Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

24 PHYSICAE

tur ; non enim est quid , neque quantum, neque quale, neque aliud quid determinatum CX I. Metaph. cap. 3. Vel quia in imperfectis. sma in genere substantiae , omnis enim substantia vel est materia , vel forma , Vel compositum ; at materia longe est ignobilior forma, & composito.

ARTICVLVS II. An materia possit existere sine omni

forma.

TRia hic quanti possum. an id fieri queat

naturaliter. 2. an salte supernaturaliter, 3. an per eunde cocursum cx parte Dei. Respondeo Sc dico I. inare am non puse naiaturaliter existire sine omni forma. Probatur quia Cum omne agens intendat producere sibi simile, nunquam forma aliqua expellitur e materia, nisi alia in locum illius simul introducatur ἔ ut Vel ipsa experientia ostendit. Confirmatur; nam cum natura non intendat per se malum & corruptionem , dispositiones productae in subiecto eadem necessitate qua expellunt formam antiquam in inducunt nouam, eodemque momento , ita Vt impossibile sit vitibus naturae materiam sine alterutra, Vel per unicum tomporis instans consistere. Dico et. Supernaturati ter id non repugnare. Probatur tum ex dictis: nam cum materia habeat propriam existentiom, omnino independen- . tem a forma, nulla est ratio cur nequeat diuinitus existere sine omni forma. Tum quia accidens magis pendet a subiecto, quam materia a forma. atqui accidens potest diuinitus conseru ari

42쪽

LIBER PRIMUS. et r

seruari extra subiectum , ut fit in Eucharistia: ergo & materia sine omni forma. Tum quia

potest Deus,Vna Qrma corrupta, non concur-xere ad eductionem alterius; quo ipso mate tia manebit denudata omni forma.

Obiicies r. Nihil potest realiter existere,nisi sit determinatum qKoad speciem; at materia ex se & sine Drma non est in specie aliqua

determinata ; ergo non potest sic existere. Respondeo I. Hoc argumentum aeque procedere contra formam, ea enim ex se & separata a. materia nullam constituit speciem;& tamen negari non potest quin saltem anima rationalis possit existere separata a materia.. Respondeo 2.Vt aliquid realiter existat;&Gscere quod sit in aliqua specie complete,vel incomplete ; qua ratione materia est in specie, quatenus est entitas ex se apta ad quamlibet meciem constituendam , tanquam pars

intrinseca illius; potestque abstrahi communis & specifica ratio materiae ab hac, & illa

materia.

Obiicies et. Sicut se habet esse accidentale ad formam accidentalem, ita se habet esse substantiale ad formam substantialem; sed non potest dari esse accidentiae sine forma accidentali i ergo nec substantiale sine λrma substantiali. Respondeo negando maiorem, si quidem omne accidcns inhaeret subiecto; adeoque est forma illius accidentalis; at non omnis substantia est forma substantiassis,cum materia sit substantia realiter distincta a forma. Quare etsi non possit dari esse accidenta- Ie sine forma accidentali, non sequitur quodHaxi nequcat esse substantiale, sine mima substantiata.

Obiicies 3. Materia aeque aut magis pendet

Physica B

43쪽

g PHYSICAE

a forma substantiali, quam ab accidentaliis

hus; at non potest esse ine omni forma accidentali , nempe sine Vbicatione, & duratione, ergo nec sine forma substantiali. Respondeo maiorem falsam esse agendo de depen-dentia materiae a formis quoad existentiam actualem, de qua hic disputamus. Et ratio est quia ex nullo capite aperte repugnat materiam posse existere sine forma substantiali, sicut implicat eam existere in rerum natura, re tamen in nullo esse spatio , siue vero, siue Τimaginario, nullique tempori subesse; qua de te aliquid breuiter dictum est in Idea Meta- physicae. Obiicies 4. Non potest Deus supplere de

fectum cause λrmalis, Ut omnes fatenture atqui materia pendet a forma in genere causet formalis ; ergo Deus non potest illius defectum supplere , adeoque non potest materia existere sine forma. Respondis distinguendo minorem, materia ut actuata & inQrmata, pendet a forma, concedo , Ut eXistens nego. unde ad consequentiam dicendum est Deum non posse quidem efficere ut materia sit actuata & informata sine forma, posse tamen efficere ut sine λrma existat. Dico 3. Materiam non indigere nouo ct fortiori Dei ιn xu. υe Ane forma existat. Probatur ἱ nam cum materia non pendeat in esse aut consernari a forma , Ut pateti is dictis,si a forma se. Paretur,nullus formae influxus in illam diuinitus supplendus erit; ac proinde existere poterit, modo Deus illi proroget eundem concursum quem prius exhibebat. Confirmatur exemplo animae rationalis, quae a corpore separata existit per eundem

Dei influxum 3 quia dum est in corpore, e

44쪽

me independenter ab illo. Contra vero acci-Hentia Eucharistiae egent nouo influxu,quia dum erant in materia, dependenter ab illa existebant, ut alias diximus in Idea Theologiae Sacramentalis lib. 2. cap. 6. Resol. 3. obiicies x. Si materia eodem influxu conseruaretur sine forma, illius conseruatio esset mere naturalis; at hoc dici non potest , cum materia nequeat naturaliter separari a forma, ut supra ostensum est. Respondeo negando minorem; nam etsi materia non possit nat

xaliter destitui omni forma , id non impediequin si diuinitus destituta,possit per influxum

naturalem conseruari:sicut etsi Viius nequeat como naturalitur restitui, id non obest quin restitutus , Per influxum naturalem possit

Conservari.

obiicies et. Materia magis pendet a forma,

quam haec, si fit materialis, a materia; at forma materialis non potest existere separata a materia , sine 'eciali Dei influxa; ergo ne que materia separata a forma. Responde maiorem falsam esse , squidem materia est sabiectum ex quo forma materialis educitur, α in quo recipitur; quare ab illa leparata indiget speciali influxu conseruatiuo : materia vero nullam similem habet dependentiama λrma, quae necessario in separatione sup-

Plenda fit.

45쪽

PHYSICAE

ARTICVLVS III. De desinitione, ct egeηtia materiae. DVas tradit Aristoteles materiae definitio

neS: alteram T. Metaph. cap. 3. Vbi ait: materiam non esse quid, nec quantum,nec qua te, nee aliud eorum quibin ens determinatur. Quae

verba non sic intelligenda sunt, ut materia nihil sit; certum cnim est eam esse veram ali inquam & realem entitatem a Deo creatassa, ex qua formae materiales educuntur , quaeque compositum substantiale intrinsece simul cum forma constituit. Sensus ergo est materiam non esse substantiam completam , neque in genere aliquo entis determinato , cuiusmodi sunt quantitas & qualitas , constitui; sed esse entitatem quandam incompletam & potentialem,quae ad quamcunque speciem emis per formam determinari potest. Alteram tradit 1. Physic. cap. 9. dicens, ma teriam esse primum sui que res obiectum, ex quo, ito non ex accidenti aliquid oritur, ct in quod, si quidpiam interit, ultimum abeat. In primis dicitur subiectum primum: subiectum quidem,quia formae subiicitur, unde distinguitur a forma, quae non est subiectum; sed actus subiecti seu

materiae:primum Vero,ut distinguatur a quantitate , quae etsi sit subiectum proximum Mici-xum accidentium , non tamen primum, cum inhaereat materiae tanquam subiecto primo, ultra quod aliud non est; aut etiam a materia secunda quae ut sic, non est subiectum primum.

46쪽

. LI BER PRIMUS. et

Dicitur secundo, cuiusique rei , id est cuiuslibet compositi naturaliSm quidem omnia com-Posita naturalia constant ex materia Vt ex subiecto, & ex forma ut m actu in materia recepto; quod non tantum Verum est de mixtis; sed de ipsis etiam elementis , ac de cassis, ut infra probabitur. Dicitur tertio , ex qua ivsito aliquid oritur, itu fit . Vt indicetur materiam non tantum Esse partem intrinsecam compositi in fano esse; sed etiam esse principium in fieri rei genitae, seu generationis, ut supra explicatumesti Et per hoc materia distinguitur maxime a causis emciente, finali, & exemplari; quia non spectant intrinsece ad constructionem xci genitae, vel ad illius generationem , neque res dicitur ex illis fieri sed ab em ciente , propter finem, & ad exemplar. Distinguitur etiam a priuatione, quatenus post generationem manet intrinsece in re genita; priuatio siquidem est terminus a quo generatio 'nis, & per formam materiae aduenientem eX- pellitur. Dicitur quarto , non ex aceἰdenti, Ut indicetur ex materia & forma simul vestis non fieri num compositum per accidens ; sed per se,

sicque excludunntur accidentia quae cum materia remanent in re genita.

Dicitur tandem, O in quod ,si qu7ppiam λ-

rarit. 'ltimum abeat, quibus verbis innuitur materiam, sicut est primum subiectum in generatione rerum, ita esse Vltimuin in earum corruptione. Vnde differt ab elementis , quia etsi composita in illa resoluantur, non tamen ultimo , cum ex materia & forma con

stent.

Meuiua & clarius dici porest, materiam es B, iij

47쪽

o PHYSICAE ,

se βubstantiam incomptetram , ex qua Ut ex primi subiecto compositum naturale eonstituitur: qirae desinitio ex iam dictis sumetenter intelligitur. Nec refert quod Aristoteles I. Physic. cap. s. dicat,materiam ad substantiae rationem quodammodo accedere , seu esse quodammodo substantiam ; his enim verbis non intendit materiam non esse Vere substantiam; scd esse substantiam imperfectam & potentiai Cm. Nam licet perfectum interdum coincidat cum bono,& cum ente, sicque idem sit ac cui nihil deest ex s. Metaph. cap. I 6. eoque sensu materia cum sit ens reale , fit bona, ae perfecta, quia habet quidquid requiritur ad suam ese 1entiam; spectata tamen Physice , Ut est pars, eaque potentialis , destinata ad constitutioncm compositi, eo modo substantia imperfecta re incompleta dici debet.

ARTI CVLVS IV. Luomodo se habeat poteretia ad materiam. P Raemoneo r. Duplicem esse potentiam

activam,& passiuam. activa est per quam aliquid constituitur potens ad agendum, vi ignis ad calefaciendum ; passiua vero Perquam aliquid potest in se formam aliquam

recipere, Ut aqua calorem. Praemoneo 2. Potentiam passiuam late sumptam posse diuidi in obiectivam, & subiecti-Dam ; obiectiva quam aliqui Logicam, Vel Metaphysicam appellant, est rei capacitas ad

existendum , quomodo mundus antequam Deo crearetur,erat in potentia ad existendum.

Potentia veto subiectiva seu Physica est capa-

48쪽

eitas rei existentis ad recipiedam aliquam formam, ut in pariete ad recipiendam albedinem. Praemoneo 3. Cum potentia dicatur per ordinem ad actum, cuilibet potentiae iam dictae respondere suum actum. Et quidem potentiae activae respondet actio seu operatio,Vt pol Cntiae ignis calesectivae calefactio; obiectivae actusentitativus, seu entitas rei actu existens; subiectivae vero actus formalis , seu forma siue substantialis , siue accidentalis. Qua ratione materia est potentia subiectiva respectu omnium formarum. His praemissis

Respondeo & dico I. Potentiam passivam non talismo re alueu a male a. Probatur I. Nam si a materia realiter distinguoretur, ponenda CG set in materia alia potentia ad eam recipi e n

dam,& ad istam alia, sicque in infinitum abiretur: quod si materia pcr seipsam potest re

cipere talem potentiam , cur non Sc formam pEo Vel maxime quia eiusmodi potentia cum supponatur realiter distincta a materia , non potest non esse forma aliqua. Confirmatutinam vel illa potentia est accidens , Vel substantia , adeoque vel est forma accidentalis, vel substantialis. Quare fi materia immediate &per se illam recipit , aequ epoterit per se recipere formas omnes siue substantiales, siue accidentales. Probatur 2. Nam ex materia & forma substantiali resultat unum compositum per se ; at secus contingeret,si materia non reciperet formam immessiate; sed mediante aliqua potentia superaddita:talis enim potentia non possct .non esse accidenS , adeoque receptio formaric illius unio cum materia,quae fieret median te eiusmodi potentia, non esset nisi accidena alis in ex ea non nisi copositum per accidens aesultaret. B iiii

49쪽

obiicies T. Materia est una, & potentia iIIius est multiplex, nimirum pro diuersitate

formarum ; ergo potentia distinguitur reaIiter a materia. Respondeo potentiam materiae non esse realiter multiplicem;sicut enim per seipsam potest unam formam sustentare,ita Mquamcumque aliam,cum aequaliter ad omnes sit indifferens : sicut una cst potentia intellC- uctiva respectu omnium intelligibilium & vifi-ua per ordinem ad omnia visibila. Alias cum materia omnes formas respiciat, admittendae essent in illa innumerae potentiae realiter di stinctae, quod nimis absurdum est. Obiicies et. Materia etsi quoad entitatem maneat, amittit potentiam tum ad formam quam habet, quia cum eam actu habeat, non est amplius in potentia ad illam ; tum ad eaSquas amisit , ctim amplius produci nequeant. Respondeo antecedens falsum ess e quoad tramque partem et quoad primam quidem, quia materia habens formam non amittit potentiam ad illam; sed tantum priuationem illius ; imo per potentiam ei sub stornitur , Munitur,quemadmodum oculus por potentiam actu videt. Quoad secundam vero, quia quoamateria nequeat recipere formas praeteritas,

id non oritur ex illius defectu ; sed ex defectu

agentium naturalium quae illas reproducere nequeunt.Vnde si Deus vellet eas reproducere, materia sine ullo miraculo ad earum eduinctionem Rc receptionem concurrer t. Obiicies 3. Materia uno modo disposita potest unam tantum formam recipere, alio aliam,

ergo illius potentia est multiplex & variabilis, asscoque non potest cum ipsa realiter identificari. Respondeo hinc tantum colligi potentiam proximam distingui Iealiter a mat

50쪽

Hamos autem agere de remota,quae competit materiae nude spectatae, antequam concipiatur

affecta his vel illis dispositionibus,vocaturque Potentia uniuersalis,& competit materiae primae; cum alia sit particularis , & materiae secundae conueniat.

obiicies A. Forma agit per potentias distinctas; ergo & materia recipat formas per Potentias distinctas. Resp. non sequi:nam forma Vt eliciat operationes aliquas accidentales,con- Rruenter exi Sit potentias aliquas accidentales , eiusmodi operationibus proportionatu; materia vero cum destinata sit ad constituendum compositum substantiale, tanquam pars illius intrinseca & potentialis, ad hoc per seipsam concurrere debet, Ut probatum est. Dico et . Fotentiam esse de essentia materia. Pro batur; nam illud est de essentia rei alicuiusinisne quo res illa adaequale intelligi nequit ; at materia nequit adaequale intelligi nisi conci-Piatur sub ratione potentiae; ergo potentia est de essentia materiae. Maior eX se perspicua est; minor Vero suadetur, quia cum materia definiatur primum Itibiectum ex quo insito aliquid',

hinc perspicuum est illius essentiam non posse perfecte & adaequale intelligi, nisi concipiatur sub ratione subiecti perfectibilis a forma, adeoque intrinsece dicentis potentiam passiuam

ad illius receptionem. Confirmatur et nam non miniis ratio potentiae passiuae intrinseca est materiae, quam ratio actus formae ; at ratio actus est essentialis formae, ergo & ratio potentiae passiuae est essentialis maioriae. Maior patet ex paritate rationis: minor autem ostenditur,quia qui formam

concipit, statim intelligit partem compositi nobilioIςm, quae maveriam actuando consti-

SEARCH

MENU NAVIGATION