De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

- 222 locutos Graece esse constat. Ille enim Tanaim Scythice vocari ait Silis. Sil j. Quoniam Tanais quin Scythicum nomen sit. addubitandum non est, magna oritur suspicio, ilIud quidem Sil SPthicum non esse. Et prosecto Graecum illud esse facile perspicies, modo consideraveris Graece loquentes qui natione Graeci non erant. litteram ε extulisse ut ι. litteram vero η ut y. ac Tanaim lunam deam suisse assumpseris. Silyn igitur nihil aliud est quam mλη - . Idem ille Maeolim paludem a Scythis nuncupari. ait Temeris . eique voei vim: matris maris esse subiiciendam. Vocem Maeot Scythicam esse liquet. ΤηFit incla aulem haud scio an nihil aliud sit nisi h. e. mater undae. His de causis num reliqua apud Plinium verba Scythica sint, velim menter dubito. Postremo etiam illud ad hanc quaestionem aliquantum valet, quod Scythae loquendi modum quibusdam in rebus cum Iudaeis habuerunt communem. Veros enim vates utrique nominare videntes solebant, Φευδ ιιι, μcontra vel falsos prophetas eos, quorum dicta non ev nerunt. Etiam in eo quaedam cogitandi similitudo est. quot utrique pironem dicebant vel columbam vel cervam . nisem autem alteri cum lana alteri cum pennis conserebant.

Quae igitur hac disputatione enumeravimus verta Scythica . ea satis superque demonstrant hanc linguam suisse Semiticam ah Hebraica non admodum diversam. Quoniam autem nos Graecis litteris maxime dediti Syrorum linguae Armeniorumque ignari sumus, Peritum quemdam speramus ad hanc rem accessurum, qui Scythica omnia diligenter colligat ), quae a nobis minus

iὶ Plin. h. n. 6. 7. I Ε. g. ex I.ueiani Toxari verba nulla omnino sumpsimu .

242쪽

- 223 vere exposita sunt, emendet, quae incepta, absolvat ac perficiat. Νos certe quod Voluimus, nobis videmur a secuti, ut petere etiam ex lingua gravissimum nostraesententiae argumentum possemus. Nam et Scythica n mina et ea, quae sunt in libro Estherae, quum Semi-lica esse tum vero uni eidemque linguae tribuenda. in posterum credo haud facile quemquam negaturum.

. 34. De veterum testimoniis, ex quibus sagaeos Scythas esse apparet.

Quamvis multa iam de Scythis disputavimus. lamen adhuc nihil aliud secimus, quam ut argumentando se

tentiam nostram concludendoque probaremus. Sunt autem veterum quorumdam de illis testimonia. quae nostram ad rem converti posse putamus. Eiusmodi vero testes quum omnino spernendi non sunt, tum vero sunt

ad hunc locum adhibendi, quod eis rebus. quas nos coniiciendo effecimus. continuo fidem historiae veritatisque tribuunt auctoritatem. Pertinent autem ea, quae antiqui illi testati sunt. non ad universos Amalecitas sed ad unam eorum gentem et eam quidem nobilissimam. Gentem enim Agag quae eadem vocatur Gog. Idumai-Cam esse vel Amalecilicam , et s. lacobus Nisibenus d Cel, et nos multis rationibus confirmavimus. Hanc ipsam autem gentem Scythicam esse. Omnis et Iudaica et Christiana testificatur antiquitas. Iudaei enim , teste Hi mnγmo , a patribus maioribusque acceperunt. quod diximus, Gog gentes esse Scythicas immanes et innumerabiles quae trans Caucasum et Baeotidem paludem et prom Cavium mare ad Indiam usque tendanIur iὶ.

243쪽

- 223 Iudaei autem, qui, Praedicato evangelio, Christum s cuti sunt, hanc eamdem de Gog sententiam et retinu runt ipsi et tradiderunt eis, qui . abiecta superstitione. veritatem animo complexi sunt. Quo factum est . ut Gagaeos Scythas esse et Iudaei et Christiani unanimi consensu profiterentur. Etenim ecclesiae scriptores longinquitate locorum quam maxime disiunctos in eadem hac sententia suisse videmus. Cosmas enim Aegyptius.

ubi dictum quoddam Abdiae ad Scythas refert, hos ipsos ita definit, ut Gog et Magog eos esse dicat ij. Hier nymi aetate hoc itidem per totum orbem Christiani in

Europa Asia Asricaque senserunt. Quare ille non iam sententiam hanc a maioribus primisque Christianis tradi. tam , quam fabulas quasdam ab aequalibus Iudaeis in e clesiam inductas Iudaissantibus adscripsit reprobatasque esse voluit a). Iam autem ex illa nata est opinio eorum, qui Gog non Scythas sed Getas, Magog autem Massagetas esse putarunt. Quam quum quidam illius aetalis

scriptores Sequerentur, Augustinus minuere ac resutare

ceptoribus suis audivit Gog et Magog gentes esse Scrthieas ). Sed quid singulos persequimur p quum et v

teres universos quum antea tum post Ilieronymum et interpretes recentioris memoriae sere omnes illud quod diximus tenuisse videamus. Quoniam igitur Gagaeos utro que et Amalecitas et Scythas fuisse cognitum ex vel ribus testibus exploratumque est: necessario Sequitur,

244쪽

qui vel Gagaei vel Amalecitae dicti sint ab Hebraeis.

eosdem a Graecis vocatos esse Scythas.

Postremo ut ea breviter quae a nobis in hac argumentatione dicta sunt colligam. Primum quidem nomina apud veteres eadem fuisse Idumaeis ac Scythis cognovimus. De sedibus deinde quaestione instituta. quihus locis alteri, eisdem prorsus alteri consedisse, atque utrique ex Arabia in Armeniam , ex Armenia in Scythiam demigrasse visi sunt. Quae causa fuerit. cur antiquissima Amalecitarum urhs nomen a Scytharum gente ab eis locis remotissima acceperit, primo mirati, Postea, iacta investigatione, asseculi sumus. Tum vero corporis naturam adipisque abundantiam parem omnino in eis aequalemque suisse. quum ex Sacris lum ex profanis Probarimus scriptoribus et ita quidem, ut, quae alteri testati e sent . alteri vel illustrarent vel etiam confirmarent. Sed

ne ingenii quidem aut humani civilisque cullus discrimen inter eos esse ullum concedere potuimus. Etenim veterum consensu demonstravimus, quae opinio de rudi ista et inculta Scytharum vita et suisset et esset, eam inde esse ortam, quod Scri hae qui non essent, lamen ab auctoribus harum rerum parum perilis a PPellarentur.

Post de mortalibus deis i in disputantes non modo quot dei essent apud Idumaeos. totidem apud Scythas, sed etiam quales apud hos, tales omnino apud illos suisse

invenimus. Solem et lunam lovem et Opim cunctam denique deorum familiam ac cognationem cum omnibus suis rebus ex Palaestinensi amoenitate in loca frigida illa recessisse non sine admiratione exploravimus. Eadem Pnim nomina, pares utrobique cultus, aequales sabulae

superstitiones ceremoniae religiones. Tanta omnium re-

245쪽

- 226 rum consensio ac similitudo, ut de Idumaicis Herod tus. de Scythicis auctores sacri scripsisse videantur. Atque ab antiquissimis sanis incipientes et deorum seculi

vestigia ex Arabia in Syriam, in Armeniam. in Scythiam per enimus ij. Porro quum ex Iudis Martialibustum ex multis ritibus ceremoniisque aliis apparuit. Scythis summam esse cum ludaeis vel sociola lem. vel etiam consanguinitatem. Maxime autem coniunctionem

hanc sepulturarum apud utrosque singularis illa similitudo declarare visa est. Praeterea quo loco de Scytharum gentibus expositum est, illud nobis licuit. Τroglodytas. quos in servitute a Patre redactos litumaEi retinuerunt. ex eorum potestate numquam ne in Scythia quidem effugisse. Ad hoc Gagaeam gentem scriptori hus aliis ignotam haudquaquam esse vidimus. Denique id u-maicam esse linguam Solliarum, probabiliter. ul arbitror. a nobis esseclum est. Ad magnum hunc rationum numerum Postremo accesserunt Iudaeorum Christianorumque testimonia. Consideranti igitur mihi eximiam illam argumentorum Varietatem ac copiam aut omnino historicis in studiis admodum pauca certa esse. aut hoc constare videtur quod diximus, inter Amalecitas et Scythas non rei esse sed nominis disserentiam. Explicata hac re ac probata. ut Propositum erat. ad nostram de Estherae libro disputationem redeamus.

1ὶ Haec quidem etiam in excursu.

246쪽

CAPUT QUINTUM

DE CAEDE ECYTHARUM cYAXARE REGNANTE FACTA COMMENTARIUM ESSE LIBRUM ESTHERAE. S. 25. De eaede Scytharum.

Qui diversis ex locis profecti eodem et tempore et loco

convenire constituerunt. si haud procul a fine alter alterum advenientem conspiciunt, non mediocrem Percipere laetitiam solent. Quo autem et sese desiderarunt diutius et maius subierunt vel pereundi in itinere vel errandi periculum: tanto etiam suavius animos veheme tiusque gaudium incedit. Xam praeter familiaritatem non magis eo uterque delectatur, quod ipse, quam quod alter salvus tuto ac sine errore venerit. Similiter eorum animi

assici ac commoveri solent, qui quum studiis alii aliis dediti sint, a diversis disiunctisque principiis exorsi ita

inter se conveniunt, ut unam rem et eamdem Pr hasse videantur. Ita nostra memoria gravissimis de rebus theologi et qui hoc tanto nomine vere digni sunt philosophi inter se consentiunt, quorum alteris tamquam materia quam tractant creatio, alteris redemptio quae potest nova dici creatio subiecta est. Haec enim iam inter illorum utrosque constant. mundum non ex natura divina emanasse. sed voluntate dei nulla ex re esse cre tum . hominem ex animo constare ratione liberaque pra dito voluntate atque ex corpore vivis instructo Sensibus. genus praeterea humanum duobus niti ac sustentari generatoribus Adamo et Christo. Sed etiam historicis prae-Diuitigod by Corale

247쪽

- 228 -

Iara est consensio cum eis, qui naturales ad res c gnoscendas studium omne operamque conserunt. Etenim genus humanum uno patre PMe unaque Parente natum.

mundum non uno temporis puncto sed interiectis quinque intervallis ad hunc statum, qui nune est . perductum esse ac postea terram horribili inundatione ex parte aliqua mutatam, haec et eiusmodi alia neutri illorum nostra aetate negare possunt. quin summae in se levitatis notam

contrahant. Ita quidem theologi et philosophi, historiciet qui rerum naturalium sunt periti, si suis quisque profecti principiis suisque usi argumentationibus id as-

equuntur. ut easdem res Veras esse demonstrent: non

modo ipsi magnam ex studiis litterarum delectationem capiunt, Verum etiam efficiunt. ut iidem ipsorum d cirinis adhibeant alii. Sed de nobis iam pariter actum

est. Primum enim a litteris sacris incipientes multis gravibusque rationibus docuimus. qui hostes vocantur Iudaeorum, suisse eos quidem Amalecitas atque Idumaeos exitiumque eorum in regnum incidere Cyaxaris. Post exordientes a scriptoribns Graecis non neglectis tamen sacris . mullis rationibus argumentisque ostendimus. Amaleciticas gentes Idumaicasque esse Scythas. His exanitatis laboribus, iam in eo sumus. ut et ipsi iustum

ex eis capiamus fructum, ei argumen lationibus nostris.

quo plus eis fidei praestetur, fastigium imponamus. Et nim illud iam continuo sequitur, quidquid de Scythis dicunt Graeci, id de Idumaeis Iudaeorum hostibus ac rursus vicissim intelligi et posse et oportere. Quare quae Graeci de Scytharum. Hebraei de Idumaeorum caede

tradiderunt. ut maxime inter se discreparent, tamensorent et ad rem et ad gentem unam eamdemque reserenda. sed discrepent illa quidem an consentiant, Videamus. Ac primum de Scytharum occisione dicemus deinde de Scythis eis, quorum et in Estherae libro n Disitiam by Cooste

248쪽

- 229 mina et apud Graecos scripta videmus. dispulabimus denique de sesto die ludaeorum. Vt igitur breviter exponam, quae de Scytharum caede libro Estherae perscripta sunt, primum quidem Cyaxares Medorum rex Amanem Scytha m. qui Patre Amadatha mortuo. inter suos regnum. inter Medos secundum a rege locum oblinebat. Ob illatam Mardochaeo Iudaeisque iniuriam interficere ac patibulo assigere iussit. Huius supplicium incidit in annum Cyaxaris ilia

decimum. in mensem tertium. Amane Scytharum rege magna cum ignominia Occiso . in cius locum suffectus est Mardochaeus Iudaeus. Is Estherae reginae interventua rege facile impetravit . ut ScJlhas. qui suis mortem Perniciemque machinarentur, excidere liceret. Quare per litteras praecepit suis, ut quo die erat ipsorum caedos constituta, hostes adorirentur atque ex eis quam possent plurimos trucidarent. Itaque tactum est . ut Iudaei mense

Martio a die decimo tertio ad decimum quartum Scytharum septuaginta quinque milia interimerent. Haec quidem ex libro Estherae.

Iam vero de hac eadem re scriptores teStantur.

quibus haud mediocris auctoritas tribuenda in historia est. Straho et Herodotus; quorum alter ut a tempore sic etiam a veritate rei propius quam alter videtur abesse. Sed prius audiendus est Strabo. Is do Scythis intersectis duas quas ah Asiaticis acceperat sententias tradidit . quarum unam his verbis expressit: Sacae eiusmodi incursiones fecerunt quales Cimbri et Trieres . modo longinquas modo pruinquas. Etenim

Bactrianam obtinuerunt, et Armeniae possederunι ut mam terram. quam etiam a se denominatam retia querunt Sacasenam . atque usque ad Cana ces ad eos maxime . qui Euxinum accolunt. quos nunc Pomticos dicunt. Processerunt. Sed adorti eos. quum ex Diuiti geo by Gorale

249쪽

- 230 mollis laeta agerent. Persarum qui tune ibi erant duces no Iu Prorsus eos deleperunt. In planitie autem i). - Sed quae sequuntur ad alium locum reservabimus. Haec quae Strabo loco priori posuit quibusque

sine dubio ponderis plus tribuit, mirum est . quam sint ad librum Estherae apta quantumque ei lucis asserre videantur. Primum enim cum historiae sacrae scriptore Strabo in eo consentit . quod Sacas scribit interiisse sundi ius. Sublatis enim tot milibus, reliqui esse mulli certe non potuerunt. 0uot autem suerint . qui necem effugerent, non accurate definiri sed aliqua ex parte aestimari ex eo poteSi, quod Susis. caesis primo die quingentis. relicti sunt trecenti. Illud igitur confitendum est Sac rum gentem clade illa esse funditus deletam nee postea aut ullam umquam vitam agere laetam aut pristinam recuperare Potentiam Poluisse. Deinde vero diserte Stra declarat, quod id dem Estherae libri scriptor significatione quadam ostendit. trucidatos hostes illos esse noctu . Νam Iudaei si caedere tertio decimo die coeperunt, quartodecimo vero desierunt, per totam noctem, nulla hora omnino intΡrmissa. huic rei institisse intelliguntur. Tum autem magni momenti etiam hoc est . quod idem Strabo nolat. Sacas Oppressos eo die esse ipso. quem sestum agerent ex manubiis. Quoniam autem Marti sestos dies agebant duos, iam quaerendum est, uter suerit is . quo a Iudaeis intersecti sint. Alter igitur in auctum ni tempus, alter in veris inciderit necesse est. Ludi enim uarii a les. quibus diebus frondes comportare solemniaque sacero sacra solebant. ut tabernaculorum sesti ad tempus auctumnale proserendi sunt. Dies autem ille sestus. quo. qui quem hostem occiderant, honestari, qui nullum.

250쪽

- 23sdedecorari solebant. ad finem anni militaris reseratur oportel. Quum enim quisque Lilrum hostes per anni spatium necasset necne ad rationem vocaretur. fieri id nisi sub finem anni militaris non potuit. Congru Phant aulem

inter se Iudaeorum annus Geor ac celerarum gentium

annus militaris. Νam ad rem gerendam duo A exercitusque proficisci mense solebant primo. qui a Iudaeis vocatur Nisan. 0uamobrem Martis dies ille alter, quo posci omnes ad rationem solebant . in menso constitutus erat duodecimo. qui mensis ab hac ipsa re vel uariis vel Adaris nomen hahet. Qui autem dies Marti consecratus fuerit . facili coniectura augurari possumus. Quoniam enim Dianae vel quo nomine nuncupari deam lunam mavis, luna intermestris dedicata crat. laeta vel sacra eius dei cui mensis quisque sacer erat. disserri ad plenilunium solebant. ita quidem monse Aprili quum luna plena esset. Opi vel Veneri sacra fiebant. Eodem modo Scythae mense Martio compotationem illam ipso plenae lunae tempore instituebant. Eadem autem ipsa nocte, qua accidii. ut luna plena esset, quae nox inter decimum tertium et decimum quartum mensis diem intercessit, quum laeta illa ex spoliis agerent . a Iudaeis inopinantes deprehensi trucidatique sunt. Etenim Aman quum mensem ad Iudaeorum internecionem constituisset sorte, diem non sorte sed arbitrio suo definivit. Duare diem eum elegit. qui compotationis nocti praecessit. ut ludaeis intersectis. Iaeliores ad illam accederent. Quod denique a ducibus. στρατηγοῖς, Strabo occisos Sacas ait. quantopere id ad librum Estherae quadret miror. Νam duces provinciarum iudices Et procuratores. quum Hardochaei litteraR accepissent. Officiose curarunt, ut Sacas superarent Iudaei i). Itaque his ducibus victoria

SEARCH

MENU NAVIGATION