- 아카이브

Expositio exactissima, atque absolutissima identitatum, et distinctionum (quas formalitates vocant) M. Antonii Sirecti doct. Paris. secundum doctrinam doct. subtilis Scoti, ... Auctore R.P.F. Francisco Arretino ord. min de obser. ... Nunc primum in l

발행: 1606년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

quid, &in actu: ergo &c. Et confirmatur; quia sicut quam litas molis competit enti secundum quod in potentia, ita quantitas virtutis secundum quod in actu: & ita diuisio quae tit ipsius entis per quid, & non quid, erit prior , dc similiter etiam per actum,& potentiam. 3. Probatur secundo quod prima diuisio entis realis sit per notus. unum,& multa,& ex doctrina Doctoris Subt. duo praesupponuntur: primum quod quantum, & non quantum ex natura rei distinguuntur ab ente, secundum quod unumquodq; per propriam unitatem est indistinctum a se,&a quolibet alio distinctum; quia unitas uniuscuiusque rei est illud, super quod ipsa distinctio fundatur: His praesuppositis sic arguitur. Ens distinguitur ex natura rei a quanto, Sc non quanto

per Scotum : sed quodcunq; ,quod distinguitur ab alio,prius est unum in se, ergo prius ens est unum, quam sit quantum, vel non quantum, probatur consequentia. In illo signo, in quo intelligitur ens, distingui a quanto, non intelligitur sibi competere quantitas; quia ut sic non distingueretur ab ipsa ,-i n tali ligno est unum, alias non distingueretur,cum distinctio fundetur super unitatem per Aristotelem s. meta-- ωrici physices: er go unitas est intimior,quam quantitas,& per coaequens diuisio, quae fit per unum, de multa erit intimior, de prior Ad primum argumentum dico, quod ille diuisiones non Ad primοῦ. sunt subordinatae secundum superius, de inferius, aut secundum magis commune, vel minus commune, sed una datur

per intimiora, 'uam alia, scilicet quae est per quantum, &non quantum: sed de hoc magis infra in explicatione unius

glosis ipsius Mauriti j. Mauritius .

Ad secundum dico primo, quod argumentum concludit , Ad sttata. ruod prima entis realis diuisio sit per quidditatem, & minam, uel per quid, de quale, quod ipsi concedimus: Dico secundo quod unumquodque prius est quid, ta quale, quam quantum, loquendo de quid,& quali essentiali,& siccoceditur, quod prius est in actu essentiali, quam sit quantum ν sed

tamen talis actus essentialis,N quidditatiuus non diuidit enscontra potentiam, quia i licet unumquodque ens sit sic in actu, nihil tamen quod est sic ens, est iii potentia ad talem actum; quia simul essct ens, ta non ens , i ed actus qui diuiscit ens, M actus existentiae, & pinuntia obiectiva sibi corro

92쪽

Di tinctio

accipitur dupliciter , f. negatiue, postiae. V ab Non ident

ias competit

alicui pro aliquo mo, p

spondens,&tunc quantitas virtutis est enti intimior quanqachus existentiae , de per consequens prior diuisio erit pec quantum, dc non quantum, quam per actum,& potentiam. Pro 1 olutione terti j argumenti noto aliqua . Primum quod ens acceptum secundum se in illo priori, in quo ptae cedit unitatem, & multitudinem, est non idem quanto, & Econuerso: Distinctio enim cum importet negationem inclutam in ipsa, potest accipi vel negati vh, vel positiue : n gatiue accipitur quantum ad hoc, quod est, hoc non est illud ; quia si exponatur, Socrates differt a Platone, sic exponitur ut patet ex paruis logicalibus) Socrates est & Plato est, Ss Socrates non in Plato, ergo Socrates differt a Plato nem ita differre,uel distingui potest accipi praecise quantum ad istam negationem inclusam, quae est, hoc non est illud , si vero dis uicti o acci piatur positive, tunc aliquam amrma tionem , d positionem praesupponit, scilicet, hoc est, & iblud est, S: diitingui sic positive semper requirit extrema pinsitiva, de uto modo distinctio est entis passio, & cuiuslibet inferioris ad ens; sed distinctio negative sumpta potest ematam entis, quam non intis. . ii Secundo notandum est uteriam supra diximus) quod omnis distinctio est non identitas,'non e contra: quia ali qua sunt non idem, quae non distinguuntur, ut Franciscua ac Chymera. Tertio notandum est, quod non identitas in aliquo signo alicui competit, pro quo non competit tibi distinctio, tum quia idem,& non idem sant contradictoria, idem autem, diuertum,contraria,Si oppositio contradictoria est oppositione contraria prior,cum ab ipsa praesupponatur,& per consequens potest alicui competere esse idem , vel non idem prius, quam elle idem, vel diuersum, tumqtria, si humanitas abstrahatur ab omni entis passione, S: ab omnibus proprijs passionibus, certum est, quod humisitas sic abstracta non distinguitura lapide; quia distinctio est passio oris, qui humanitati, et sic abstractae competese nequis; sed in ista abstractione, seu praecisione est non idem lapidi; ex quibin patet proposi lum, quod ens distinguitur e quanto, Sch contra antequam adueniat sibi unitas, vel multitudo, disti rigimur inquam negathie, hoc est, est non idem, qaa: non identitasVnuatem non Praesuppotui. . . a. ia

93쪽

: sed e ita udhuc stat statim quia sens putabunitate, de . multitudine pri scindit .est non idem quanto, hoc non po Mu test esse nisi prius sit sibi ipsi idem. Illud enim quod est non idem alteri , prius quod sit sibi ipsi idem oportet: sed quo, libet quod sibi ipsi est idem, prius est in se unum. Identitas enim per Aristotelem. s metaphyscap. de ad aliquid, funda tur super unitatem, ergo sequitur, quod illud, quod sic est non idem alteri, prius est unum iii se,& sic habetur pro post , iptum, quod ens in ista praecisione est prius unum, quam sit

quantum. ' .. Identitis ca

' Ad hanc instantiam dico, quod identitas potest dupliciter sumi, scit . formaliter,uel fundamentaliter, identitas i Ormali etiὸ . ter accepta est relatio actualis praesupponens extrema secundum propriam rationem unitatis: secudo modo scilicet fundamentaliter, identitas nihil est aliud, quam sundamentum ipsum, cui non repugnat identitas ad se ipsum: hoc stante, dico,quod illud, quod non est idem alteri, est idem sibi ipsisundamentaliter, hoc est, est aliquod sundamentum, cui non repugnat unitas & identitas ad se, quod nihil est aliud , quam ipsum esse ipsum ,& sic patet responsio ad hoc disticti

TI PIs quantum per finitum, infinitum, ab L

li: 1 C O M M EtiN T. VI. π Ic Author subdiuidit ens quantum inens finitum,&infinitum, ab limini'; & respectivam , & lioc tintum ex Scoto quaest. f. quolib. desumptum est, S huius diuisionis ratio potest est. talis , quia omne illud, quod habet persectionem, aut habet persectionem parti lem , aut totalem si totam enti compossibilem claudit persectionem, sic est ens infinitum, infinitas enim persectionis isti non repugnat, datur ergo aliquod ens infinitum, ut est Deus, qui dicitur ens per essentiam; si partialem habet peo sectionem, id est, non includit totam entis persectionem; ita quu

94쪽

. quae emi est compossibilis, sic est ens finitum, & cre tura:

quaelibet enim creatura, etiam suprema possibilis, aliquo gradu persectionis caret,& dicitur ens per participationem,

non quod partem persectionis a Deo capiat, qui est ens peressentiam ; sed quia aliquid sibi deficit, in quantum ens est; saltem priuatur Dei persectione. An autem ens infinitum in vigore detur secundum Aristotelis priocipia, videatur Dosi a. i. ctor Subtilis in primo dist. a. quaest. a. iniprima parte illius

dist. de in quolibetis quaestione septinia. Nouen opia Est tamen unum hic obseruandum ex Mauritio in margi do intere diui ne,circa ordinem harum diuisionum, δί subdiuisionum ensione, Osub tis,ubi sic inquit. Circa has diuisiones entis sit cautus lector, diuisemesen quia non potest de sacili poni ordo in eis,& subdiuisiones,ut

tu. in arbore praedicamentali; sed aliquod membrum unius continet , S continetur interdum a membris alterius particuluriter saltem, ut patet discurrendo,& maxinis comparando respectivum ad ens quantum, quod sic declaratur, quia in arbore praedicamentali sui clarum est) diuiditur substantia in corpoream , & incorpoream, deinde diuiditur corpus, in corpus animatum, & inanimatum &c. at in huiusmodi diui-- sonibus entis,ens,quod diuiditiar per quantum,& non qu tum, finitum, & infinitum, absolutum,& respectivum, una non est alterius membri, prioris diuisionis, subdiuisio, non enim diuiditur ens per quantum, S non quantum,& quan

tum per absolutum,& respectivum sicut quantum diuiditur Per finitum, S infinitum, 'eque ablolutum, r spectiumn diuidunt ens finitum, vel infinitum, quod patet; quia me in brum unius diuisionis continet; & contjneuid interdonia

membris alterius diuisionis: nam quando ens reale diuiditur per quantum, & non quantum, ens reale continet pintentialiter membra diuidentia,&continet ut a membris diuidentibus; nam ens quantum ,& non quantum essentialiter ens reale diuisum continet, & hoc interdum, & particulariter ue quia non est in omnibus diuisionibus uniuersalitςr verum, ut patet comparando respectivum ad ens quantum, quia ens quantum non continet absolutum, & respectivum potentialiteruenecessentialiter continetur in absoluto, & rei pectivo: nam si ens quantum diuideretur in absolutum respectivum, sicut superiu4 in sua inferiora, tunc omne rς-

spectivum includeret ens quantum , M scretatione origi' nis in

95쪽

Di Formalit. Magiant. Sirecti Doct. Paris so

nis in diuinis essent quantae, quod est omnino salsum. Et si

dicatur,quod non diuiditur ens quantum, sedenS non quan . Diu

tum in absolutum, & respectivum, hoc est falsum I quia se et iv.κ1queretur, quod relationes creatae essent non quantae, quod viri prorsus est falsum. Patet etiam quod non seruatur ordo

uisionis, Sc subdiuisionis in omnibus istis diuisionibus;quia snec ens finitum, nec infinitum diuiduntur per absolutum,& respectivum : Nam si infinitum diuideretur per absolutum, Q. de respectivum, tunc omnia absoluta creata,& omnia respe ictiva, tam creata, quam increata essent infinita, quod est ina .nifeste absurdum: Similiter si diuideretur ens finitum per absolutum , 5c respectivum, tunc omnia absoluta ,& respecti- Λhaesiant finita , dc ita Deus, Sc quaecunque sunt in Deo es . Isent finita, quod est valde absurdum . Concludamus ergo,

Iod solum en s reale diuiditur per absolutarin, dc respe-

1 Sed habent ne aliquem ordinem inter se diuisiones istae 3 nubsi . .

Dico quod habent ordinem non quidem lacundum magis a solaitur. dc minus commune, vel secundum superius, & in serius, scd nisi hi ersecundum intimitatem, ita quod una est intimor enti, quam eiis habent altera, ut illa quae est per quantum,& non quantum est inti- o, dinem in or ea, quae est per absolutum,& respectivum. terse sicum Sed circa dicta insurgit non parua dissicultas: dictum est dum malo, Fenim quod relatio creata est quanta, dc quod relatio diuina Hi minore est non quanta . Contra, magis uidetur quod diuina rela- intimitate. tio sit quanta, quam relatio creatas sed ista quae est incre, Di cultas. turis secundum Doctorem Subtilem, est formaliter quanta, Scotus. quod Probatur, tum quia continetur sub ente finito, quod est formaliter quantum : Tum quia per ipsum Doctorem Subtilem in primo sent. dist. 28. quaest. vltima. Genus relationis diuiditur per differentias oppositas, quarum una est alia nobilior, ergo relinquitur, quod multo magis hoc debet concedi de relatione diuina. Ad hoc dico breuiter, quod ideo relatio diuina non po' solutio. test esse quanta; quia sibi finitas, aut infinitas intensiva repugnat : non enim potest esse finita sormaliter, quia tunc haberet rationem partis, dc esset entitas imperfecta, ut dictum est supra: neque potest esse formaliter infinita, quia esset sormaliter ens primum , ut superius dictum est: pri- mum autem scilicet esse finitum, Messe Partem, relatio-

96쪽

ni creatae nota repugnat, SI per consequens erit quanta . Duae dubita. Sed hic sunt duo dubia. Primum. An omnia,quae sunt intiones fiuia diurnis sint eodem modo infinitas Secundum. An in dies,

cherrima. nis sit tantum una infinitas, vel plures ' l-

Dimitam Ad primum dico, quod aliqui esse infinitum potest esse res dici ali-itripliciter, primo cx se, per se, S c sei de sic essentia diuina quid triplici tantum est infinita; quia a nullo habet infinitatem, & ideo ter. intrinsece, Sc ex ratione sua formali radix infinitatis merito CPntia dirii nominatur. Secundo modo . Aliquid esse infinitum est nonna radix ius a se, sed tantum ex se,& per se,& si clunt attributa; qui albrutatis dic cet ex ratione sua formati, & intrinseca sint infinita, tamentum radicaliter , Moriginative hoc habent ab essentia .isTertio Diuinaes aliquid est infinitum , quod nec a se: nec per te est tale , sed 'tia. Π tantum per identitatem cum essentia, S hui ulmodi fiant re buta, lationes communes, ut patet ex DoctoreiSubtili quaest. 6.utiom φ quolib. patet ergo, quod in diuinis non sunt omnia eodemini qμ' ' modo infinita; quia essentia diuina est infinita a se, ex se, Milo in 'it iisse, Attributa ex se, de pec se, sed non a se . Relationes dic μ vero sunt infinitae solum identice. t l. . . Ad secundum dubium respondet Franciscus in primo di is με stin a quaest. . inquiens, quod in diuinis una tantum est in se M P i fiestas , quae infinitas essentiae dicitur, & si alia in diuinis in finita dicantur, hoc est non propria infinitate, sed tantum τ' infinitate essentis: Sed hoc est expreta conira Doctorem. rivari Subtilem in quolibetis quaest. 3. Ideo dicendum est,quod cut e tantia diuina est radix, de sundamentum omnium perstitionum diuinarum, cum ab ipsa emanent, dc pullulent omnes persectiones diuinae, ita infinitas squae insequitur a P immediate diuinam e tantiam inest radix & sundamentum omnis infinitatis, & ita infinitas fundamentalis,& radicaliseia rudis est tantum una : infinitates autem formales plurificantur ad inhvi plurificationem persectionum attributalium; Et sicut perqfectiones attributales in e Gntiam identice, de realiter transeunt , Sc manent secundum suas quidditates, de formalitates, sic quod non transeunt in ipsam secundum identitatem formalem, ita omnes inii nitates attributorum transeunt in persectam identitatem realem infinitatis essentis 5 manent distinctae modaliter, δί ex natura rei. Sed dubitari pollet . An istae infinitates formales multiplicatae sint eiusdem, an alterius rationis 3 Non eiusdem rationis;quia nihil eiusdem

ratio

onis.

Dubitatust.

97쪽

rationis videtur posse plurificari in diuinis, ut patet discut rendo per singula. Neque dicendum est, quod si int alterius rationis ; quia tales infinitates sunt perfectiones, gradus ersectionales, qui diuersas insequuntur quidditates: modo

icut plures quantitates molis, Sc extensiuς sunt rationis eiusdem, ita plures quantitates intensiuae elle eiusdem rationis videtur. Confirmatur, quia intensio insequens albedinem, Mintensio nigredinem insequens, alterius rationis esse non videntur, licet illa, ad quae sequuntur, sint rati nis alterius, ut ex Doctore Subtili in a. dist. I. quaest. 6. insimili de Angelo, M anima, & intellectualitate utriusq; , optimθ elici potest. Ad hoc respondetur secundum aliquos quod infinitates istae de quibus dictum est in sunt eiusdem rationis. Et cum dicitur. Nihil eiusdem rationis multiplicatur in diuinis. Respondetur, quod verum est realiter, aut formaliter, tamen motaliter, δc ex natura rei non inconuenit. Potest etiam dici, quod tales infinitates sunt alterius rationis, quemadmodum S quidditates, quas insequuntur: distinctio enim rationis formalis non sumitur nisi a diuersis formali talibus,5 quidditatibus: cum autem istae infinitates non sint quid, nec formales, nisi quidditate, dc formalitate eorum,quae insequuntur, sequitur,quod talis distinctio erit inter ipsas infinitates , qualis est inter suas formalitates, quas insequuntur, ex quo tequitur quod cum attributa sint alterius rationis formalis, etiam infinitates sormales ipsorum erunt alterius rationis , quae tamen infinitates sormales una radicatis,& fundamentalis infinitas sunt. Et si dicatur. In diuinis ebsent infinitς infinitates, si qu libet persectio attributa lis est formaliter infinita . Respondetur ex doctrina Doctoris Subtilis in .sent. dist. I 3.quςst. I. quod non sequitur il l quia perfectiones attributales 'a

. . u . . sunt finitae numero, seu multitudine, licet ii I eia . quaelibet in se a. l sit for-

liter infinita im

cundum aliorum opim

Innantia.

Soluitur.

98쪽

Mne enim ens dicitur formaliter ab Iulum,quod non e si formaliter ad aliud , Put e i Deus, styomnia attributa in diuinis, s V tria genera generalissimarantum,idest jubflautia, quantitas, . iualitas COMMENT. VILmὸ ismi Ro intelligentia huius literae aduertendum est, quod i formali I 'tςrminus sormaliter squantum ad propositum spete, pro ne dupliciter accipitur primo modo, ut idem est dis istier sis quod quidditatiue, M sic dicimus, quod homo formaliter mirari est animal, id est, quidditatiue est animal secundo modo vidistinguitur contra virtualiter , & isto modo dicimus,quod paries est formaliter albus, quia in se formaliter est habens albedinem, & per oppositum, sol non dicitur formaliter calidus, quia in se non habet formaliter calorem, sed tantum virtualiter, id est, potest calorem producere: In proposito autem accipitur ly sormaliter primo modo,pro ut idem est , quod quidditatiue, & est sensus, omne ens dicitur formaliter absolutum, quod non est formaliter ad aliud,id est,cuius esse quidditatiuum non est esse ad aliud, sed ad se, & notam ter ponitur ly formaliter ue quia ut notat Mauritius absoluta. omnia possunt esse denominatiue ad aliud, & sundare relationem. Ut Deus, licet ens sit absolutum; tamen ut Crea-- . tor denominative habet respectum saltem rationis ; similiter substantia est formaliter absoluta ; tamen cadem, vel diuerta idenominatur, quantitas sormaliter quidditatiue est absoluta ; sed sor maliter denominative aequalis, uel inaequalis est: similiter qualitas est formaliter absoluta, denomina titie tamen dicitur similis,uel disti milis. Attributu Sed quia Author fecit mentionem de attributis obseruanfectauia M. dum est,quod attributum s ut dicit Antonius Trombeta .cy omb. s. pitur dupliciter: uno modo large pro persectione, quae attrimitur dupli buitur alicui personae diuinae, siue sit perfectio quid ditatiu , citer siue qualitatiua quidditativa persectio est,que Praedicatur in

99쪽

32 quid, ut substantia spiritus de c. qualitativa, quae praedicatur per modum qualis, ut bonitas, lapientia, iustitia, & sic de alijs: Alio modo accipitur proprie, & sic est perfectio secadaria, non quidditativa, quae a creaturis accipitur, S via remotionis, S eminentiae Deo tribuitur: dicitur persectio 1 e Persictio escundaria; qaia primaria persectio est praedicatum quiddita. duplex sit riuum: unde notandum est, quod duplex est perfectio, icili. tpr mi' cet primaria,S secundaria, primaria ut essentia diuina, enti secum tas,uita intellectualis, spiritus&c.&quae sunt de quid di tale Dei: perfectio secundaria est quae communiter attributum nominatur: Dicitur via remotionis; quia imperfectionibus ablatis,summitatem eis tribuimus, & infinitate, & hoc in do dicimus in Deo esse summam, infinitamque sapientiam, infinitam,&summam iustitiam,quae licet in creaturis sint accidentia, Sc essentialiter a subiectis distinguuntur, in Deo tamen substantiae sunt,& idem cum Deo essentialiter. Pro clariori tamen,quid sit attributum, notitia,Obshmai dum est, quod attributum potest in hunc modum describi . Attributum est perfectio simpliciter, & formaliter diuinae essentiae, quasi in esse secundo, reperta formaliter in creatu- ris per participationem uni uocssm , uel analogam : In primis attribntum est persectio simpliciter ratione cuius exclu I Ut diantula natura attributi omnes relationes, siue reales siue rationis, quibus ratio persectionis simpliciter non competit. Secundo Attributum est persectio f maliter diuinae essentiae, quia attributa sormaliter stant in Deo, per quod aratione attributi secernuntur omnes persectiones propriae creaturarum;quoniam hae solum sunt in Deo virtualiter, Meminenter: Praeterea dicitur perfectio diuinae essentiae, qua si in esse secundo,quia attributa non sunt de essentia, & ratione sormali Dei; sed sunt persectiones estentiam consequentes, ut patet ex Damasceno lib. I . cap. - Vbi sic inquit, et Mas eis. Si iustum, si bonum, si quid tale dixeris, non naturam dicis Dei, sed quae circa naturam. Tandem attributum dicitur Persectio reperta in creaturis per participationem uni uoca , vel analogam: ea enim quae sunt in Deo, si in creaturis sor- maliter non inueniantur per participationem,non dicuntur attributa,& sic infinitas in Deo,immensitas, Omnipotentia, aeternitas, necessitas, indefectibilitas, & similia, quia in creaturis, non inueniuntur sormaliter,attributa non sunt.

100쪽

Comm. R. P. F. Franc. Arret. Ord. Min. de cisDubiam. Sed hic est unum dubium: Nam dictum est, quod sapiemtia quae in nobis est accidens in in Deo est substantia; contra

hoc est illud Philosophi i physicorum tex. p. 27. dc 3O.ubi dicitur, quod vere est, accidit nulli, ergo si sapientia in Deo est substantia, in nobis non erit accidens, vel si in nobis.est accidens, in Deo non erit substantia. a Solutio. Pro di s lutione huius dubitationis obseruandum est quod accidens apud Philosophos sumitur quandoque ut di- fi id iis stinguitur contra substantiam, & quandoque sumitur promiatis e c extraneo, ut distinguitur contra id, quod est de rei quiddi - γορ tate , eo naodo, quo logici tumunt in fallacia accidentis, Meo modo quo Metaphysici, omne id, quod non est de quid-ditate rei, accidens appellant, & sic dicamus, quod homo accidit animali, & uniue ualiter Cmma inferiora dicuntur suis superioribus accidere. Arisaeles. Sic etiam Aristoteles in praedicamentis dicit,quod homo est accidens domino, dc in a. de Anima tex. 6 s. inquit, quod accidit albo Diai i j filius: Accidens igitur, ut distinguitur cOti a scibilantiam respectu unius, non potest esse substantia re . spectu altei ius in his, quae eandem rationem specificam, seu Vide q*ρ ρ genericam participant: site damnatur Alexander ab Auer l ψη roe 8. metaphysicorum com .as. qui posuit caliditatem essede' b- formam substantialem in igne, cum tamen siit qualitas in ζ - mixtis, Se sit eiusdem rationis specificae in utroque, nam sen μ' sus tactus qui est verus iudex qualitatum tangibilium: uni . . . formiter immutatura calore ignis, S a calore mixti sine V/ aliquo discrimine; sapientia tamen in nobis est qualitas,ut pa, tet ex sententia Philosophi 7. physicorum tex. com. 2o. S ta ita assis, i mςn in Deoin stantia,& ratio est, quia sapientia Dei, Mnostra non sunt eiusdem rationis specifice, nec generice, Itinantia cum lapientia extra genus. Accidens igitur non pro 1 uitatu e traneo, sed ut distinguitur contra substantiam respectui pleuria 4 es Vniu non potest esse substantia cum sit accidens respectu auia uili, terius, si eadem ratione specifica,seu gwierica utrique con sitindiuiduu u ni t . sapientie trE Sed contra hoc, si sapientia nostra, & Dei non sunt eiusdescostis, uti guneris,indiuiduum sapientiar, quae est in nobis, eritiae indise apiintra de viduum sapientiae transcendentisci S qualitatis simul, an at genere quasi verius tantum 'quod non utriusque, probo,quia nihil idem tutis. continetur sub diuersis praedicatis dictis in quid de eo subalter-

SEARCH

MENU NAVIGATION