장음표시 사용
31쪽
uationem clim sit non ens, non posse CD se principium generationis. Relpondeo hoc argumento cocludi tantum priuationem non Se principium influens in generationem, non aute non esse terminum a quo senerati
nis, quod sum cie ad rationem principij ; sicut enim nox dicitur prineipium diei,quia ea recedente, χI lucere incipit ; sic priuatio formae dicitur principium generationis quia materia ex priuatione formae,transit ad formam. Secundo obiicitur, eadem ratione dici pos. se formam quae corrumpitu esse principium generationis , cum materia ab illa transeat ad formam geniti: Verum non est parratio; quia per accidens est V. c. ad prodrustionen ignis, quod ligni forma in illius materia pra fuerit,cum ex se aeque possit generari ex materia sub aliis formis existente: requiritur V xo per se ad generationem ignis,quod ex non esse ignis ad esse ignis, adeoque a Privatione ad formam transierit. i Instabis: generatio Vnilis est eorruptio ali xius,ergo est transitus ab una forma ad aliam, . Ec non tantum a priuatione formae ad formam, Respondeo id verum esse per accidens duntaxat , non per se , aut si per se , id debet in-- tolligi de generatione Ut est conuersio , non , autem praecise ut est mutatio. l 1 uia etsi priori modo dicat transitum ab una forma ad aliam;
posteriori tamen dicit tantum transitum a
32쪽
ptiuatione formae ad formam. Tertio obiicitnr, generationem necessario , procedere a causa efficiente , adeoque hanc etiam esse principium generatimis , idque 'multo magis quam priuationem,cum realiter in illam influat. Et idem dicendum de causa finali, cum omne agens operetur propter finem. Respondeo generationem in actu exercito,seu materialiter pendere necessario a generante, M a fine,non tamen in actu signato, seu fhrmaliter, quatenus generatio potest secundum se concipit sub ratione mutationis,
intellectis tribus illis principiis assignatiS 3
nempe priuatione ut termino a quo forma Vt :termino ad quem ,& materia ut subiecto ab illo ad hunc terminrim transigunt . Quarto obiicitur a formam ex alio capite λnumero principiorum excludendam,quia scilicet non est principium generationis;sed potius terminus 3c eflectus illius. Respondeo formam simul eme terminum , & principium
generationis; terminum quatenus generatio . Praecise concipitur Vt motus ad illam: princi- Pium Vero quatenus generatio respicit ultimare compositum naturale eX materia & forma coalescens.
Instabis , hine tantum sequi formam eme Principium rei genitae, non autem generationis. Sed contra nam generatio proprie & adsequare spectata est productio ipsius compositi quare cum ad prodi istionem compOfiti necessario requirantur materia & sorma,hinc fit ut materia & forma sint principia ipsius generationis,& non tantum rei genitae.
33쪽
a 6 PHYSICAE ARTICVLVS III. De desinitione principiorum. D VM xx duntur ab Arist. principiorum
definitioncs : Altera s. Metaph. cap. I. v bi ait principium csse primum υndo aliis quid aut est, aut Ν, aut cisi scitur. V bi Aducite I. ias verbis non tam tradi definitioncm principij in communi , quae in eo prcecise posita est,Vt sit primum ex quo aliquid sequitur quouo modo, quam peculiar S assignari species principiorum ad quas aliae reduci possunt; nempe principij constitutionis, quo 1cilicet res est in se,& intrinsecδ constituitur, qualia sunt materia Sc forma : principi j effectionis seu gonerationis , qualia sunt tria illa de quibus hactentis actum est;& principij cognitionis, cuiusmodi sunt principia scientiarum , ex quibuS Variae conclusiones dedu
Aduerte 2. hanc diuisionem principiorum non esse ita intelligendam, Ut tria membra illius adsequate inter se distinguantur , tanquam specics diuersae quarum nulla in alia includatur : si quidem principium cognitionis includitur sub principio essendi, quatenus quod est principium quoad esse alicuius effectus, nos inducit in illius cognitionem; vicum per materiam & formam cognoscimus compositum ex ais constitutum. Interdum tamen principium cognitionis contra distinguitur a principio rei, Ut cum per effectum ducimur in cognitionem causae.
Adverte 3. Cum hic non sit locus agendi de
34쪽
principiis cognitionis; sed tantum de principiis rei, posse definiri principium strictius:
Pr:mum vnde aliquid est ; per particulam est, intelligendo esse reale siue in fieri, siue in factocsse , qua ratione principium includit tria principia rerum naturalium articuliS Praecedentibus constituta. Altera principiorum definitio sumitur ex T. Physic. tex. 42. Vbi Aristoteles ait principia esse, qua nec funt ex alterutrti,nec ex albH. sed ex iis omnia. Cuius definitionis sensus est, principia esse illa quae neque sunt ex se inuicem ,ita ut Vnum ab alio non pendeat: neque pendent ab
aliis principiis, sed omnia ex ipsis. Vt autem haec definitio melius intelligatur, obiicies r. non rectε videri dictum principia
non esse ex se inuicem, cum forma materialis pendeat a materia, &a priuatione. Resia pondeo cum dicitur principia non esse ex se inuicem, sensum esse , non esse ex se inuicem tanquam ex partibus intrinsece constitutiois At forma materialis non pendet a materia, veI a priuatione Vt a principio constitutivo; sed ab illa ut ii subiecto ex quo educitur, ab hac ut a tetmino a quo.
Obiicies et . Nonne materia & forma corpOrea sunt intrinsece diuisibiIes, adeoque ex partibus constantes P Ergo non bene in secunda particula dicitur, principia ἡon esse cx aliis. Respondeo negando id sequi; nam cum dicitur principia non esse ex aliis,sensus est, non esse ex aliis principiis; adeoque esse principia prima in suo genere, formam in ratione forma smateriam in ratione materiae &c. Cui non obstat quod haec principia utpote materialia, repartibus cntitatiuis intrinsece componantur.
Instabis, materiam & soamam constare ex
35쪽
genere & differentia,quae sunt principia critis. Respondeo haec esse principia MetaphIsica, nos autem hic loqui de principiis Physicis. Obiicies 3. Μ uicti sunt quae carent mat Cria, ergo falsum est quod dicitur in tertia particula,principi a emo illa ex quibus omnia fiunt. Respondeo non sequi, quia particula illa ,omnia intelligitur de corporibus naturalibus, in quibus nullum est quod careat materia. Obiicies . Contra candem particulam, ex principiis hominis non fit nisi homo , nec ex principiis equi, nisi equus ,&c, Ergo falsum est quod ex principiis omnia fiant. Respondeo non sequi; nam antecedenS probat tantum omnia non fieri es iisdem principiis in particulari ; quod non impedit quin generarim verum sit res omnes fieri ex principiis, singulas nempe ex propriiS.
De contrarietate Trincipiorum. ARistoteles lib. I. Phys. e. s. docet princi
pia eme contraria, quod probat tum autoritate omnium Philosophorum , qui quovis modo sentirent de principiorum numero , in eo tamen conueniebant,quod inter illa contrarietatem aliquam admitterent ,
nimirum vel calidi & frigidi vel rari & densi , vel magni & parui,vel vacui & pleni.& sic de aliis. Τum ratione , siquidem principia sunt quae nec eX seipsis, nec ex aliis ; sed ex ipsis
omnia fiunt: at prima contraria sunt huiusmodi, ergo prima contraria 'sunt principia,ac
Proinde per simplicem conuersionem, princi
36쪽
pia sunt non modo contraria; sed etiam prima contraria. Maior probatur: agimus enim de primis principiis quae certum est non posse fieri ex se inuicem , nec ex aliis , sic enim non essent ptima, Vt supponitur, patet etiam omnia principiata ex iis fieri debere. Alinor ostenditur, nam prima contraria neque sunt ex aliis ; nec ex se inuicem : alioqai non essent ptima : quod Veto alia sint ex ipsis vel . proxime,Vel remote patet, quia quidquid fit, peractionem & passionem fit; at nihil agit nisi in suum contrarium. Verum iste Aristotelis discursus difficultate non caret, in primis enim dubitatur an verum fit principia esse contraria si quidem inter materiam & formam nulla est oppositio, imo maxima consensio, cum ex iis simul unitis fiat compositum. Rursus priuatio cum sienon enS , neque formae, neque materiae contrarie opponi potest : contraria enim sunt entia realia 3c positiva, quorum Vnum eΣpellit.
aliud, ut sunt albedo & nigredo , calor & fri
Respondeo hoc argumento recte concludi, non esse contrari tatem proprie sumptam inter principia ; non tamen non esse inter eorum aliqua, nempe inter formam & priuationem , contrarietatem Iate sumptam pro op Positione priuatiua,qnalis reperitur interlucem & tenebras,visum & caecitatem,Vt vel ipsis terminis perspicuum est. Dubitatur praeterea quomodo Aristoteles dicat principia esse prima contraria,cum prima contraria dicantur primae qualitates eX quibus aliae fiunt, nempe calor, frigus, humiditas , & siccitas. Respondeo quo sensu forma A priuatio sunt contraria, nempe lato
37쪽
& improprie , eo esse prima contraria; tum quia habent locum in substantia , quae Prior est quouis accidente; tum quia oppositio Privativa quodammodo includitur in omni Oppositione contraria,quatenus duae qualitates contrariae inaequaliter se habent quoad perfectionem, adeoque minus perfecta dicit ut sic priuationem perfectioris; quare vi cst Vniuersalior oppositione contraria, ita etiam cst illa prior et tum quia calor non fit ex frigore ; sed ex priuatione caloris , ac proinde etiam in primis qualitatibus prior est oppositio priuatiua, quam contraria.
Tertio dubitatur quo sensu dicat Arstor. nihil agere nisi in suum contrarium; cum enim hoc maxime verificetur de contrariis positi-uis; inde videtur colligi principia quae ad gen rationcm concurrunt, esse cx ipsius mentepositive contraria. Respondeo id debere intelligi de contrariis priuati uis, quia ut ignis producat ignem, non opus est Ut cx aqua illum producat; sed ut illum generet ex non igne, seu ex materia aliqua quae careat forma ignis, dicatque aptitudinem ad illam.
38쪽
ARTICVLVS PRIMUS. An detur materia , habeatque propriam existentia m.
P Raemoneo I. Materiae nomine communiter intelligi cntitatem aliquam realem 3c
potentialem , quae ex se habet capacitatem ad omnes formaS successive recipiendas; itavi'eadem maneat in genito , &in corru-Pro. Praemoneo 2. Materiam etsi reipsa coniun-
.sta semper sit cum aliqua forma substantiali, spe Rari posse vel secundum se, ut subiectum omni forma destitutum , Vel quatenus affecta est quibusdam dispositionibus, quibus aptior ptori me fit ad Unam formam substantialem,quim ad aliam ; & sub priori consideratione 'vocari materiam primam , sub posteriori secundam. His praemissis Respondeo & dico I. Materiam exsere in rerum natura. Probatur ex generatione &csrruptione rerum , nam quando v. c. ignis generatur eX ligno,Vel totum lignum destrui tur, Vol parS aliqua illius manet; non totum Perit, quia sic annihilaretur , adeoque ignis Productio non esset Vera generatio ; sed potius creatio, & transsiubstantiatio quod naturaliter repugnat: si aliqua pars ligni manet,
39쪽
vel ea est mrma,vel materia; non forma, tum quia repugnat corrumpi lignum , & formam illius naturaliter manere: tum quia forma ligni non potest simul stare cum forma ignis; ergo materia ligni manet sub forma ignis - geniti. . Confirmatur a simili,nam sicut artifices om- Τnes supponunt subiectum circa quod operentur, ae ex quo manente opera artis conficiant, V. c. cathedram ex ligno,calicem ex auro,Vel argento, Scc. ita omnia agentia naturalia sup
Ponunt subiectum aliquod , ex quo formas omnes materiales siue substantiales siue accidentales educunt, quodque sub illis perieu
Tat,hocque Vocamus mateIiam primam. Dico 2. Materiam habere propriam σκι sentiam
ab in uia δενma distinctam. Probatur , tum quia cum existentia non distinguatur realiter ab essentia, ut dictum est in Metaphysica, ea habent distinctas existentias,quae quoad essen tiam distinguuntur ; cuiusmodi sunt omnium coosensu, materia & forma. Tum quia si materia existentiam acciperet a
forma, toties materia corrumperetar quoties formam mutaret , cum illud corrumpatur quod amittit existentiam. Hoc autem rept
gnat communi sensui Philolophoram: qui aiunt materiam esse ingenerarulem & incorruptibilem , tantum abest VK putent eam infinities generari ae corrumpi. Tum quia ciuit matcria sit subiectum eκ γ' forma materialis educitur , & in quo recipitur ; necesse est eam Gistere , saltcm priu4n tura quam forma eX ea educat ux, ac proin
40쪽
eristente ; hoc posterius dici nequit, quia tesnon eκistens est nihil, adeoque forma e nihilo educeretur, quod absurdum est. Ergo prius verum est,sicque materia existit ante λrmam, α per existentiam distinctam ab existentia
Obiicies r. c im Thomistis: Materia ex se est pura potentia I ergo nullum includit actum, at existentia est actus: ergo materia nullam ha . bet propriam existentiam. Respondeo materiam ex se esse puram potentiam Physicam; cum nullum dicat actum inserinatiuum 1ea receptiuum; non tamen esse puram potentiam . Logicam seu Metaphysicam, cἰim actu sit ensaliquod reale , adeoque habeat actum quem vocant entitatinum. Alias certe nihil esset, Mconsequenter non haberet veram rationem potentiae Phyficae. Obiicies et . Forma est quae dat esse rei ere Arist. ergo materia habet esse seu existentiam a forma. Respondeo in antecedente esse,sum pro essentia, ut Pusus sit, compositum natu rate in tali, vel tali essentia constitui per λ mam. Vnde neganda est consequentia,quia etsi materia habeat propriam existentiam, Montitatem actualem ab existentia formae reali
tes distinctam, & ab illa independentem ; id
non impedit quin compositum ex materia Mforma constitutum sit essentialiter equus, vel homo per formam; eo quod maveria est ex se eiusdem rationis in omnibus compositis, nec equum ab homine essentialiser distinguit. Obiicies 3. Materia ex sinest prope nihil, aequod per se habet existentiam, non est prope nihil. Respondeo negando minorem: nam etsi materia existat, dicitur tamen prope nihil,