum sit exqtra conceptum sormalem subiecti, aut habet c usam intrinseca in subiecto, aut non; si primo modo aut illa causa enuR ciatur expresse,& distincte, aut non; si primo modo habetur quartus modus dicendi per se, ut interemptus inistri jt inter' emptione; si autem causa non enunciatur expresse, sic habetur secundus modus, xt homo est risibilis; si vero praedicatu non habet intrinsece causam in subiecto, si subjiciatur illud, quod iecudum sui naturam natam est subiici, dc est ultimum subiectum, habetur tertius modus, ut dicendo, Socrates est,

licet iste modus potius sit e flendi modus, quam praedicandi, ut diximus turra.

SEd hic insurgunt duae difficultates s prima est, in pro modo dicendi per se sunt propositiones, in quibus .

dicantur

460쪽

In Formati. v. g. ic Sirecti Doct. Paris ara Mai turpesse in ora de Lissiperioribus, vel passio inferioris is superi: ri ad ubi J- talis passionis. Dico

breuitercontra multos, quod tales'ned cationes Dulgo modo sunt persee: licet enim tales indefinitae, velparriculares sint Mecessariae, non tamen sunt pers. Probatur duplici ter ex intentione Philosophi;primo quia dicit Philosophus, quodpropositionesperse non conuertuntur, quod non debet intelligi, suod non connertantur assolute, cum conuersi sit

Maequata passiopropositionis saltem cathegoricae, sed deo et in tergi, quod non conuertuntur in alias propositiones perse, sedis ὀ ex se, homo est animal, ergo ista non erit per si animal est homo, in idem dico de ista .animal est risibiles idem est iu icium de omnibus abys talibus. Secundo probatur, quia dicit Philosophus, quodper se infra de omni, ita quod a propositione per se adpropositionem de omni e I bona consequentia, ergo si ista eri persee, animal est homo, tria esset bona consequentia, animal est homo, ergo omne animal est homo, consequensfalsum, ergo istud ex quosequitur, videlicet, quod ista sit per se, animal est homo,stidem dico de issa, animal est risibile, . de ο--n bus talibus.

ΡRo explicatione huius litterς obseritandum est quod triplex est conuertibilitas,quaedam est definitionis cum de' Coavieridianuito, quaedam propriae passionis cum subiecto, & tertia vl- ωι est tria trinae differentiae cum specie. Prima conuertibilitas proue p .nit ex completa, & adaequata identitate inrmali: secunda ex necessaria inhaerentia, de reali identitate: tertia ex ultima a- curalitate, Sc specifica inrma: nam licet ultima differentia Uecifica non dicat totam essentiam speciei comprehensive, dicit tamen eam ultimate,& completiue; Praeter autem istas

SEARCH

MENU NAVIGATION